V.
Jacobi I. Aragon. Regis promissio super distribuenda militibus regni Maioricarum parte, quam e Maurorum ditione eripere cogitabat, an. MCCXXIX. (1229) (Vid. pág. 40. et tom. XIII. huj. Itiner. litter. pagg. 166 et 313.)
Ex transl. autent. in arch. eccl. Gerund.
Hoc est translatum sumptum fideliter a quodam alio translato, cuius series, ut sequitur, sic se habet. Hoc est traslatum fideliter factum a quodam instrumento Domini Regis per alphabetum diviso, tenor cuius talis est. In Christi nomine. Manifestum sit omnibus quod nos Jacobus Dei gratia Rex Aragonum, Comes Barchinonae et Dominus Montis pessulani promittimus vobis venerabilibus in Christo Patribus S. Dei gratia Terrachonensi Archiepiscopo, G. Vicensi, B. Barchinonae, et G. Gerundensi Episcopis, vobis quoque Fratri Bernardo de Campanis, tenenti locum Magistri et Preceptori Ripariae et Mirabeti, et vobis karissimo consanguineo nostro Nunone Sancii, Hugoni Comiti Empuriarum, G. de Montecatano, Vicecomiti Biarne, R. de Montecatano, R. Alamanni, G. de Claramonte et aliis omnibus qui nunc presentes estis in Terrachona, et debetis nobiscum personaliter profecisci ad insulas Mayoricas, Minoricas, Evizam et alias insulas, quae vocantur generaliter Balearas, ad expugnandas inde barbaras naciones, quod de tota terra civitatibus, villis et castris, terris heremis et populatis, cum suis redditibus et rebus mobilibus et inmobilibus, et exitibus universis, quae in hoc viatico adquiremus, Domino concedente, tam per terram quam per mare, lezdis, pedaticis, ribaticis, et aliis exitibus universis, dabimus vobis vel vestris justas porciones secundum numerum militum et hominum armatorum, quos vobiscum duxeritis, et nos similiter habeamus partem nostram omnium predictorum secundum numerum militum et hominum armatorum, qui nobiscum fuerint, retentis nobis alcaceris et staticis regnum in civitatibus ultra debitam porcionem nobis competentem. Et si forte, Domino concedente, adquiremus in hoc viatico alias insulas vel terras Sarracenorum, vel res mobiles vel immobiles per terra vel per mare, eodem modo inter nos et vos pro porcionibus legitimis dividantur. Et omnes divisiones istae fiant per cognicionem Berengarii, Barchinonae Episcopi, et G. Gerundensis Episcopi, fratris B. de Campanis, Nunonis Sancii, Hugonis Comitis Empuriarum, G. de Montecatano, Vicecomitis Biarne (a: Addendus hic inter judices designatos R. de *Montecatano - no se atina -, ut ex fine huius cartas liquet) per quorum etiam cognicionem assignentur ecclesiis et clericis dominicaturae et redditus competentes. Item ad eorumdem cognitionem remaneant ibi in stabilimento et in retinimento terrae illi qui partem terrae habere voluerit, vel alios per se constituant deffensores. Porciones autem vestras quas ibi habebitis vos et vestri teneatis per nos et successores nostros ad nostram fidelitatem et consuetudinem Barchinonae: et detis nobis potestatem, quandocumque voluerimus, irati et paccati, et porciones quas inde habebitis possitis vendere et alienare, salva nostra fidelitate et dominio antedicto. Preterea omnes homines de terra nostra et aliunde venientes, qui hoc jurare voluerint, et venire nobiscum in viatico supra dicto, habeant similiter partes suas ad cognitionem supradictorum. Volumus etiam et statuimus quod illi qui partem habuerint de terris illis, non possint gerreiare inter se, dum fuerint in partibus illis, nec guerram facere de terris illis. Ad maiorem securitatem omnium predictorum, nos Jacobus Rex predictus juramus per Deum et haec sancta Evangelia coram possita, haec fideliter servaturos, et ducturos nobiscum ducentos milites. Datum apud Tarrachonam quinto kalendas septembris anno Domini M.CC. vicesimo nono. Postea in obsidione civitatis Maioricae XIV. kalendas octobris fuerunt positi et electi de consensu Domini Regis et omnium predictorum in porcionibus faciendis loco Guillermi et R. de Montecatano, R. Alaman, et R. Bng. Dager, qui hoc jurarunt. Et cum eis similiter in porcionibus faciendis Eximinus de Urrea, ac Petrus Cornelii qui hoc juraverunt. = Signum + Jacobi, Dei gratia Regis Aragonum, Comitis Barchinonae et Domini Montis pessulani. = Sig+num Berengarii, Barchinonae Episcopi, qui promitto in manu Domini S. Archiepiscopo Terrachonensi me iturum et ducturum usque ad C. milites, et quos potero servientes. = Sig+num Guillermi Gerundae Episcopi, qui promito me iturum et ducturum milites quos potero et servientes. = Sig+num Fratris B. de Campanis, tenentis locum Magistri, qui promitto me iturum cum militibus, quos potero. = Sig+num Nunonis Sancii, qui juro me iturum et ducturum usque ad C. milites salvo jure meo de scuerio. = Sig+num Hugonis Comitis Empuriarum, qui juro me iturum et ducturum usque ad septuaginta milites, et servientes quos potero. = Sig+num Guillermi de Montecatano Vicecomitis Biarne qui juro me iturum et ducturum usque ad C. milites, et servientes quos potero, et juramus porcionem terrarum et rerum facere, ut predictum est bona fide. = Sig+num Raymundi de Montecatano, qui juro me iturum et ducturum usque ad quinquaginta milites. = Sig+num R. Bg. de Ager qui juro me iturum. = Sig+num B. de Sancta Eugenia, et Gilaberti de *Crusiles, qui juramus nos ituros et ducturos usque ad triginta milites. = Sig+num Raimundi Alaman, et Guillermi de Claromonte, qui juramus nos ituros et ducturos usque ad XXX. milites. = Sig+num Geraldi de Cervilioni. = Sig+num Ferrarii de Sancto Martino. = Sig+num Guillermi Scribae qui mandato Domini Regis pro Guillermo de Sala notario suo hanc cartam scripsit loco, die et anno prefixis. = Sig+num Arnaldi Poncii notarii testis. = Sig+num Guillermi Ferrarii notarii publici Mayoricae testis. = Sig+num Petri Romei notarii publici Mayoricae testis, et sig+num Berengarii de Rees notarii publici Mayoricae qui hoc translatum fideliter transcribi fecit, et cum originali suo fideliter de verbo ad verbum comprobavit, nichil de contingentibus pretermisso, et clausit idus februarii anno Domini M.CC.XL. octavo. = Sig+num Andreae de Seva, notarii publici Mayoricae testis. = Sig+num Guillermi de Turri notarii publici Mayoricae testis. = Sig+num Guillermi Natalis notarii publici Mayoricae qui hoc translatum a suo originali fideliter sumptum scribi fecit, et clausit cum litteris suprapositis in XVI. linea ubi dicitur R. de Montecatano, XVI. kalendas aprilis, anno Domini millesimo CC. octuagesimo octavo. (1288)