Mostrando entradas con la etiqueta 1327. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta 1327. Mostrar todas las entradas

lunes, 20 de marzo de 2023

XLII. Instrumentum confirmationis Domini Regis Alfonsi de capella regia per Dominum Regem Jacobum

XLII.

Instrumentum confirmationis Domini Regis Alfonsi de capella regia per Dominum Regem Jacobum, patrem suum perpetuo concessa Abbatibus regii monasterii de SS. Crucibus, an. MCCCXXVII. (1327) (Vid. pág. 137.) 

Ex Cartul. ejusd. monast. 

Nos Alfonsus Dei gratia Rex Aragonum, Valentiae, Sardinie et Corcicae, ac Comes Barchinonensis, attendentes serenissimum Dominum Jacobum foelicis recordationis Regem Aragonem, genitorem nostrum fecisse et concessisse (se lee concesise) Abbati et monasterio Sanctarum Crucum quoddam privilegium (con dos l) bulla plumbea dicti Domini genitoris nostri munitum, cujus tenor dinoscitur esse talis. "Nos Jacobus Dei gratia Rex Aragonum, Majoricae, Valentiae et Murciae, Comesque Barchinonae, ac Sanctae Romanae Ecclesiae Vexillarius, Ammirantus et Capitanus generalis, notum facimus universis: quod nos dudum toto animo affectantes capellae regiae de personis idoneis perpetuo providere, quae in ea digne divinum officium ministrarent et gratum Altissimo impenderent famulatum, duximus Sanctissimo Patri Domino Bonifacio Papae octavo humiliter supplicandum, ut non obstante concessione per Excellentissimum Dominum Alfonsum clarae memoriae Regem Aragonum, fratrem nostrum, Abbati Sancti Victoriani de capella praedicta facta, et confirmatione super hoc a nobis obtenta, Abbas monasterii Sanctarum Crucum, dioecesis Tarraconensis praesens, et qui pro tempore fuerit, capellae praedictae regiae esset capellanus perpetuus, nobis de solita benignitate Sedis Apostolicae concedere dignaretur. Qui supplicatione nostrae annuens, istud duxit nobis favorabiliter per sacras suas litteras, sub forma qua sequitur (concedendum). Bonifacius Episcopus servus servorum Dei. Carissimo in Christo filio Jacobo, illustri Regi Aragonum, salutem et Apostolicam benedictionem. Sicut in nostra praesentia retulisti dudum inter quondam Alfonsum, germanum tuum, tempore quo pro Rege Aragonum se gerebat, et Abbatem monasterii Sancti Victoriani de Suprarbio, ordinis Sancti Benedicti, Illerdiensis dioecesis ratione cujusdam tractatus inter vos habiti, ordinatum extitit et conventum, quod Abbas ipse capellae regiae, qua idem Alfonsus tunc utebatur et successorum suorum existeret capellanus; tumque postmodum in Aragonum Regem assumptus ordinatione hujusmodi potestate regia confirmasti. Cum autem praedictus Abbas propter dicti monasterii paupertatem, quod in medio nationis perversae situm est, et in finibus regni tui, curiam regiam comode sequi non posset et servitiis dictae capellae insistere, ut decet; nos volentes in hac parte paterna diligentia providere, tuis supplicationibus inclinati, celsitudini tuae praesentium auctoritate concedimus; ut hujus ordinatione et confirmatione nequaquam obstantibus, Abbas monasterii Sanctarum Crucum, Cisterciensis ordinis, Tarrachonensis dioecesis, qui nunc est et pro tempore fuerit, sit praedictae capellae perpetuus capellanus. Datum Romae apud Sanctum Petrum quinto kalendas aprilis, pontificatus nostri anno tertio.” 

"Nos igitur Jacobus Dei gratia Rex praedictus, magnae religionis fervorem, communicationem honestam et observantiam regularem et alios actus pios, qui in Abbate et monachis monasterii praedicti Sanctarum Crucum viguerunt hactenus et nunc vigent et speramus vigere praestante Domino in futurum, diligenter pensatis, nostrae capellae regiae supra dictae de personis idoneis, ut praedicitur, perpetuo providere volentes, per nos et omnes successores nostros ad laudem et honorem Domini nostri Jesuchristi et beatissimae ac gloriossisimae Mariae Virginis, Matris ejus, concedimus vobis venerabili et religioso viro Bonanato, nunc Abbati monasterii Sanctarum Crucum praedicti et omnibus Abbatibus in dicto monasterio vobis succedentibus et ipsi vestro monasterio in perpetuum capellaniam nostram regiam supra dictam. Itaque vos Bonanatus, Abbas praedictus, dum vita vobis fuerit comes et omnes alii Abbates praedicti monasterii, qui pro tempore fuerint, sitis nostrae et successorum nostrorum regiae capellae unus post alium successive perpetui capellani. Et ne teneamini propriis vestris sumptibus seu stipendiis militare, volumus et ordinamus quod vos et alii Abbates successores vestri, quamdiu in curia nostra fueritis, pro servitio capellae praedictae personaliter residentes, recipiatis provisionem seu portionem pro septem animalibus, ut in curia nostra est dari et recipi consueta. Si autem vos aut successores vestros a curia nostra abesse contigerit, quod teneamini semper in servitio capellae praedictae tenere et habere loco vestri duos monachos presbyteros vestri monasterii idoneos et suficientes ad servitium supradictum, qui recipiant pro provisione sua pro tribus animalibus portionem, sicut in curia nostra est recipi consueta. Datum Valentiae VIII kalendas martii anno Domini M.CC.XCVII. = = Sig+num Jacobi Dei gratia Regis Aragonum, Majoricae, Valentiae et Murciae et Comitis Barchinonensis, ac Sanctae Romanae Ecclesiae Vexillari, Ammirati et Capitanni generalis. = Testes sunt Ermengaudus, Comes Urgelli, Raymundus Fulchonis, Vicecomes Cardonae, Alvarus, Vicecomes Ageren., Jaspertus de Castronovo, Petrus Cornellii. = Sig+num Guillelmi de Solanis, dicti Domini Regis scriptoris, qui mandato ipsius haec scribi fecit, et clausit loco, die et anno praefatis.” 

Et nunc venerabilis et religiosus Petrus, Abbas dicti monasterii nobis humiliter supplicandum duxit, ut dictum privilegium superius inscriptum et omnia et singula in eo contenta confirmare de benignitate regia dignaremur. Ideo nos, vestigiis dicti Domini genitoris nostri adhaerentes, supplicationi dicti Abbatis favorabiliter inclinati, laudamus, approbamus, ratificamus et ex certa scientia confirmamus dictum privilegium superius inscriptum et omnia et singula supra dicta in eo contenta. In cujus rei testimonium praesentem cartam nostram inde fieri jussimus bulla nostra plumbea communita. Datum in dicto monasterio Sanctarum Crucum XIV kalendas decembris anno Domini MCCC.XXVII. = Signum + Alfonsi Dei gratia Regis Aragonum, Valentiae, Sardiniae et Corcicae et Comitis Barchinonensis. = Testes sunt inclitus Infans Rippacurc. et Impur. Comes, inclitus Infans Raymundus Berengarii, Comes Montanarum de Prades, reverendus Petrus, Caesaraugustanus Archiepiscopus, Petrus, Gerundensis Episcopus, Raymundus Fulchonis, Vicecomes Cardonae. = Sig+num Francisci Mathaei, illustrissimi Domini Regis praedicti scriptoris et regia auctoritate publici notarii per totam terram et dominationem ejusdem. Qui de mandato ipsius haec scribi fecit et clausit die, loco et anno praefixis.

viernes, 27 de enero de 2023

VII. Notitia bonorum Raimundi, Episcopi Illerdensis ab Arnaldo ejus successore emptorum an. MCCCXXVII. (1327)

VII.

Notitia bonorum Raimundi, Episcopi Illerdensis ab Arnaldo ejus successore emptorum an. MCCCXXVII. (1327) (Vid. pág 7.)

Noverint universi quod nos Arnaldus miseratione divina Episcopus Ilerdensis recognoscimus tenore presentium et fatemur nos habuisse et recepisse de bonis bonae memoriae Domini R. praedecessoris nostri res, quae inferius subscribentur.

Primo vasa seu apparamenta argentea de capella ponderantia viginti quinque marchas et tres uncias et tres quartos et medium. Videlicet unum turibulum ponderans III. marchas et tres onçs (uncias : onces, onçes, onzas). 

Item duo candelabra ponderantia III. march. III onz. et III quartos.

Item unam naviculam (naveta) cum esmaltis ponderantem II. march. et media.

Item una capsiculam (capseta : caixeta : cajita) pro tenendo crisma ponder. VI. onç.

Item I capsiam (capsa : caixa : caja) pro tenendo reliquias ponder V. oç. 

Item aliam capsiam pro tenendo hostias ponder. unam mar. et I. onç. minus medio quarto.

Item unam crossam sive baculum pastoralem sine trocio inferiori ponderantem X. mar. minus I. oç.

Item unum calicem cum sua patena deauratum ponderantem unam mar. minus II. oç. et I. quartum et medium.

Item duas canatellas ponder. unam mar. et III. onç. et III. quartos et medium. 

Praedictum argentum de capella fuit extimatum valens ad rationem quinque florenorum minus quarto pro marcha centum viginti unum florenor. (florenorum), et unum quartum. Pesave en suma XXV. marchs. et III quartans et mig.

Restituta fuit sacristiae Ilerdae.

Item unam mitram extimatam valere. LX. quinque florenor.

Item vexellam mensae seu vasa argentea quae sequuntur.

Primo XVI. scutellas ponder. XXI. mar. et V. oç. et med.

Item viginti quatuor taceas planas ponder. XIX. marchas minus media oç.

Item novem taceas deauratas et unam cum sobrecop, ponder. XIII. march. IIII. oç. et III. quartos.

Item VII. platerios seu discos parvos et unam grandem ponder. XIII. march. et quinque oç.

Item duos pelves cum esmaltis ponder. VI. march. VI. oç. et mediam.

Item duos petxellos (pitxell, pitxella, pichella; jarra para vino) maiores pro vino ponder. XII. march, minus media onç.

Item alios duos petxellos minores pro serviendo de aqua ponderantes VI. march. minus uno quarto.

Item viginti duas cuylerias et unam forquetam (22 cucharas y un tenedor; 22 culleras o culleres y una forquilla) ponder. II. march. minus media oç.

Ponderat autem tota vexella mensae, seu dictum argentum in summa nonaginta quatuor march. et mediam argenti.

Et fuit extimatum valere ad rationem quatuor florenorum cum dimidio minus sex denariis pro marcha, subtractis sive deductis inde pro triginta marchis argenti sterlinorum sex solid. pro marcha, quadrigentos et sexdecim florenos.

Item confitemur nos habuisse et recepisse de bonis praedictis unicos gavinetos (gavinyetganivetgaviñet) mensales cum manubriis (mangos; manecs) esmaltatis sub extimacione II. floren.

Item cappellam rubeam sive omnia vestimenta episcopalia capellae rubea seu vermilia (roja o vermella) cum complemento suo sub extimacione CXX. floren.

Item cappellam albam seu vestimenta alba capellae cum complemento suo exceptis caligis et cendalis sub extimatione. C. flor.

Item unum davantal episcopale et processionale cum signis dicti praedecessoris (se lee praedessoris) nostri sub extimacione XVIII. floren. 

Item unam albam et unum amictum cum imaginibus, et unum cingulum de serico albo sub extimacione VII. flor.

Item aliam albam cum apparatu murischo seu arabico, et unum amictum cum imaginibus et unum singulum (cingulum) de serico rubeo sub extimatione IIII. floren. cum dimidio.

Item duos pannos tartareschos, qui ponuntur ante altare sub extimacione VI. flor. 

Item unam cohopertam altaris de veluto violato (vellut : terciopelo) sub extimatione III. flor.

Item unam lineam altaris cum cabadura rubea sub extimatione I. flor. et medii.

Item unum davantale de serico virgatum cum barris lividis et albis sub extimatione II. flor.

Item unam mappam sacrandi cum opere de serico et auro sub extimacione II. flor. et medii.

Item duas tovayloles cum operibus de serico nigro sub extimacione I. flor. et medii.

Item unum birretum episcopale sub extimat. II. turonen. argenti.

Item unum pectinem eburneum sub extimat. medii flor.

Item XI. tovayloles sub extimatione. II. flor.

Item duos pannos qui serviunt ad pectendum sub extim. unius flor.

Item undecim palmos sindonis nigrae sub extim. medii flor.

Item unam pitxidem eburneam munitam de argento sub extimatione duorum flor. 

Item XIII. lapillas cum aliquibus platonibus de auratis et unum mundatorium dentium, sub extimacione I. flor.

Item duos amictos folrratos de opere tartarescho, cum imaginibus sub extimacione I. flor.

Item duodecim annulos auri et unum de argento sub extim. LX. flor.

Item unam bonetam sub extimatione I. flor.

Item duas casulas de somito, alteram croceam, et alteram albam sub extimatione XIII. flor.

Item unam albam et unum amictum et unum çingulum et stolam et manipulum sub extimatione I. flor. et medii.

Item duos tapetos et unum bancale viride sub extim. III. flor. et medii.

Item IIII. marçapeus virides sub extim. II. flor.

Item III. auriculares sub extim. II. flor. et medii.

Item unum coxinum (coixí, cuixí, cojín) de veluto sub extim. II. flor.

Item duo matalaffia (colchones; matalás, matalaf, madalap) et unum travesserium sub extim. VII. flor.

Item IIII. linteamina sub extim. I. flor. et medii.

Item quatuor manutergia sub extim. IIII. turonen. argenti.

Item unam cathedram sub extim. II. flor. et medii. 

Item unum servatorium pro corporalibus sub extim. medii flor.

Item duos mulos sub extim. LXX. flor. (a 35 florines el mulo, sólo con los que hay en la DGA, sin contar las mulas, pero sí las muelas, seríamos ricos en Aragón a 27.01.2023)

Item quatuor cofres, et duo manutergia sub extimatione VII. flor. et medii.

Item duas ampullas per vas de balsamo sub extim. I. flor.

Quae quidem res praedictae ut praedicitur extimatae ascendunt ad summam mille quinquaginta sex flor. cum dimidio auri (1506,5 florines de oro), et novem turonensium argenti (y 9 turoneses de plata).

In quorum testimonium sigillum nostrum duximus presentibus apponendum. Dat. Avinione undecima die septembris anno Domini M.CCC vicesimo septimo.