Mostrando entradas con la etiqueta Amerensis. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Amerensis. Mostrar todas las entradas

jueves, 15 de diciembre de 2022

XXII. Acta electionis Abbatis Amerensis Raimundi.

XXII.

Acta electionis Abbatis Amerensis Raimundi. (Vid. pág. 226.)

Ex. autogr. in arch. monast. Ameren.

Omnipotens Dnus. nr. Jesus Xpus. in terris degens discipulos XII. per quadrua mundi misit, ut corda gentium que per varios errores raptabantur, a fidei rectitudine traherent, et super petram quod ipse erat collocarent. Ipsi vero conati sunt toto nisu a zabuli laqueis eos evellere, et lavacris salutaribus abluere, ut purificati a sordibus idolorum mundi pergere possent in regione vivorum. Unde nonnulli fos (sic) spiritus sancti accensi, virtutum fidei roborati, linquentes cosmum, ipsamque vitam, quam Theologi nostri duxere communem, alternatim in tuguriis auspicia habentes, soli hero placere studentes, adepti sunt cum celicolis regna appetere in terris degentes. Unde noster Theosophus Benedictus huius aevi vitam fugiens, deserta amplectens, soli Deo vaccare studens, multis annis incognitus hominibus, notus fuit Deo, patribusque beatis. Dein XII. monasteria construens duodenos monachos deputans per singulos patres constituit, vitamque monasticam indidit. De cuius factis et dictis probi et optimi viri sumpserunt exempla nobis valde utilia: ex quorum sufragio modo fulget in mundo monachorum norma beata. Ergo a fidelibus viris monasterium Amerensis constructum est regulis artibus (sic) (regulis artis : regalis cartis) ibidem degentibus lex constituta est. Nos ergo fratres supradicti loco degentes vitam monasticam secundum modulum capacitatis nostre amplectentes, patre nostro Amalricho spirituale amisso, oravimus Deum ut suo nutu nobis tribueret qui pater preesset. Proclamante ergo domno Odono Presule, annuente domno Raimundo Duce, (Dux : Comite, duque : conde) eiusque coniuge domna Ermesindais Comitissa, consenciente domno Ugone Comite Impuritanense, eligimus hunc virum nomine Reimundum ab ipsis cunabulis in regularibus disciplinis educatum, moribus bonis adornatum, sapiencia sale conditum, ut nobis esset pater in spiritualibus, adiutor in adversis, in prospera humilis. Anno ergo dominice Trabeacionis millesimo VI.° indiccione IIII. anno VIIII. regnante Radoberto Rege facta est hec electio vel adclamatio in cenobio Sancte Marie cenobii Amerensis III. ÑNS. kl. febroarii, proclamante simul domno Odone Presule, et domno Reimundo Duce et Marchioni, et domna Ermesindis Comitissa, et domno Ugone Comite sub testificatione bonorum virorum tam monachorum quam clericorum seu coeterorum bonorum fidelium Xpianorum. Sig+num Reimundus Comes. = Sig+num Ermesindis Comitissa. = + Odo hacsi indignus gra. Dei Episcopus Sancte Sedis Gerundensis ecclesie, et nutu Dei Abbas ss. = Sig+num Reimun... = Sig+num Oliba. = Sig+num Iothberto. = Sig+num Mirone. = Raimundus gra. Dei Viscecomes ss. = Sig+num Iothberto filium Wilelmi.

XXI. Acta electionis Aimerici Abbatis monasteri S. Mariae Amerensis: anno DCCCCXLIX.

XXI.

Acta electionis Aimerici Abbatis monasteri (pone monasterti) S. Mariae Amerensis: anno DCCCCXLIX. (Vid. pág. 224).

Ex autogr. in arch. eiusd. monast.

Cum Deus omnipotens... veniens visceribus dignatus est ingraedi virgineis, post nativitatem suam passion... lem resurrectionem et triumphalem ascensionem et epost inflamat... itis constituit qui suam ecclesiam praefulgerent, sicut vatizinavit... dextris in vestitu deaurato circundata varietate et decore suo. Deinde per ipsos Apostolos... constitutum est ut unaquaeque urbs suum proprium habeat pastorem, et unumquod... gubernatorem, sicut exaratum est in tradictionibus Sanctorum Basilii Episcopi et Isid... egregius doctilocus dictante Angelo sancto scripsit regulam quomodo pervenire possent monachi... Unde contigit ut una ex eisdem lucernis nomine Alexander de mo... Mariae in comitatu Gerundense super fluvium que dicitur Ameira migrar... universa congregatio eius mortem valde condolentes cum merore lacrimabiliter provo... ari Episcopi, et Borrelli Comitis expetivimus eis ut pro amore Dei talem dedissent no... ut universum gregem nostrum bene gubernando regeret, et regendo gubernaret... Borrellus Comes rogavit Gohtmarum Episcopum cum Archidiaconibus suis et cetero clero, et Gauzfredum Comitem... natu terrae illius, et Odgarium Abbatem, et Arnulfum Abbatem, et ceteris bonis... ut adquievissent praecibus monachorum ut talem elegissent pastorem... regulariter perfecisset. Tunc Episcopus et Comites et alii supra nominati consilium dederunt ut ipsi monachi inter se elegissent Abbatem sicut mos est. Nos vero monachi haec audientes annuentesque divina clementia invenimus unum ex nobis virum fretum (sic) nomine Aimericum regular... in nostro monasterio traditum, et per manus Gohtmari (Gothmari) Episcopi ad grados suos sublimatum, bonis moribus ornatum, humilem, castum, pudicum, sobrium, mansuetum, misericordem, et bene intructum (sic) (instructum) vetus et novum testamentum. Hunc adclamamus, eligimus, volumus, et super nos Abbatem fieri petimus; et ut voluntas propria clarescat nostra, propriis dactilis (sic) roboramus, et ut hec adclamatio vel electio inconvulsa permaneat, tradimus, et donamus ego Borrellus Comes, et Gohtmarus (Gothmarus) Episcopus, et Gauzfre Comes tibi Eimerico Abbati monasterium quod est situm supra fluvium Ame... (Amer, Ameira, Ameria) in honore Sanctae Mariae, cum ecclesiis, et cellis, et cum omnibus villis, et universis rebus ad se pertinentibus, sicut continet auctoritas Patrum et regalis potestas: et ut plenam habeat potestem (potestatem) manu propria roboramus. Facta adclamationem vel electionem V idus novembras anno Incarnationis dominicae DCCCCXL nono, inditione VII. XIIII. anno regnante Ludoyco Rege.

+ Gondemarus sancte Ecclesiae Ierundensis humilis Episcopus. ss. = Sig+num Borrellus Comes. = Teudesindus Archipbr. et Abba ss. = Magnarius pbr. et monacus ss. = Teuderedus pbr. monacus ss. = Eroius Archipbr. ss. = Fillipus diaconus et monacus ss. = Ebriarius pbr. ss. = Jordanus pbr. et monacus ss. = Cristofore levita et canonicus ss. = Bellus monnacus ss. = Ato Archilevita ss. = Ermenricus pbr. ss. = Miro pbr. ss. = Viecius pbr. vel monacus ss. = Liwla pbr. ss. = + Miro Comes. +. = Adalbertus pbr. ss. = + Volveradus +. = Suniarius. ss. = Deilane levita ss. = Abo levita ss. = Tassius levita ss. = Senderedus levita ss. = Bellus pbr. ss. = Tramaricus levita ss. = Ataulfus pbr. qui haec electione vel adclamatione scripsi et ss. die et anno praefixo.