Mostrando entradas con la etiqueta Raimundo Duce. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Raimundo Duce. Mostrar todas las entradas

jueves, 15 de diciembre de 2022

XXII. Acta electionis Abbatis Amerensis Raimundi.

XXII.

Acta electionis Abbatis Amerensis Raimundi. (Vid. pág. 226.)

Ex. autogr. in arch. monast. Ameren.

Omnipotens Dnus. nr. Jesus Xpus. in terris degens discipulos XII. per quadrua mundi misit, ut corda gentium que per varios errores raptabantur, a fidei rectitudine traherent, et super petram quod ipse erat collocarent. Ipsi vero conati sunt toto nisu a zabuli laqueis eos evellere, et lavacris salutaribus abluere, ut purificati a sordibus idolorum mundi pergere possent in regione vivorum. Unde nonnulli fos (sic) spiritus sancti accensi, virtutum fidei roborati, linquentes cosmum, ipsamque vitam, quam Theologi nostri duxere communem, alternatim in tuguriis auspicia habentes, soli hero placere studentes, adepti sunt cum celicolis regna appetere in terris degentes. Unde noster Theosophus Benedictus huius aevi vitam fugiens, deserta amplectens, soli Deo vaccare studens, multis annis incognitus hominibus, notus fuit Deo, patribusque beatis. Dein XII. monasteria construens duodenos monachos deputans per singulos patres constituit, vitamque monasticam indidit. De cuius factis et dictis probi et optimi viri sumpserunt exempla nobis valde utilia: ex quorum sufragio modo fulget in mundo monachorum norma beata. Ergo a fidelibus viris monasterium Amerensis constructum est regulis artibus (sic) (regulis artis : regalis cartis) ibidem degentibus lex constituta est. Nos ergo fratres supradicti loco degentes vitam monasticam secundum modulum capacitatis nostre amplectentes, patre nostro Amalricho spirituale amisso, oravimus Deum ut suo nutu nobis tribueret qui pater preesset. Proclamante ergo domno Odono Presule, annuente domno Raimundo Duce, (Dux : Comite, duque : conde) eiusque coniuge domna Ermesindais Comitissa, consenciente domno Ugone Comite Impuritanense, eligimus hunc virum nomine Reimundum ab ipsis cunabulis in regularibus disciplinis educatum, moribus bonis adornatum, sapiencia sale conditum, ut nobis esset pater in spiritualibus, adiutor in adversis, in prospera humilis. Anno ergo dominice Trabeacionis millesimo VI.° indiccione IIII. anno VIIII. regnante Radoberto Rege facta est hec electio vel adclamatio in cenobio Sancte Marie cenobii Amerensis III. ÑNS. kl. febroarii, proclamante simul domno Odone Presule, et domno Reimundo Duce et Marchioni, et domna Ermesindis Comitissa, et domno Ugone Comite sub testificatione bonorum virorum tam monachorum quam clericorum seu coeterorum bonorum fidelium Xpianorum. Sig+num Reimundus Comes. = Sig+num Ermesindis Comitissa. = + Odo hacsi indignus gra. Dei Episcopus Sancte Sedis Gerundensis ecclesie, et nutu Dei Abbas ss. = Sig+num Reimun... = Sig+num Oliba. = Sig+num Iothberto. = Sig+num Mirone. = Raimundus gra. Dei Viscecomes ss. = Sig+num Iothberto filium Wilelmi.