Mostrando entradas con la etiqueta Celestini III. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Celestini III. Mostrar todas las entradas

viernes, 24 de febrero de 2023

XL. Celestini III. litterae ad suffraganeos ecclesiae Tarraconensis

XL.

Celestini III. litterae ad suffraganeos ecclesiae Tarraconensis directae, quibus dolet de nece D. Berengarii de Villamuls, Archiep. Tarracon. per summum nefas interfecti, anno MCXCIV. (1194) (Vid. pág. 169.)

Ex autogr. in arch. eiusd. eccl.

Celestinus Episcopus servus servorum Dei. Venerabilibus fratribus universis Episcopis, et dilectis filiis aliis ecclesiarum Praelatis Terraconen. ecclesiae metropolitico jure subjectis, salutem et Apostolicam benedictionem. Plangendum esset potius quam scribendum super tam nefario scelere quod filius iniquitatis W. Raymundi obstinata et pertinaci audacia perpetrare praesumpsit, non … Patrem suum et Dominum, et cujus neptem in uxorem habebat, videlicet, bonae et piae memoriae Berengarium, Terraconensem Archiepiscopum sceleratas manus immittere, et ipsum crudeli gladio mortaliter trucidare. Cum enim sicut audivimus, W. ipse proprius homo fuisset Archiepiscopi, ac plura beneficia percepisset ab eo, neptem etiam, ut diximus, ejusdem haberet uxorem, perniciosa simulatione confinxit, et per nuntium suae conceptae iniquitatis interpretem eidem mandavit Antistiti, quod uxor sua, videlicet, neptis ejus, vellet cum eo super quodam negotio consilium et tractatum habere. Praesentiens igitur quod ob hoc deberet venire Gerundam, venit obviam quasi pacificus, et secundum propheticum oraculum, sicut fraudulentus vasa pessima portans, eum impie vulneravit, et de mulo, cui insidebat, prostravit in terram. ¡O immane scelus, et omni detestatione dignissimum, quo pacis et religionis christianae jura laeduntur, et arma filii exacuuntur in patrem! Expediebat potius ut juxta Prophetam gladius ille in vomerem, seu lancea converteretur in falcem. Ut autem iniquitas illius nequam hominis prodiret ex adipe, non fuit contentus ei lethale vulnus infigere (: infringere), sed post ipsum ictu tertio repetitum, cum Archiepiscopus capellano qui aderat, inciperet confiteri, tanquam vir sanguinum confessionem ejus, qui et habitu Cisterciensis Ordinis … nec Deum timens, nec homini deferens, jam exutus humana pietate, et diabolica ferocitate vestitus, totis conabatur viribus impedire. Verumtamen auctor summae pietatis, qui neminem vult perire … tantam Archiepiscopo contulit gratiam confitendi, quod in ipsa confessione, dum in eum persecutoris gladius insaniret, juxta consilium sacerdotis, interfectori suo pepercit, Deum ad imitationem gloriosi Prothomartyris pro eo incessanter exorans … ille insaciabilis homicida, cum eum prima vice jam semivivum reliquisset in terra, et tantum distitisset ab eo quantum duo aut tres jactus balistae possent, ut putabatur, emitti, more tortuosae serpentis, vel ... tot vulnera eidem infixit, quod vix locus vulneribus poterat inveniri; et ut nichil de malitia sua omitteret, quin potius, ut totum virus emitteret quod ore combiberat truculento, a superbiae suae in quo erat … et post tot et tam atrocia vulnera, cerebrum ejus cuspide mucronis effudit. ¡Proh dolor! ¿Ut quid mortalia cogis pectora irae detestabile monstrum? Ecce quam turpiter Pastorem Ecclesiae trucidari fecisti. Ecce cadit columpna Ecclesiae. Sed quid inde? Ipso apponente manum, cujus dextera facit virtutem, conculcabitur filius Belial, mentietur iniquitas sibi, et maleficium, non dicimus hominis, sed non hominis debita poena luetur. Consurgite igitur, boni emulatores ecclesiae fratres et filii, et debitum vestri officii viriliter exercete. Doleat de tanto scelere consummato non solum Terraconensis provintia, sed etiam tota Hispania, quinimmo Christianitas universa, et eo vehementiori in ipso dolore admiratione stupescat, quod non tantum iste Archiepiscopus, sed etiam tertius ab isto sub tempore unius ejusdem Principis per gladium ambo interfecti fuerunt. Quodque dolendi materiam non minuit, sed augmentat, non solum Rex Aragonum et Regina illustres huic malo non condolere dicuntur, verum etiam addere afflictionem afflictis, et Terraconen. ecclesiam conterere multiplici jam contritione contritam. Cum enim (de quo, si verum est, valde miramur), super hiis quaerimonia statim ad conspectum eorum transmissa fuisset, justitiam exinde facere non curarunt, illius Isaiae non memores quod dicitur: 

In justitia regnabit (: regnavit) Rex, et Principes in juditio praeerunt; Et illius Sapientis, quo ita praecipitur: Diligite justitiam qui judicatis terram. Unde … ut rigorem justitiae nequissimus ille non trepidans ita liberis quocunque vult gressibus evagatur, ac si pecudem aut vitulum occidisset; et facta est res mali et perniciosi exempli, usque adeo quod nulla ecclesiastica persona per miliarium longe a propria Sede sine periculi metu progreditur, et reverentia debita Ecclesiae ac ministris ipsius jam fere elanguit et emersit in ventum. Aestimati sunt quippe clerici, qui genus electum et regale, populus etiam acquisitionis et grex peculiaris Christi censentur, tanquam oves occisionis, facti vicinis suis opprobium, subsanatio et derisus. Praedicti quoque Rex et Regina cum per se ipsos et suos, tum per hospitalarios, et reliquos ipsam Terraconensem ecclesiam, tam in civitate, quam extra, dampnis plurimis et gravibus injuriis affecerunt, et cum fere ad nichilum sit redacta, et sic in occisione suorum Pastorum per malitiam filiorum hominum laceretur, jam non invenitur aliquis, qui in eadem cervicem suam audeat pontificali supponere servituti. Quia igitur ad hoc Deus vos constituit speculatores Ecclesiae, ut juxta verbum Ezechielis Prophetae ex adverso ascendere debeatis, et pro domo Domini vos murum opponere ut viriliter stetis in praelio, et secundum jussionem Domini ad instar pastorum vigilum super gregem commisum diligenti sollertia vigiletis, sicque maleficia puniatis, quod quicunque audierint, similia facere non attemptet, universitati vestrae per Apostolica scripta mandamus, et in virtute obedientiae sub poena officiorum et benefficiorum et interminatione anathematis districte praecipimus, quatinus singuli vestrum, et omnes simul praedictum W. perditionis et proditionis filium, et complices ejus, tam clericos, quam laycos omni occasione, dilatione et appellatione seposita, pulsatis campanis et candelis accensis, solempniter anathematizatos denuntiare curetis, et totam terram eorum atque aliam, in qua presentes fuerint, interdicto subdatis, nec sententias quas dederitis relaxetis donec ipse W. anathematizatus cum complicibus suis ad Apostolicam Sedem accedat. Verum illos clericos decernimus benefficiis ecclesiasticis perpetuo esse privatos, qui prebuere consilium sive consensum, ut praedictus Pontifex interiret. Praecipiatis autem sine aliqua exeptione omnibus illis militibus et aliis laycis, qui sunt in Terraconensi provintia, ut ipsum nequam et sequaces ejus tanquam Sarracenos desperatissimos persequantur, eisque interdicto igne et aqua non communicent quoquomodo, sed neque eis in venditione vel emptione aliqua seu traditione victualium, aut receptione hospitiorum participare praesumant, donec nudis pedibus super terram, in multa abstinentia et asperitate vestium ad Apostolicam Sedem accedant. Coeterum Regem et Reginam et alios Principes ac Barones omnimoda diligentia moneatis ex parte nostra fortiter injungentes, ut saepe dictum W. et complices ejus de toto regno proscribant, et Terraconen. ecclesiae universa restituentes ablata, et confiscantes bona illorum, qui scelus commisere jam dictum, de damnis et injuriis irrogatis Ecclesiae satisfaciant, ut tenentur, et permittant eam tam in bonis suis quam in libertate electionis habenda pacifice permanere. Quod si haec pro commonitione vestra non fecerint, omni gratia et timore postposito, sublato cujuslibet contradictionis vel appellationis obstaculo, beatorum Apostolorum Petri et Pauli et nostra auctoritate suffulti, in personas Regis et Reginae atque aliorum, et in terras tam excommunicationis quam interdicti sententiam promulgetis, et faciatis irrefragabiliter observari. Sciatis namque pro certo quod si aliquis vestrum in hoc deses apparuerit, aut remissus, in caput suum praedicta animadversionis districtio reflectetur. Datum Romae apud Sanctum Petrum XV. kalendas julii pontificatus nostri anno quarto.

jueves, 23 de febrero de 2023

XXXVIII. Bulla Celestini III. pro confirmandis privilegiis et possessionibus ecclesiae Tarraconensis, an. MCXCIV. (1194)

XXXVIII.

Bulla Celestini III. pro confirmandis privilegiis et possessionibus ecclesiae Tarraconensis, an. MCXCIV. (1194) (Vid. página 165.)

Ex autogr. in arch. eiusd. eccl.

Celestinus Episcopus servus servorum Dei. Venerabili fratri Raimundo Archiepiscopo, et dilectis filiis Johanni Praeposito, et Capitulo Tarraconen., tam praesentibus quam futuris canonice substituendis in perpetuum. Rationis ordo nos ammonet, et prisca consuetudo requirit, sicut B. Gregorius protestatur, ut cum usu pallei aliquod largiri privilegium debeamus. Tu vero, frater Archiepiscope, quemadmodum idem Gregorius exhortatur, cum honoris augmento curam solicitudinis debes augere, et ut cultui vestium actionis ornamenta conveniant, oportet ut tua fraternitas se propensius in studiis operum bonorum exerceat, et circa actus diligentius evigilet subiectorum. Hac itaque consideratione, ad instantiam precum vestrarum, ecclesiam vestram huius privilegii pagina duximus decorandam, eandem sub B. Petri, et nostra protectione suscipientes; et statuentes in primis, ut ordo canonicus, qui secundum Deum, et B. Augustini regulam in eadem ecclesia institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascumque possessiones, quaecumque bona eadem ecclesia in praesentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est cum omnibus tenimentis et pertinentiis suis. Donationem quam bonae memorie R. quondam Barchin. Comes de civitate Terraconen. et territorio suo ecclesiae Terraconen. fecit hominia quoque fidelitates et juramenta quae homines ejusdem civitatis et territorii tibi, frater Archiepiscope, et ecclesiae Terraconen. facere consueverunt. Decimas etiam et primitias omnes quas in archiepiscopatu vestro percipere consuevistis; redditus quoque et usatica (usatges; usos) et alias obventiones quas in civitate Terraconen. vel extra, seu in portubus, et in quartaria, molendinis, furnis et leudis percipitis. Dominicaturam de Stagno, de Vite et de Franculino, Constantinum cum omni jurisdictione sua, et villam Constantinam et Lestinclel (Lentisclel más arriba), castrum de Redes (Reds, Reus) cum omnibus pertinentiis suis, castrum de Albiol quod bonae memoriae Berengardus, Archiepiscopus vester quondam acquisivit, et Preposito et canonicis jure perpetuo dedit et tradidit. Castrum de Cornalbou cum omni jus et dominium et partem reddituum et omnem jurisdictionem quam habere debetis in campo Terraconen. tam in hominibus quam in possessionibus, dominicaturam de Cucullo rubeo, mansum de Sacrista et mansum Bernardi de Ripis, et dominicaturam de Buella (Boella), mansum de Opere et villam de Milans, Villam viridem cum pertinentiis suis; domos quas habetis in Barchinon. civitate et burgum quod est juxta eandem civitatem, possessiones et domos Villaefrancae, castrum de Monte Rubeo cum omni territorio suo, et omnibus pertinentiis quod Rex Aragon. et B. bonae memoriae quondam Archiepiscopus Terraconen. ecclesiae contulerunt. Ecclesiam B. Mariae de Miraculo, ecclesiam Sancti Salvatoris, ecclesiam Sancti Fructuosi, ecclesiam Sancti Michaelis, ecclesiam de Cambrils, ecclesiam de Arcubus, ecclesiam de Villafurtuin (Vilafortuny), ecclesiam de Bereins, ecclesiam de Redi, ecclesiam de Rivo ulmorum (Riudoms, Riudolms) quae precentoriam pertinet, ecclesiam de Monte Rubeo, ecclesiam de Jovis colle, ecclesiam de Falched (Falset), ecclesiam de Siurana cum suffraganeis suis, ecclesiam de Alforga (Alforja), ecclesiam de Pratis (Prades), ecclesiam de Vilanova quae ad praeposituram pertinet, ecclesiam de Almocara, ecclesiam de Alexar, ecclesiam de Monte Reial, ecclesiam de Velosel, ecclesiam de Albi, ecclesiam de Aurnaxa, ecclesiam de Terers, ecclesiam de Avinbudi, ecclesiam de Expguga (: Spelunca, Espluga), ecclesiam de Monte albo (Montblanch) cum suffraganeis suis, ecclesiam de Ripa et coeteras ecclesias de Montana Siuranae, ecclesiam de Albiol, ecclesiam de Alcoer, ecclesiam de Silva quae ad preposituram pertinet, ecclesiam de Constanti, ecclesiam de Centum sellis, ecclesiam de Coetano, ecclesiam de Vallibus, ecclesiam de Clastlar (Castlar) quae ad praecentoriam pertinet, ecclesiam de Tamarid, ecclesiam de Altofolia (Altafulla), ecclesiam de Berano, ecclesiam de Alvinaña, (con ñ) ecclesiam B. Mariae de Plano, ecclesiam de Figerola quae ad opus ecclesiae pertinet, ecclesiam de Capra, ecclesiam de Pinnafracta quae ad preposituram pertinet, ecclesiam de Guardia, ecclesiam de Barberano, Ecclesiam de Apiera, ecclesiam de Angera, ecclesiam de Monte Briso, ecclesiam de Reial, ecclesiam de Rocaford, ecclesiam de Fores, ecclesiam de Beltail, ecclesiam de Conesa, ecclesiam de Gimera, ecclesiam de Monte Acuto, ecclesiam de Cerol, ecclesiam de Ceuma, ecclesiam de Abrafim, ecclesiam de Monte Mael, ecclesiam de Pratodeip, ecclesiam de Marca, ecclesiam de Sancta Perpetua, ecclesiam de Monte Claro, ecclesiam de Piles, castrum de Cameron, castrum de Penna rubea (Peñarroya de Tastavins), castrum de Foorspatla (Fuentespalda, Fondespala, Fontdespatla; ambos pueblos en Teruel, cerca de Monte Rubeo, Monroyo, Monroch, Montroig) cum omnibus pertinentiis et territoriis suis et cum omnibus ecclesiis, sicut continetur in instrumento donationis; abbatiam de Populeto (Poblet); monasterium de Sanctis Crucibus et monasterium de Vallebona. Praeterea civitates episcopalium cathedrarum, videlicet Gerundam, Barchinonam, Ausonam, Urgellum, Ilerdam, Dertosam, Oscam, Caesaraugustam, Pampilon. Tirasonam et Calagorram ipsi Terraconen. metropoli subjectas presenti pagina confirmamus. Ad haec donationes, permutationes et divisiones inter vos ad invicem et Archiepiscopo rationabiliter factas et hactenus observatas illibatas et inconcussas permanere sancimus. Decernimus etiam ut nullus in Prepositum, Archidiaconum, Sacristam, Camerarium seu Precentorem vestrae preficiatur ecclesiae aut in … instituatur perpetuo moraturus ibidem, nisi professus vitam fuerit regularem. Libertates quoque et immunitates antiquas et rationabiles consuetudines ecclesiae vestrae concessas et hactenus observatas ratas habemus, et eas futuris temporibus illibatas permanere sancimus. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis excomunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Obeunte vero te nunc ejusdem loci Archiepiscopo vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu violentia preponatur, nisi quem canonici communi consensu, vel canonicorum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et Beati Augustini regulam providerint eligendum. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extreme voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat. Salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumentur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur et eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva in omnibus Apostolicae Sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino juditio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Cripsti aliena fiat atque in extremo a examine divinae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia eternae pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. = Ego Celestinus catholicae Ecclesiae Episcopus subscribo. = Loco sigilli + Perfice gressus meos in semiti tuis. = + Ego Alvinus, Albanensis Episcopus subs. = + Ego Petrus, Portuensis et Sanctae Rufina Episcopus subs. = + Ego Pandulfus, presbyter Cardinalis bassilicae XII. Apostolorum subs. = + Ego Petrus, tit. Sanctae Ceciliae, presb. Card., subs. = +Ego Johannes, tit. S. Clementis, Cardinalis Viterbrensis et Tuscan., Episcopus, subs. = + Ego Hugo, presb. Card. S. Martini, tit. Equitii, subs. = + Ego Johannes, tit. S. Stephani in Coelio Monte, presb. Card., subs. = Ego Centius, tit. S. Laurentii in Lucina presb. Card., subs. = Ego Soffredus, tit. S. Praxedis, P. Car., subs. = + Ego Bernardus, S. Petri ad vincula, P. C. tit. Eudoxie, subs. = + Ego Fidantius, tit. S. Marcelli, P. C., subscribo. = + Ego Joannes, tit. S. Priscae, P. C., subs. = + Ego Gratianus, SS. Cosmae et Damiani diaconus C. = + Ego Gregorius, S. Mariae in Porticu D. C. = + Ego Gregorius, S. Mariae in Aquiro D. C. = + Ego Gregorius, S. Georgii ad Velum aureum D. C. = + Ego Lotarius, Sergii et Bachi, D. C. = + Ego Nicolaus S. Mariae in Cosmydin D. C. = + Ego Gregorius, S. Angeli D. C. = + Ego Bobo, S. Theodori D. C. = + Ego Petrus, S. Mariae in via lata D. C. = Datum Laterani per manum Cencii S. Luciae in orthea D. C. domini Papae Camerarii, III. kalendas decembris indictione XIII., Incarnationis Dominicae, anno MCXCIV., pontificatus vero domini Celestini Papae III. anno quarto.