viernes, 24 de febrero de 2023

XL. Celestini III. litterae ad suffraganeos ecclesiae Tarraconensis

XL.

Celestini III. litterae ad suffraganeos ecclesiae Tarraconensis directae, quibus dolet de nece D. Berengarii de Villamuls, Archiep. Tarracon. per summum nefas interfecti, anno MCXCIV. (1194) (Vid. pág. 169.)

Ex autogr. in arch. eiusd. eccl.

Celestinus Episcopus servus servorum Dei. Venerabilibus fratribus universis Episcopis, et dilectis filiis aliis ecclesiarum Praelatis Terraconen. ecclesiae metropolitico jure subjectis, salutem et Apostolicam benedictionem. Plangendum esset potius quam scribendum super tam nefario scelere quod filius iniquitatis W. Raymundi obstinata et pertinaci audacia perpetrare praesumpsit, non … Patrem suum et Dominum, et cujus neptem in uxorem habebat, videlicet, bonae et piae memoriae Berengarium, Terraconensem Archiepiscopum sceleratas manus immittere, et ipsum crudeli gladio mortaliter trucidare. Cum enim sicut audivimus, W. ipse proprius homo fuisset Archiepiscopi, ac plura beneficia percepisset ab eo, neptem etiam, ut diximus, ejusdem haberet uxorem, perniciosa simulatione confinxit, et per nuntium suae conceptae iniquitatis interpretem eidem mandavit Antistiti, quod uxor sua, videlicet, neptis ejus, vellet cum eo super quodam negotio consilium et tractatum habere. Praesentiens igitur quod ob hoc deberet venire Gerundam, venit obviam quasi pacificus, et secundum propheticum oraculum, sicut fraudulentus vasa pessima portans, eum impie vulneravit, et de mulo, cui insidebat, prostravit in terram. ¡O immane scelus, et omni detestatione dignissimum, quo pacis et religionis christianae jura laeduntur, et arma filii exacuuntur in patrem! Expediebat potius ut juxta Prophetam gladius ille in vomerem, seu lancea converteretur in falcem. Ut autem iniquitas illius nequam hominis prodiret ex adipe, non fuit contentus ei lethale vulnus infigere (: infringere), sed post ipsum ictu tertio repetitum, cum Archiepiscopus capellano qui aderat, inciperet confiteri, tanquam vir sanguinum confessionem ejus, qui et habitu Cisterciensis Ordinis … nec Deum timens, nec homini deferens, jam exutus humana pietate, et diabolica ferocitate vestitus, totis conabatur viribus impedire. Verumtamen auctor summae pietatis, qui neminem vult perire … tantam Archiepiscopo contulit gratiam confitendi, quod in ipsa confessione, dum in eum persecutoris gladius insaniret, juxta consilium sacerdotis, interfectori suo pepercit, Deum ad imitationem gloriosi Prothomartyris pro eo incessanter exorans … ille insaciabilis homicida, cum eum prima vice jam semivivum reliquisset in terra, et tantum distitisset ab eo quantum duo aut tres jactus balistae possent, ut putabatur, emitti, more tortuosae serpentis, vel ... tot vulnera eidem infixit, quod vix locus vulneribus poterat inveniri; et ut nichil de malitia sua omitteret, quin potius, ut totum virus emitteret quod ore combiberat truculento, a superbiae suae in quo erat … et post tot et tam atrocia vulnera, cerebrum ejus cuspide mucronis effudit. ¡Proh dolor! ¿Ut quid mortalia cogis pectora irae detestabile monstrum? Ecce quam turpiter Pastorem Ecclesiae trucidari fecisti. Ecce cadit columpna Ecclesiae. Sed quid inde? Ipso apponente manum, cujus dextera facit virtutem, conculcabitur filius Belial, mentietur iniquitas sibi, et maleficium, non dicimus hominis, sed non hominis debita poena luetur. Consurgite igitur, boni emulatores ecclesiae fratres et filii, et debitum vestri officii viriliter exercete. Doleat de tanto scelere consummato non solum Terraconensis provintia, sed etiam tota Hispania, quinimmo Christianitas universa, et eo vehementiori in ipso dolore admiratione stupescat, quod non tantum iste Archiepiscopus, sed etiam tertius ab isto sub tempore unius ejusdem Principis per gladium ambo interfecti fuerunt. Quodque dolendi materiam non minuit, sed augmentat, non solum Rex Aragonum et Regina illustres huic malo non condolere dicuntur, verum etiam addere afflictionem afflictis, et Terraconen. ecclesiam conterere multiplici jam contritione contritam. Cum enim (de quo, si verum est, valde miramur), super hiis quaerimonia statim ad conspectum eorum transmissa fuisset, justitiam exinde facere non curarunt, illius Isaiae non memores quod dicitur: 

In justitia regnabit (: regnavit) Rex, et Principes in juditio praeerunt; Et illius Sapientis, quo ita praecipitur: Diligite justitiam qui judicatis terram. Unde … ut rigorem justitiae nequissimus ille non trepidans ita liberis quocunque vult gressibus evagatur, ac si pecudem aut vitulum occidisset; et facta est res mali et perniciosi exempli, usque adeo quod nulla ecclesiastica persona per miliarium longe a propria Sede sine periculi metu progreditur, et reverentia debita Ecclesiae ac ministris ipsius jam fere elanguit et emersit in ventum. Aestimati sunt quippe clerici, qui genus electum et regale, populus etiam acquisitionis et grex peculiaris Christi censentur, tanquam oves occisionis, facti vicinis suis opprobium, subsanatio et derisus. Praedicti quoque Rex et Regina cum per se ipsos et suos, tum per hospitalarios, et reliquos ipsam Terraconensem ecclesiam, tam in civitate, quam extra, dampnis plurimis et gravibus injuriis affecerunt, et cum fere ad nichilum sit redacta, et sic in occisione suorum Pastorum per malitiam filiorum hominum laceretur, jam non invenitur aliquis, qui in eadem cervicem suam audeat pontificali supponere servituti. Quia igitur ad hoc Deus vos constituit speculatores Ecclesiae, ut juxta verbum Ezechielis Prophetae ex adverso ascendere debeatis, et pro domo Domini vos murum opponere ut viriliter stetis in praelio, et secundum jussionem Domini ad instar pastorum vigilum super gregem commisum diligenti sollertia vigiletis, sicque maleficia puniatis, quod quicunque audierint, similia facere non attemptet, universitati vestrae per Apostolica scripta mandamus, et in virtute obedientiae sub poena officiorum et benefficiorum et interminatione anathematis districte praecipimus, quatinus singuli vestrum, et omnes simul praedictum W. perditionis et proditionis filium, et complices ejus, tam clericos, quam laycos omni occasione, dilatione et appellatione seposita, pulsatis campanis et candelis accensis, solempniter anathematizatos denuntiare curetis, et totam terram eorum atque aliam, in qua presentes fuerint, interdicto subdatis, nec sententias quas dederitis relaxetis donec ipse W. anathematizatus cum complicibus suis ad Apostolicam Sedem accedat. Verum illos clericos decernimus benefficiis ecclesiasticis perpetuo esse privatos, qui prebuere consilium sive consensum, ut praedictus Pontifex interiret. Praecipiatis autem sine aliqua exeptione omnibus illis militibus et aliis laycis, qui sunt in Terraconensi provintia, ut ipsum nequam et sequaces ejus tanquam Sarracenos desperatissimos persequantur, eisque interdicto igne et aqua non communicent quoquomodo, sed neque eis in venditione vel emptione aliqua seu traditione victualium, aut receptione hospitiorum participare praesumant, donec nudis pedibus super terram, in multa abstinentia et asperitate vestium ad Apostolicam Sedem accedant. Coeterum Regem et Reginam et alios Principes ac Barones omnimoda diligentia moneatis ex parte nostra fortiter injungentes, ut saepe dictum W. et complices ejus de toto regno proscribant, et Terraconen. ecclesiae universa restituentes ablata, et confiscantes bona illorum, qui scelus commisere jam dictum, de damnis et injuriis irrogatis Ecclesiae satisfaciant, ut tenentur, et permittant eam tam in bonis suis quam in libertate electionis habenda pacifice permanere. Quod si haec pro commonitione vestra non fecerint, omni gratia et timore postposito, sublato cujuslibet contradictionis vel appellationis obstaculo, beatorum Apostolorum Petri et Pauli et nostra auctoritate suffulti, in personas Regis et Reginae atque aliorum, et in terras tam excommunicationis quam interdicti sententiam promulgetis, et faciatis irrefragabiliter observari. Sciatis namque pro certo quod si aliquis vestrum in hoc deses apparuerit, aut remissus, in caput suum praedicta animadversionis districtio reflectetur. Datum Romae apud Sanctum Petrum XV. kalendas julii pontificatus nostri anno quarto.