Mostrando entradas con la etiqueta Comite. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Comite. Mostrar todas las entradas

miércoles, 14 de diciembre de 2022

XV. Donatio turris, quam Gerundellam vocant, ad ecclesiam Gerundensem: ann. MXX. (1020)

XV.

Donatio turris, quam Gerundellam vocant, ad ecclesiam Gerundensem: ann. MXX. (1020) (Vid. pág. 180.)

Ex. Lib. virid. Cap. eccl. Gerunden. fol. 187.

In Dei nomine ego Ermessendis gratia Dei Comittissa simul cum prole meo Berengario, Comite et Marchio donatores sumus Deo et Sancta Maria Sedis Gerundae aliquod ex alode nostro quod habemus infra muros predicta civitate Gerunda. Donamus namque et concedimus a predicta Sancta Maria propter amorem Dei et eius Genitricis vel omnibus Sanctis, et propter remedium animae nostrae sive pro anima Raymundi Comitis bonae memoriae, cui requies sit perpetua a Deo concessa. Et est alodis videlicet ipsa turre rotunda cum ipsos muros qui sunt ex utraque parte in circuitu de ipsa turre, et cum ipso casale vel curte qui est ante ipsa turre: qui affrontat predictus alodius vel turre cum muribus sive parietibus de oriente in ipso alode vel pariete de Othone, levita, qui fuit de quondam Poncione: de meridie in ipsa ecclesia de Sancta Maria, sive in ipso cimiterio de predicta ecclesia. De occiduo afrontat in alode de Sancta Maria, ubi Raymundus, levita habitabat. De vero circii affrontat predicto alode cum turre et muros in nostro proprio alode vel in vinea de nos donatores, vel de Raymundo, qui fuit quondam Comite, qui advenit predicta omnia ad me Ermessendis Comitissa per donatione de viro meo Raymundo Comite vel per meum decimum et ad me Berengario per vocem parentorum. Quantum istas quattuor affrontationes includunt sic donamus et tradimus Deo et Sancta Maria totum ab integrum cum exiis et earum regressis ut ex presenti die vel in perpetuum clericis Deo et Sancta Maria habeat potestatem ad possidendum in servitio Sancta Maria. Quod si nos donatores aut ullus homo vel foemina qui contra ista scriptura venerit ad irrumpendum, non hoc valeat vindicare quod requirit, set predicto alode componat aut componamus in duplo cum omni sua inmelioratione Deo et Sancta Maria, et in antea ista scriptura donationis firmitatem optineat omnique tempore. Facta ista scriptura donatione II. kalendas aprilis anno XX quarto quod regnare coepit Robertus in Francia.

Sig+num Ermessendis gratia Dei Comitissa qui ista donatione feci et firmare rogavi. = Sig+num Berengarii gratia Dei Comes. = Amado Vicecomes. = Sig+num Udalardus. = Sig+num Raymundus Oliba. = Odegario ss. = Bernardus sacer qui ista carta donationis scripsit sub die et anno + quo supra.