Mostrando entradas con la etiqueta Ermessendis. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Ermessendis. Mostrar todas las entradas

miércoles, 14 de diciembre de 2022

XV. Donatio turris, quam Gerundellam vocant, ad ecclesiam Gerundensem: ann. MXX. (1020)

XV.

Donatio turris, quam Gerundellam vocant, ad ecclesiam Gerundensem: ann. MXX. (1020) (Vid. pág. 180.)

Ex. Lib. virid. Cap. eccl. Gerunden. fol. 187.

In Dei nomine ego Ermessendis gratia Dei Comittissa simul cum prole meo Berengario, Comite et Marchio donatores sumus Deo et Sancta Maria Sedis Gerundae aliquod ex alode nostro quod habemus infra muros predicta civitate Gerunda. Donamus namque et concedimus a predicta Sancta Maria propter amorem Dei et eius Genitricis vel omnibus Sanctis, et propter remedium animae nostrae sive pro anima Raymundi Comitis bonae memoriae, cui requies sit perpetua a Deo concessa. Et est alodis videlicet ipsa turre rotunda cum ipsos muros qui sunt ex utraque parte in circuitu de ipsa turre, et cum ipso casale vel curte qui est ante ipsa turre: qui affrontat predictus alodius vel turre cum muribus sive parietibus de oriente in ipso alode vel pariete de Othone, levita, qui fuit de quondam Poncione: de meridie in ipsa ecclesia de Sancta Maria, sive in ipso cimiterio de predicta ecclesia. De occiduo afrontat in alode de Sancta Maria, ubi Raymundus, levita habitabat. De vero circii affrontat predicto alode cum turre et muros in nostro proprio alode vel in vinea de nos donatores, vel de Raymundo, qui fuit quondam Comite, qui advenit predicta omnia ad me Ermessendis Comitissa per donatione de viro meo Raymundo Comite vel per meum decimum et ad me Berengario per vocem parentorum. Quantum istas quattuor affrontationes includunt sic donamus et tradimus Deo et Sancta Maria totum ab integrum cum exiis et earum regressis ut ex presenti die vel in perpetuum clericis Deo et Sancta Maria habeat potestatem ad possidendum in servitio Sancta Maria. Quod si nos donatores aut ullus homo vel foemina qui contra ista scriptura venerit ad irrumpendum, non hoc valeat vindicare quod requirit, set predicto alode componat aut componamus in duplo cum omni sua inmelioratione Deo et Sancta Maria, et in antea ista scriptura donationis firmitatem optineat omnique tempore. Facta ista scriptura donatione II. kalendas aprilis anno XX quarto quod regnare coepit Robertus in Francia.

Sig+num Ermessendis gratia Dei Comitissa qui ista donatione feci et firmare rogavi. = Sig+num Berengarii gratia Dei Comes. = Amado Vicecomes. = Sig+num Udalardus. = Sig+num Raymundus Oliba. = Odegario ss. = Bernardus sacer qui ista carta donationis scripsit sub die et anno + quo supra.

sábado, 30 de julio de 2022

Tomo 6, apéndice 44. Absolutio ab excommunicationis sententia, anno MCVIII (1108)

XLIV. 

Absolutio ab excommunicationis sententia, anno MCVIII (1108) (V. pág. 225.) 

Ex autogr. in arch. eccl. Vicens. n. 338. 

Notum sit omnibus hominibus, tam praesentibus quam futuris, quomodo ego Ugoni, proli Dalmadi, et coniux mea nomine Ermessendis, donavimus et tradimus in potestate Dei et Sancti Petri sedis Vici ipso closet, qui est ante ostium de ipsa mansione de Sancti Petri iam dicti, cum ipso espinalb, qui unam (f. uvam) vitis sustinet, vel ipsos chesals, qui sunt in circuitu. Hoc totum donamus et emendamus per ipsa eschomunione, quae ego Ugoni fuerit pro ipsa ecclesia de Rosdors, quae ego fuit apud Bermundi Aiandrici afingere, unde erit descomunicati: propter hoc facio ipsa emendatione, et remedium animarum nostrarum vel parentorum nostrorum, qui fuerunt ante nos, et venerint post nos. Et ego domnus Arnallus gratiâ Dei Ausonensis episcopus cum eius kannonica, solvimus de ista eschomunione de ipsum sacrilegium, et habeatis partem in totam nostram commemorationem, vel in nostris orationibus. Et qui ista emendatione infringere voluerit, descomunicatus erit, et cum luda Eschariocis (Judas Iscariote) abligatus erit in profundum in infernum. Actum est hoc XII. Kalendas Iunii, annos XLVIII. regnanti Philipi regi. = Sig+num Ugoni Dalmadi. = Sig+num Ermessen uxor mea, nos qui ista emendatione fecimus scribere, et manus nostras firmamus, et testes firmareque rogamus. = Sig+num Arnad sac. procuratori. = Sig+num Pere Ramon. = Sig+num Guillermus Ponç. = Ermengaudus levita qui scripsit die et anno quo + supra.