Mostrando entradas con la etiqueta Galindoni. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Galindoni. Mostrar todas las entradas

sábado, 24 de diciembre de 2022

XLIV. Acta consecrationis ecclesiae Rotensis. an. DCCCCLVII. (957)

XLIV.

Acta consecrationis ecclesiae Rotensis. an. DCCCCLVII. (957) (Vid. pág. 137.)

Ex archiv. eccl. Roten. 

In nomine Dei Omnipotentis Patris, et in nomine Jhesu Christi, Filii eius, et Spiritus Sancti: ego Ragimundus Dei gratia Comes simulque et coniux mea AEresindis opitulantem clementiam Comitissa expuncxit nobis Deus et Trina Maiestas ut hedificaremus domum in honorem Domini nostri Jhesu Christi et Salvatoris in civitate quae vocitatur Rota, ut sit Sedis episcopalis secundum metropolitanae Sedis Narbonensis ab Emerico Archiepiscopo et patri nostro insertum atque concessum est. Et ideo anno DCCCCLVII veniente beato Episcopo intercedentes nosmedipsos superius nominatos ad locum venerabilem consecrandum, cuius basilica ab Hodesindo Presule vocabulum sumpsit Sancti Vincentii Martiris atque Levite: ad cuius dedicationem christiani et devotissimi populi religione katholica concurrentes ob devotione sua vel parentum decessorum facinus absolvendum, vel pro remedium animarum suarum, et incolomitate futura compuncti de rebus suis donaria adstante clero cum devotissimum populum praedicti Sancti Vincentii Martiris et Levite et ad servientes illius qui ibidem serviunt sub iussione Episcoporum quorum nomina inserta tenentur. Ego Ragimundus simulque et uxor mea AEresindis pro dotalis titulo donamus ad ipsa ecclesia iam dicta uno casale ante ipsam domum Sancti Vincentii, et una terra Adebuni capiente semente ex VI modiatas, et alia terra in loco ubi dicitur ad ipsum Siscare in litus Ysavana (Isábena) usque ad Penna. Et ipsa vinea plana subtus civitate Rota quae mihi Ragimundo advenit ex parte parentum meorum. Donamus et in ornamentis ecclesiae I calicem de argento, et una cruce de argento et I signo de metallo et III libros, missale, lectionario atque antiphonario et II vestimentos. Haec omnia donamus ut ad diem judicii ac tremende Maiestatis merces nobis exinde crescat, quia qui bene ministrat, gradum bonum sibi adquirit. Et est manifestum ut ab hodierno die et tempore iam dicta ecclesia et servientes illius habeant, teneant atque possideant, jureque perpetuo vindicent ac defendant, et indissolubile funiculum hereditatis possideant cum stipulatione subnicxa. Si quis sane, quod fieri minime credimus esse venturum, quod si nos supranominati, aut aliquis de heredibus nostris aut quilibet homo subposita persona de supra dicta donaria iam dictum locum venerabilem temptaverit, in primis iram Dei et Sancti Vincenti Martir et Levita incurrat, et super hoc quod repetit in quadruplo restituat, et ista donatio firma permaneat in omni robore et firmitate. Facta carta donationis in die kalendas decembrias anno III regnante Leutario Rege. = Sig+num Ragimundi Comitis. = Sig+num Eresindis Comitissa qui hanc donariam fecerunt et testes rogaverunt ut eam firmarent. Sig+num Bernardi. = Sig+num Galindoni. = Testes Chintus Abbas. = Sig+num Baroni clerici. = Sig+num Aponi. = Sig+num Dachoni. = Dedicatio Baselize Sancti Vincentii Martiris die kalendas decembrias. = Oriolus presbiter hanc donationem scripsit et subscripsit sub die et anno quod supra.