domingo, 24 de julio de 2022

Tomo 6, Apéndice 12, Testamentum Idalcarii episcopi Ausonensis circa annum DCCCCIX.

XII.

Testamentum Idalcarii episcopi Ausonensis circa annum DCCCCIX. (909) (V. pág. 124 sig.) 

Ex autogr. in arch. eiusd. eccl. n. 528. 

Dum uni venit, cum in hac versatur mortali carne, et aerumnosa atque caducam deducit vitam, ut mente purâ, totaque sollicitudine ad illam anhelare festinet, quae nullo termino coangustatur, nec fine concluditur; mihi quoque indigno Idelcherio Ausonensi episcopo, diu in infirmitate corporis laboranti, visum est trementer hac suspiriose criminum meorum facinora lacrimabiliter flere, et pro eo quod sint innumera, toto mentis affectu lugere; ut quia in nullo bonitatis meae exigunt merita, peto ut aeterni regis succurrat clementia. Nunc ergo de omnibus quae male gessi, et de bonis quae neglexi, propitio Deo me culpabilem reddo, et omnium iniquitatum mearum scelera profiteor, recolens illud salmographum: “Delictum meum cognitum tibi feci, et iniustitiam meam non abscondi.” Poenitet ergo me male egisse: tibi veniam peto, misericordissime Deus, “qui non vis mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat." Non enim repperis digna, ut iustificeris; sed si attendis neglecta, magis invenis ut damnes. Meum itaque fuit, ó infelix ego! peccare; sed tuum est, o piissime redemptor! misericorditer dimittere. Et si pro meis reatibus dignus sum mortalem excipere poenam, tuâ tantum miseratione credo salvari, el vel ultimam in domo tua habere portionem. Pro tanta namque fascinorum pondera, et pro tremendo examine aeterni Iudicis, omnium facultatum mearum curam domino ac benignissimo principi Wifredo, atque religioso Nantigiso Urgelitane episcopo, meisque fidelissimis canonicis Audgario, et Adanagildo, scilicet, et Rodulfo committo, ut ipsi, quorum bonitas, hac pietas est inmensa, de hiis faciendo quae iubeo, et largiendo cui decerno, recomp... tam sibi ad Domino in aeterna remuneratione consequantur mercedem. Relinquo namque, hac tribuendo concedo ad ecclesiam Sancti Petri Apostolorum principi, cui ego indignus praesse videor, missale... (codi)cem I, lectionarium I. prophetarum I, passiones apostolorum quodicem I, actus apostorum et epistolas Pauli quodicem I, canonem quodicem I, Smaragdum codicem unum, antifonarium unum, cassullam... culi I, stolam cum auro, et manipulum, et cingulum, stolas siricas duas, manipulum I, alba I, palleos II, annulum aureum I, calices argenteos duos, unum cum gemmis, patenas duas argenteas... gemis, calicem stagneum cum patena: turibulum argenteum I, aliud aereum, sandalia quatuor, urceolos... cum aquamanile, et manutergeum: candelabra stagnea II, sedile cum ar... ad cancellum I, ampullam stagneam I, quaterniones II, capsas duas argenteas, lampades septem stagneas, scrinios ferreos II, schella I, lectum coreum, tapetum et linteos duos: cotum I... ll, banchale polimito I, curtinam I, mapas I, tuvalia, iumenta III, boves II, porcos IIII, oves X, asinum I. Villarem quem comparavi de Adalbaldo praesbytero cum finibus suis in Tonda do... te, quarn comparavi: Gerardo fideli meo iumentum falavum I, Walarando alium, Gomesindo alium, Savarico alium, Ingilchardo alium., Ingilberto pullum iumenti I, Audgario iumentum I, … alium, Suniefredo alium, Gotmaro alium, Adegani alium. Equaliter ad monasterium S. loannis caballum tonsum cum freno et sella. Praesbyteris Ausonae caballum laurum aroendo. Haec igitur praecipio, et dispono vobis supra dictis, ut sicut superius resonat, summâ cum diligentiâperagatis. Reliqua vero, annonam, vinum, utensilia domus, sicut in inventarium reperitur, tertiam partem ecclesiae, cui praesideo, tribuatur; duas vero propter remedium animae meae pauperibus erogentur. Facto testamento XV Kalendas Martii anno XI regnante Karulo rege.

+ Idelherus misericordiâ Dei episcopus, qui hunc testamentum feci, et firmare rogavi, et subscripsi. = Nantygissus Sanctae Urgellitanae ecclesiae episcopus subscribo. = Audgarius archidiaconus subscribo. = Rodulfus levita subscribo. = Animius presbyter subsc. = Savilus praesbyter subsc. = Recaredus praesbyter subsc. = Girmundus diaconus subsc. = Addegaldus praesbyter subsc. = Audgarius levita, qui hanc testamentum scripsit sub die et anno quod supra.