Mostrando entradas con la etiqueta Gerondense. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Gerondense. Mostrar todas las entradas

jueves, 15 de diciembre de 2022

XIX. Caroli Calvi praeceptum pro monasterio SS. Emeterii et Genesii. DCCCCXLIV, 944

XIX.

Caroli Calvi praeceptum pro monasterio SS. Emeterii et Genesii, quod nunc S. Mariae de Amer est: anno DCCCXLIV. (Vid. pág. 218.)

Ex autogr. in arch. monast. Ameren.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Karolus gratia Dei Rex.
Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei eorumque in eisdem locis sibi famulantibus beneficia oportuna largimur, premium apud Dominum eterne remunerationis rependi non diffidimus. Idcirco notum sit omnibus sancte Dei Ecclesie fidelibus et nostris, presentibus atque futuris, quia quidam religiosus vir Wilera Abba monasterii quod est situm in pago Gerondense constructum, scilicet sub honore Sancti Hemeterii Sanctique Genesii ad nostram accedens serenitatem obtulit praecellentie nostre quandam domni et genitoris nostri gloriose memorie augusti Hludovici auctoritatem predecessori siquidem suo venerabili Abbati Deodato factam in qua continebatur, qualiter item dominus et genitor noster per intercessionem quendam Gauzelmi Marchionis cum et monachos suos predictumque monasterium cum omnibus rebus sibi pertinentibus sub sue immunitatis tuitione defensionisque munimine clementer susceperit. Petiit itaque reverentiam nostram idem Wilera Abba ut eandem domni et genitoris nostri renovantes preceptionem, cum monachosque suos una cum prescripto monasterio, et cellis sibi pertinentibus aliisque omnibus rebus similiter sub nostre immunitatis defensione recipere plenissime dignaremur. Cuius inquam petitionibus libenter adquievimus, et ita illi concesisse omnibus, omnibus notum esse volumus. Quapropter eundem Abbatem cum monachis suis, idem monasterium cum omnibus rebus sibi pertinentibus, ac cellis sibi subiectis, quarum altera dicitur domus sancte Marie sita secus fluvium Amera, altera vero scilicet sita super fluvium Sterriam, necnon etiam cellulas duas in pago Imporitanense sitas, ex quibus una apellatur Columbarius, sita super fluvium Taceram, altera quippe dicitur Carcer sita iuxta maris magni littora cum omni earum omnium rerum integritate sub nostro muneburdo, sicut dictum est, atque defensione integerrime contra omnium inquietudines hominum constituentes, precipimus atque iubemus ut nullus iudex publicus vel quislibet ex iudiciaria potestate in ecclesias aut loca, vel agros, seu reliquas possessiones sepe dicti monasterii, et cellularum sibi subiectarum ad causas iudiciario more audiendas, vel freda exigenda, vel paratas faciendas, aut ullas redibitiones, aut fideiussores tollendos, vel illorum homines distringendos, aut illicitas... tiones requirendis ingredi audeant, nec eaque supra memorata sunt exigere presumat, sed cum cellis supra memoratis et vilaribus aliisque omnibus rebus prenominato monasterio pertinentibus in quibuscumque consistant locis, sive pagis, necnon etiam cum omnibus possesionibus, quas iuste rationabiliterque presenti tempore possidere dignoscitur, simul cum hiis quas divina pietas eidem sacratissimo loco per suos quosque fideles augere voluerit. Liceat memorato Abbati, suisque successoribus et monachis in sepe dicto loco degentibus quiete vivere et possidere, easdemque res cum omni securitate sine cuiuspiam contradictione et minoratione tenere et possidere, eorumque pro utilitatibus rationabiliter concambiare, et pro nobis, coniuge, proleque nostra, seu stabilitate totius regni nostri una cum monachis inibi Domino militantibus divinam misericordiam iugiter exorare. Et quandocumque divina vocatione memoratus Abba, aut successores sui ab hac luce migraverint, quamdiu inter se tales invenire potuerint, qui eos secundum regulam S. Benedicti regere et gubernare valeant, licentiam habeant ex semetipsis Abbates eligere, qui eis ut prediximus, merito vite et sanctitatis preesse et prodesse possint. Et ut hec nostra confirmationis auctoritas perpetuam obtineat firmitatem, manu propria firmavimus, et anuli nri. impresione assignari iussimus. = Sig+num Karoli gloriosissimi Regis. = Sig+num Archarius presbiter ad vicem Hludovici recognovit. Data II. idus. mai anno IV. Indictione VII. regnante domino nostro Karolo gloriosissimo Rege. Actum Thola (f. Tholosa) civitate in Dei nomine feliciter. Amen.