Mostrando entradas con la etiqueta Hispaniis. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Hispaniis. Mostrar todas las entradas

sábado, 24 de diciembre de 2022

XLI. Pascalis II Papae litterae de Sede Barbastrensi in Ilerdam transferenda, an. MCX. (1110)

XLI.

Pascalis II Papae litterae de Sede Barbastrensi in Ilerdam transferenda, an. MCX. (1110) (Vid. pág. 127.)

Pascalis Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Raimundo Barbastrensi Episcopo eiusque successoribus canonice substituendis in perpetuum. Spiritu Domini docente didiscimus quia Dominus transfert regna et mutat tempora. Ipse quondam in Hispaniis juxta beneplacitum suum Christianorum regna diffudit, et rursum per Sarracenorum seu Moabitarum tyrannidem Christianorum peccata juxta sua judicia visitavit. Unde factum est ut episcopalis cathedra quae Ylerdae fuerat, in montana transiret, in opidum videlicet quod Rota dicitur. Inde rursum imminutis Moabitarum viribus proprius Ylerdam in Barbastrae oppidum transferretur, spes etiam Christianis certior per Dei gratiam nostro tempore facta est ut Ylerdam urbem Domino praestante recipient. Et nos igitur Domini Dei nostri judicia prosequentes praesenti decreto constituimus episcopalem cathedram quae hactenus Rotae vel Barbastrae habita est, ad Ylerdae urbem in posterum referendam, cum eam Omnipotens Dominus Christianorum restituerit potestati. Conservatis nimirum montanis terminis, sicut a te vel a tuis praedecessoribus apud Rotam et Barbastram habiti ac possesi sunt, cum vallibus Belsae et Gestau, cum abbatia Alaonis ac monasterio Sancti Martini de Cavallera, sicut in alodium Rotensi ecclesiae a Regibus impetrata sunt. De aliis vero monasteriis infra eandem parrochiam sitis debita tibi tuisque successoribus reverencia persolvatur, sicut tuis hactenus praedecessoribus perdesoluta est. Confirmamus itaque vobis ecclesias de Balaguer et Tamared (Tamarit, Tamarite de Litera) et terras quae jam in Christianorum redactae sunt dicionem vel ecclesias, cum restitutae fuerint in Fraga et Zeidi (Zaidín, Saidí, Çaidí) et Ontinnana (Ontiñena). Omnes quoque decimas seu ceteras res ecclesiastici juris ad Ylerdae circunstanciam pertinentes, omnes eiusdem diocesis fines qui in Christianorum redacti sunt vel fuerint potestatem, tuae tuorumque successorum dispositioni, sicut superioribus temporibus per bonae memoriae Urbani II praedecessoris nostri, per nostrum quoque privilegium constitutum est, subiacere praecipimus, salva in omnibus Apostolicae Sedis auctoritate. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat vestram ecclesiam temere perturbare, aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, set omnia integra conserventur tam tuis quam successorum tuorum clericorum ac pauperum usibus profutura. Si qua ergo ecclesiastica, saecularisve persona hanc nostrae constitucionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfaccione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ulcioni subiaceat. Cunctis autem eidem ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Scriptum per manum Johannis Scrinarii regionarii ac notarii sacri Palacii. = Ego Paschalis Episcopus Catholicae Ecclesiae ss. = Datum Romae in porticu Beati Petri per manum Johannis Sanctae Romanae Ecclesiae Diachoni Cardinalis ac Bibliotecarii VI nonas mai, indicione III, Incarnationis anno MCX pontificatus autem Domini Paschalis II Papae anno XI + Loco sigilli = Verbo Domini coeli firmati sunt.