Mostrando entradas con la etiqueta Lobatuno. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Lobatuno. Mostrar todas las entradas

jueves, 15 de diciembre de 2022

XXIV. Acta electionis Abbatis Petri in monasterio de Amer: anno MXLI.

XXIV.

Acta electionis Abbatis Petri in monasterio de Amer: anno MXLI. (Vid. pág. 227).

Ex arch. mon. Amer.

Sciat humana fragilitas quia mortem carnis nullus hominum degens in carne mortali evadere possit. Nos enim quasi rami infirmitatem carnis qua morimus ex primo parente qui peccavit quasi ex vitiata radice contraximus. Unde et ille primus propter peccatum solvit debitum mortis, et non modica pars iam solvit humani generis, et nos singulatim usque in finem secuti pariter sumus soluturi. Sed illius anima felix que post deposicionem corporis iam cum Deo letatur in celis: futura felicior quando post restitucionem corporis in regno Dei in eternum cum corpore in viro perfecto in etate corporis Xpi. vivere merebitur atque letare. Ad ahanc ergo gloriam credimus pervenisse Suniarii Abbatis animam que dudum egressa a corpore dinoscitur exemplum bene videndi in carne manentibus reliquisse. Huius ergo in loco monachi monasterii Amerensis nomine et meritis sacrati beate Marie Dei Genitricis elegerunt et aclamaverunt sibi futurum Abbatem illustrem virum nomine Petrum a puero inter eos regulariter eruditum ac monastice conversatum, et eundem sibi patrem ordinandum a domno Petro venerabili suo Pontifice expetiverunt, et ipsius consecratione virum predictum Abbatem accipere meruerunt. In tantum vero qui noverant eundem Petrum dilexerunt, ut non solum monachi, sed et primates patrie, sed et ipsa domna Ermesindis Comitissa venerabilis eundem virum Abbatem predicti monasterii fieri postulaset, et postulans impetrasset. Hanc autem ordinacionis scripturam, ut firma esse pateat omnibus, non solum predicti monachi, sed et primores viri firmare curaverunt, et predicta Comitissa venerabilis, insuper etiam predictus Sedis Ierundensis consecrator Abbatis egregius et pie memorabilis Pontifex. Facta est autem hec scriptura aclamacionis et consecracionis predicti Petri Abbatis IIII nonas aprilis anno X Henrici regis, anno Dni. millesimo XLI. indicione VIIII.

+ Petrus Episcopus. +. = Ermessindis gratia Dei Comitissa. = Poncius levita et Capud scole atque iudex. ss. = Bonus homo sacerdos et monachus. ss. = Eneas sig+num. = Sig+num Raimundus. = Sig +. Broncardus. = S. Raimundus. = + Remundus Archilevita. = Petrus vel Donnucius Sacrista. = Vilielmus sacerdos et monachus. = Guilielmus sac. et mon. = Petrus mon. = Reimundus Sac. et mon. = Adebrandus pbr. = Bernardus levita. = Vitale levita. = Lobatuno sacerdos. = Isarnus levita. = Durandus monac. = Ervigius mon. = Adalbertus monac. = Falencius mon. = Petrus sac. et mon. = Guifredus mon. = Baronus mon. = Aurceliolus sacerd. = Remundus sac. = Teudericus pbr. = Miro mon. = Signum Berengarius levita et Caput scole, qui hanc aclamacionis et consecrationis scripsit die et + anno quo supra.