Mostrando entradas con la etiqueta MCLIX. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta MCLIX. Mostrar todas las entradas

martes, 14 de marzo de 2023

XXIX. Donatio, campi, Episcopo Barchinonensi, monasterio Vallis Laureae, SS. Crucum, MCLIX, 1159

XXIX.

Donatio campi facta ab Episcopo Barchinonensi monasterio Vallis Laureae, quod postea SS. Crucum fuit, an. MCLIX. (Vid. pág. 135). 

Ex arch. monast. SS. Crucum.

Pontificalis commendat auctoritas et fraterna praecipit caritas, ut hii, qui regimini Ecclesiae Dei praeesse videntur, ecclesiis suae dioecesis, et maxime religiosis, consilio et auxilio providere minime desistant. Ea propter in Xpti. nomine ego Wilelmus (se lee Wllelmus) Dei gratia Barchinonensis Episcopus cum consilio fratrum ejusdem ecclesiae dono, et offero Domino Deo et ecclesiae Sanctae Mariae Vallis Laureae decimum illius campi, quem frater et filius noster Petrus Barch. Sacrista olim dedit predictae ecclesiae, ut habeat praedictum decimum per beneficium Barch. ecclae. in perpetuum, et possideat, et expletet potenter et integriter, simul cum ipsa primicia absque ullius contrarietatis obstaculo. Est autem praedictus campus in planicie Barchin. juxta ipsum mansum, qui fuit Poncii Bernardi Rosselli, versus occidentalem partem. Supra dictam vero donationem facio intuitu caritatis et quorundam fratrum meorum consilio, et maxime rogatu ejusdem Petri Sacristae, qui volens se subdere religioni, transtulit se ad illam ecclesiam et de bonis suis tam mobilibus, quam immobilibus ecclesiae nostrae magnam partem largitus est. Quicumque autem hujus donationis paginam in aliquo et in toto dimovere temptaverit, iram Dei incurrat, et tamdiu excommunicationi subjaceat, donec canonice satisfaciat. Actum est hoc II. nonas aprilis anno XXII. regni Lodovici junioris. = Sig+num Wilelmi (leo Wllelmi) Barchin. Episcopi. = + Petrus Sacrista subsc. = Sig+num Ademari, presbyteri. = Sig+num Bertrandi de Mediano. = Sig+num Petri, levitae. = + Pontius, Levita qui hoc scripsit cum litteris rasis in linea VIII. die et anno quo supra.