Mostrando entradas con la etiqueta Vallis Laureae. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Vallis Laureae. Mostrar todas las entradas

martes, 14 de marzo de 2023

XXIX. Donatio, campi, Episcopo Barchinonensi, monasterio Vallis Laureae, SS. Crucum, MCLIX, 1159

XXIX.

Donatio campi facta ab Episcopo Barchinonensi monasterio Vallis Laureae, quod postea SS. Crucum fuit, an. MCLIX. (Vid. pág. 135).

Ex arch. monast. SS. Crucum.

Pontificalis commendat auctoritas et fraterna praecipit caritas, ut hii, qui regimini Ecclesiae Dei praeesse videntur, ecclesiis suae dioecesis, et maxime religiosis, consilio et auxilio providere minime desistant. Ea propter in Xpti. nomine ego Wilelmus (se lee Wllelmus) Dei gratia Barchinonensis Episcopus cum consilio fratrum ejusdem ecclesiae dono, et offero Domino Deo et ecclesiae Sanctae Mariae Vallis Laureae decimum illius campi, quem frater et filius noster Petrus Barch. Sacrista olim dedit predictae ecclesiae, ut habeat praedictum decimum per beneficium Barch. ecclae. in perpetuum, et possideat, et expletet potenter et integriter, simul cum ipsa primicia absque ullius contrarietatis obstaculo. Est autem praedictus campus in planicie Barchin. juxta ipsum mansum, qui fuit Poncii Bernardi Rosselli, versus occidentalem partem. Supra dictam vero donationem facio intuitu caritatis et quorundam fratrum meorum consilio, et maxime rogatu ejusdem Petri Sacristae, qui volens se subdere religioni, transtulit se ad illam ecclesiam et de bonis suis tam mobilibus, quam immobilibus ecclesiae nostrae magnam partem largitus est. Quicumque autem hujus donationis paginam in aliquo et in toto dimovere temptaverit, iram Dei incurrat, et tamdiu excommunicationi subjaceat, donec canonice satisfaciat. Actum est hoc II. nonas aprilis anno XXII. regni Lodovici junioris. = Sig+num Wilelmi (leo Wllelmi) Barchin. Episcopi. = + Petrus Sacrista subsc. = Sig+num Ademari, presbyteri. = Sig+num Bertrandi de Mediano. = Sig+num Petri, levitae. = + Pontius, Levita qui hoc scripsit cum litteris rasis in linea VIII. die et anno quo supra.

domingo, 12 de marzo de 2023

XXIII. Nova Guill. de Monte catheno donatio in favorem monasterii Vallis Laureae, an. MCLII. (1152)

XXIII.

Nova Guill. de Monte catheno (: Moncada) donatio in favorem monasterii Vallis Laureae, an. MCLII. (1152) (Vid. pág. 135.)

Ex arch. mon. SS. Crucum.

Haec est carta rememoracionis qualiter Willermus Raymundi Dapifer bona voluntate ac bono animo promisit Abbati Grandis Silvae, et Willermo de Monte Pessulano, et fratribus habitatoribus monasterii Stae Mariae de Valle Laurea dare per unumquemque annum C. morabatinos in auro donec sit factum predictum monasterium Stae. Mariae de Valle Laurea. Et insuper promisit dare Abbati et fratribus ejusdem monasterii habitantibus per unumquemque annum D. quarteras boni et nitidi ordei a festivitate Sti. Johannis Baptae. (Baptistae) usque ad festivitatem Sti. Felicis, quae celebratur in kal. augusti, et quod praedicti fratres ejusdem habitatores habeant CC. quarteras ex supra dicto ordeo in suis molendinis de Monte scatani, et C. quarteras ordei in dominicaturis S. Martialis, et C. quarteras in dominicaturis de Sto. Minato, et C. quarteras in dominicaturis de Vacarices. Et insuper promisit praedictis fratribus ejusdem D. C. caficios (cahices; cafissos, cafiços) de bono vino et puro in suis dominicaturis in tempore vindemiarum per unumquemque annum. Hunc vero supra dictum ordeum et vinum dare per unumquemque annum, sicut dictum est superius, promisit, donec supra dictum monasterium Sanctae Mariae de Valle Laura per suosmedipsos labores sufficienter possit vivere. Similiter promisit supradictis fratribus ejusdem X. vacas. Et praecepit bajulis suis, qui tenent supra dictas dominicaturas, dare hoc totum sicut scriptum est superius praedictis fratribus ejusdem. Et ego Willelmus Raymundi Dapifer, ut scriptum est superius, bono animo ac bona voluntate convenio Abbati Grandis Silve et Willelmo de Monte Pessulano et cunctis fratribus Sanctae Mariae de Valle Laurea habitatoribus; hoc totum sicut scriptum est attendere et complere sine malo ingenio. Et de toto hoc, sicut scriptum est superius, dono vobis supra dictis fidejussores; videlicet Otho Senescale, fratrem meum et Petrum Bertrandi de Bello Loco, et Bernardum de Bello Loco, fratrem ejus, et Willelmum de Castro Vetuli, qui haec omnia supra dicta faciant attendere et complere, et supra dicto monasterio et fratribus ejusdem habitatoribus per bonam fidem sine malo ingenio. Actum est hoc XVII kalendas januarii an. ab Incarnatione Dni. MCLII.  = Sig+num Willelmi Raymundi Dapiferi qui hoc laudo et firmo et testes firmare rogo. = Sig+num Otho Dapiferis. = Sig+num Petri Bertrandi de Bello Loco. = Sig+num Bernardi de Bello Loco. = Sig+num Willelmi de Castro Vetuli. = Nos qui haec sicut dictum est promittimus attendere et complere, si Willelmus Raymundi Dapifer non fecerit. = Sig+num Bernardum Magistri Bajuli. = Sig+num Berengarii de Saltels Bajuli. = Sig+num Arnalli de Romaneda Bajuli. = Sig+num Porcelli de Vacarices Bajuli. = Sig+num Berengarii de Mogoda. = Sig+num Willelmi de Monte scatani, filius ejus. = Sig+num Raymundi de Monte scatani. = Sig+num Berengarii de Monte scatani, nos ambo filii ejus. = Sig+num Petri de Sancto Minati. (: Minato, Minati : Menat : Sentmenat) = Petrus Sacrista subscribo.

Entradas más vistas