Mostrando entradas con la etiqueta MLXXIX. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta MLXXIX. Mostrar todas las entradas

lunes, 31 de octubre de 2022

VI. Idem monasterium S. Andreae unitur monasterio S. Mariae Rivipollensi: anno MLXXIX

VI. 

Idem monasterium S. Andreae unitur monasterio S. Mariae Rivipollensi: anno MLXXIX. (V. pág. 118). 

Ex autogr. in arch. monast. S. Mariae Rivipulli. 

Regum et Principum est divinam legem fideliter observare, et ut ea quae mundana sunt strenuiter regant, et culmen veri honoris feliciter adquirant. Ecclesiam Dei diligentius habent regere et defensare, et quae destructa sunt et depravata ad pristinum vel meliorem statum reducere. Idcirco in Dei Omnipotentis nomine ego Ermengaudus gratia Dei Urgellensis Comes et Comitissa Lucia volentes monasterium Sancti Andreae de Entrepontos, quod actenus a religione et disciplina monastici ordinis depravatum est, et ad nihilum omnino pene redactum, restaurare ac rehedificare, pro nostrarum salute animarum atque parentum nostrorum donamus illud cum omnibus alodiis et pertinenciis suis, que nunc habet vel habere debet vel etiam in futuro habebit, Sanctae Dei genitrici Mariae eiusque cenobio Rivipollensi et monachis eiusdem loci ad proprium alodium, ut abbates et monachi eiusdem loci, et eorum in perpetuum successores, habeant liberam potestatem ipsum prenominatum monasterium Sancti Andreae possidere et regere ad servicium Dei Omnipotentis et Sancti Andreae et ad disciplinam monastici ordinis, quatenus pia Dei Genitrix et perpetua Virgo Maria et Beatus Andreas Apostolus cum omnibus Sanctis per eorum orationes nobis in presenti seculo adquirant divinam gratiam et misericordiam, et in futuro peccatorum nostrorum remissionem et indulgentiam. Confirmamus quoque in hac eadem donacione donum quod fecimus supra dicto monasterio Sancti Andreae de monasteriolo Sancti Laurentii de Maruns (Marunys) cum omni suo alodio atque honore, praeter illas dominicaturas quas concessimus monasterio Sanctae Ceciliae, id est, Amurrias et Ecclesiam Sanctae Crucis et mansum de Torel cum omnibus suis pertinentiis. Quod si nos donatores aut aliquis ex heredibus vel pro heredibus nostris vel successoribus aut aliqua parva magnave (parva o magna) persona cuiuscumque sit generis vel ordinis contra hanc donacionem venerit vel aliquo modo annullare vel destruere temptaverit, numquam prevaleat quod male requirit sibi vendicare, nec per aliquam vocem obtinere sed haec omnia in dupplo componat et insuper haec donatio firma et stabilis maneat. Facta carta donacionis huius V idus junii, anno Incarnationis Christi Millesimo LXXVIIII, indicione II, regnante Philippo Rege Francorum, presidente prenominato Rivipollensio caenobio Domno Abbate Bernardo. = Sig+num Ermengaudi Comitis. = Sig+num Luciae Comitissae qui hanc donacionem fecimus et manibus nostris firmavimus per hanc scripturam donacionis et testibus firmari rogavimus. = Sig+num Berengarii Raimundi. = Sig+num Arnaldi Petri. = Sig+num Vidiani fratris eius. = Sig+num Bernardi Arimandi. = Sig+num Raimundi Mironis Vice-Comitis. = Sig+num Arnaldus Arnaldi. = Sig+num Petri Raimundi filii Palearensis Comitis. = Sig+num Arnaldi Raimundi fratris eius. = Sig+num Guitardi Isarni. = Sig+num Gilelmi Gitardi (Guitardi). = Sig+num Willelmi Arnaldi (son lo mismo Gilelmi, Guillelmi, Guillermo, Guillem, Willelmi, William, Wilhelm). = Sig+num Raimundi Gombaldi. = Poncius +. = Ego Gualterus Albanensis Ecclesiae Episcopus atque Romanae Ecclesiae Cardinalis et Legatus laudo hanc donationem et confirmo +. = Bernardus Urgelensis Episcopus +. = Sig+num Pontii Arimandi. = Ego Richardus Cardinalis Apostolicae Sedis Vicarius hanc cartam firmo et manere firmam sine alicuius inquietudine apostolica auctoritate mando. = Sig+num Echardi. = Sig+num Berengarii Ugoni. = Fulcho monachus et sacerdos qui hanc cartam donationis cum literis in XII linea superpositis scripsi + die et anno quo supra.

jueves, 6 de octubre de 2022

APÉNDICE DE DOCUMENTOS. I. Acta consecrationis ecclesiae S. Stephani de Olius, anno MLXXIX

APÉNDICE DE DOCUMENTOS. 

I.

Acta consecrationis ecclesiae S. Stephani de Olius, anno MLXXIX (Vid. pág. 4) 

Ex autogr. in arch. eccl. Celsonen. 

In era millesima centesima septima decima, ab Incarnatione nostri redemptoris crona millesima septuagesima nona, de Adventu Domini ebdomada ultima, ante Nativitatem Domini die quinta, per beatissimi apostoli Thomae veneranda sollempnia, orante ac suplicante domno venerabili, et gloriosissimo, ac illustrissimo consule Urgellitano, et marchioni Ermengaudo admodum clarissimo in orbe terrarum toto, unâ de curia illius nonnullis famosissimis viris cum eo, necnon et capellano Ermengaudo illius equivoco (a: id est, eiusdem nominis), et Guilaberto Escluae nato, venit domnus Bernardus sanctae Urgellensis ecclesiae episcopus, katholice et non symoniace in episcopali honore intronizatus, et à papa romano apud Romam honorifice ac strenue signatus et unctus, in castellum Olivis, veneruntque multitudo copiosa cum eo innumerabilium virorum clericorum seu laicorum. Et adfuerunt ibi multi nobiles viri, videlicet, domnus Petrus Guilermi et Arnallus Ermemiri, Miroque Ermemiri, et Bernardus Gerberti, Reimundique Mironis, et Guilelmus Companni, et Reimundus Sendredi, qui erat probus clericus illius loci, omnesque illius vicini et conparroechiani, quorunt nomina perlonga fuerant adnotari. Qui omnes unanimiter oraverunt, importunisque precibus illum exoraverunt, quatinus sanctificaretur, et consecraretur ab illo templum in honore sancti martiris Stephani, inibi ab illis et ab aliis fidelibus Deum timentibus pro animarum suarum remedio aedificatum, atque à fundamento constructum. Et licet illi foret grave onus, tamen precibus tantorum proborum hominum, et obsecrationibus devictus, et coactus, et recoluit misericordiam, quam olim sibi fecerat omnipotens Deus illo non parva valitudine detentus et pene exanimatus, sancti martiris sui Stephani intercesionibus, et quomodo eius interventu meruit tunc evadere censuram justae ultionis, suâ gratissimâ sponte, utcunque melius quivit, religiosissime consecravit ac dedicavit Domino Deo, Sanctoque suo martiri Stephano templum jam supralibatum, à fidelibus hominibus pulcre ac firmiter inibi editum in honore ac ditione prenominati sanctissimi testis xpisti Stephani. Qui postquam aquâ benedicta et sanctificata, ut mos est, abluit parietes templi, et omne pavimentum, et intrinsecus insignivit omne templum unctione xpismatis, sanctificavit, et consecravit intus duo sanctissima altaria, unum sursum quod splendet ac pollet in honore martiris xpisti Stephani, tenetque primatum totius asili, et alterum deorsum in confesione in honore sanctissimi gloriosissimique Sepulchri Domini, et Sanctae Mariae matris Domini. Et rite peractis, ut mos et ordo exigit, cunctis presentis scenophegie mysteriis, et sanctificatis ac delibutis aris efusione, unctioneque xpismatis, et intra sancta altaria pignoribus sanctorum sanctisque reliquiis reconditis, et proprio sigillo signatis, ac super aris impositis, cohopertoriisque indutis, et ut ordo katholicorum sanctorumque patrum docet et mos ac norma exigit, cunctis negotiis eiusdem rei competentibus digne, ac laudabiliter, et pleniter celebratis, et consumatis, idem pontifex jam suprafatus cecinit Missam supra memorato altare sanctissimi martiris xpisti Stephani, et ad eadem Missam, post lectum Evangelium, fecit isdem presul verbum in ecclesia ad populum, et per hanc scripturam dotis restauravit, et condotavit atque refirmavit ad prelibatam ecclesiam, et ad prenotata altaria, ab illo nuper consecrata et sanctificata, cuncta omnia quaecumque olim à quibuscumque hominibus vel feminis fuerunt illis oblata, vel hucusque votive ac potentialiter collata, et tradita illis rebus quibus fruebatur ecclesia illa, necnon et illa quae injuste vel quocumque modo hucusque fuerant sibi ablata. Tunc temporis possidebat prenominata ecclesia terciam partem ex omni decimo, quodqumque ullo modo exiit, ab omni parroechia sua, de pane, et vino, et carne, de lana, et lino, cannaboque, ac legumine, et ex omnibus causis undecunque debet decimum exire. Et simili modo utebatur tercia parte ex omni decimo de cunctis molendinis, quae intra parroechiam illius sunt; et fruebatur omnibus primiciis, et oblacionibus cunctorum fidelium, vivorum ac mortuorum, et uno molendino in casale, quod vocatur Alzalichamas, propter oleum ad illuminanda altaria, et duobus aliis molendinis in casale, quod dicitur Picamola, similiter pro illuminandis altariis, el multis peciis vinearum ac terrarum separatim multis in locis positis. Haec omnia prememorata, et ea quae non sunt presenti in pagina nominatim expressa, quae tamen sui juris sunt, aut prescriptis altaribus tradita quocumque modo fuerunt, reddidit, ac restauravit, et condotavit isdem episcopus Bernardus prefatae ecclesiae et prescriptis altaribus omnino perpetualiter ad habendum, sicut in sacris kanonibus continetur. Et insuper adiecit ac dedit prefate ecclesiae, prenominatisque altaribus, cum assensu et animo suprafati egregii consulis Ermengaudi, pro cimiterio totum in circuitu illius ecclesiae, quantum intra XXX passos peduum continetur, excepto ab illa clima, qua castellum consistit. Et subjugavit illi ecclesiae, ac dedit omnes ecclesias, quae sunt aut erunt in omni diocesi sua: id est ecclesiam Sancti Justi de Jovale, et ecclesiam Sancti Michahelis de Campo, et ecclesiam Sancti Johannis, et ecclesiam Sancti Petri de Cerco, et ecclesiam Sancti Ermengaudi, et ecclesiam Sanctae Mariae de Sussiads, et ecclesiam Sanctae Fidis de Anseresa, et cuncta omnia, quaecumque adquisivit in die dedicationis illius, vel amodo et usque in eternum ibi à fidelibus oblata erunt, ibi dedit ac condotavit, et propria confirmavit manu. Et non solum illos, qui in preteritis temporibus obtulerunt Domino Deo, et prefatae ecclesiae pro remedio animarum suarum sua dona, verum insuper generaliter omnes homines, quicunque ibi aliquid optulerunt, quod ad laudem et supplementum sanctae ecclesiae fieri possit in futuris temporibus, benedixit, ac signavit, et auctoritate apostolorum Petri et Pauli à cunctis nexibus peccatorum suorum absolvit, et Christo Domino sanctisque suis illos suis precibus comendavit, quatinus ab omnipotenti Deo benedictionem eternam accipere mereantur, atque cum sanctis omnibus sine fine letentur. Et è contra illos, qui instinctu diabolico persuasi, aut accensi, aliquid de supra memoratis rebus, aut in futuro ibi collatis, inde tulerint, aut auferre quoqunque inde modo temptaverint, aut consenserint, aut fautores vel patratores extiterint huius criminis, secundum kannonicas sanctiones maledixit, et dampnavit, et à coetu christianorum disjunxit, et à liminibus sanctae Dei ecclesiae sequestravit, et cum Anania et Saphira coniuncxit, et insuper anathematis gladio eos percussit, ac vinculo excomunicationis innodavit, donec ad plenam satisfactionem humiliter et non superbe venirent, et perficerent illam, sicut habetur et continetur in sacris kannonibus à patribus sanctis statutam, et scriptam, atque plurimis in Conciliis laudatam, et officiosissime confirmatam, cunctisque posteris in futuro traditam. = Bernardus aesi indignus gratiâ Dei Episcopus + . Ermengaudus Dei gratiâ Comes + Sig+num Guilelmi Isarni. = Sig+num Arnalli Baronis. = Sig+num Guilaberti Esclue. = Sig+num Petri Guilelmi. Sig+num Arnalli Ermemiri. = Sig+num Mironis Ermemiri. = Sig+num Reimundi Mironis. = Sig+num Guilelmi Companni. = S¡g+num Poncii Ermemiri. = Lator legis ac juris Ermengaudus hanc scripsit loco scriptoris, et hoc + impressit signum vice judicis in die annoque prefixo.

miércoles, 24 de agosto de 2022

XXX. Charta donationis comitis Urgellensis Ermengaudi huius nominis IV. anno MLXXIX. (1079)

XXX. 

Charta donationis comitis Urgellensis Ermengaudi huius nominis IV. anno MLXXIX. (1079) (V. pág. 195.) 

Ex autogr. in arch. eccl. Urgell. 

Cunctis sanguine Christi redemptis est congruum, salutique animarum, nimis oportunum, quatinus, in quantum queunt, semper existant propagatores Dei ecclesiarum, pro eo quia scriptum est, quod qui domum Dei hedificat, destruit infernum, et postquam efficitur domus orationum, non possunt esse expertes a ministerio divino, que ibi geruntur, et a studiis orationum, quae Domino offeruntur per ora sacerdotum, hi qui quocumque modo ibi largiti sunt, vel fuerint aliquod donum, quod sit ad ecclesiae supplementum vel inibi servientium adminiculum. Qua de re ego Ermengaudus, Dei nutu consul Urgellitanus, divino instinctu amonitus, meisque criminibus stimulatus, ut per orationes fidelium mereatur misera anima mea evadere eternos cruciatus, dono Domino Deo, sanctaeque suae domo; quae est fundata ad obcedam ecclesiae sanctae Dei genitricis Mariae sedis, intra quam consistunt altaria sacrata, scilicet, Sancti Sepulchri; sanctique Iusti, et alia, ecclesiam illam Sancti Stephani, quae fundata permanet in Sosagarri villa, cum omnibus decimis et primiciis cunctis, et cum omnibus oblationibus, tam vivorum quam mortuorum, atque cum omnibus sibi pertinentibus causis et rebus, quae mihi comiti Ermengaudo advenit per vocem genitoris mei comitis Ermengaudi; seu per quascumque voces. Est nempe prenominata ecclesia intra Urgellicum comitatum sursum in montana in aiacentia ecclesiae Sancti Tirsi (San Tirso), satis vicina fluminis Sigaris (otra variante del Segre). Terminatur autem haec ecclesia ab orientali clima in Sigaris unda, ab australi parte colateral sibi terminos de villa, quae vocatur Novas, ab occasu solis terminatur in Agudas, a parte septemtrionis terminatur in Oliva. Quantum prenominatae quatuor affrontationes concludunt, et undique circumeunt, sic dono Domino Deo, sanctaeque suae ecclesiae Sancti Sepulchri et S. Iusti praelibatam ecclesiam S. Stephani de Sossagarri, cum omnibus pertinentibus sibi causis, et cum cunctis affrontationibus suis, ad proprium alodium, absque ulla retinentia, et de meo iure in suum proprium dominium trado ad habendum et possidendum per cuncta secula. Si qua sane nobili, medioxima, aut vili persona, quae contra hoc meum donum insurgere fuerit ausa, aut conata fuerit evellere direptione improba, nunquam hoc queat agere repulsione divinâ; sed in quadruplum cogatur componere satisfactione dignâ, cum quantocumque fuerit prelibata omnia meliorata, ac deincebs hoc donum in omnibus robur optineat firmissimum omne per evum. Hoc namque donum est actum in era millesima centessima XVII., ab incarnatione nostri Redemptoris anno M.LXXVIIII., anno regni Philippi regis XX., Idus mensis Augusti die II. = Ermengaudus comes + ego qui hoc feci donum, et mandavi exinde scribere hanc scripturam, et propria manu firmavi eam, et testibus mandavi firmare eam. = Sig+num Arnalli Bernardi. =  Sig+num Raymundi vicecomitis. = Sig+num Guitardi Isarni. = Ermengaudus lator legis scripsit hanc sub iussu praelibati comitis, et hoc + signum hic pincxit haud invitus in die annoque sursum adnotatis.