Mostrando entradas con la etiqueta concilio Gerundae. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta concilio Gerundae. Mostrar todas las entradas

jueves, 15 de diciembre de 2022

XXIII. Acta electionis et consecrationis Suniarii Abbatis Amerensis in concilio Gerundae celebrato anno MXVII (1017).

XXIII.

Acta electionis et consecrationis Suniarii Abbatis Amerensis in concilio Gerundae celebrato anno MXVII (1017). (Vid. pág. 227.)

Ex autogr. in arch. monast. Ameren.

Herus Xps. Jhesus in terris degens per cosmi alumnos misit duodecim climata, ut gentilium corda que errores raptabatur per varios atque per devia ad fidei rectitudinem traherentur, atque ad Xpi industriam. Ipsi vero toto nisu conati sunt a zabulorum eos evellere suplicia, et lavacris salutaris abluere, ut purificati ab idolorum spurcicia, atque operante Xpi. iusticia, permanere possint in cive aetherea. Fos inde accensi nonnulli, roborati virtute fidei Spiritus Sancti, linquentes predia, substantia atque cuncta, alternatim duxere vitam, per quam possint adipiscere perennem mansuram. Ergo multi soli hero placere studentes, in tuguriis hospicia habentes, cum celicolis adepti sunt regni celestis. Quo circa noster Theosophus gratia et nomine, evi vitam deserens huius, amplectens deserta, soli Deo vacare studens, Angelis notus, hominibus incognitus, dein lucerna super candelabrum posita, quatinus qui in domo sunt luceret, XII monasteria construens, duodenos monachos deputans, per uniuscuiusque patres constituit, vitamque monasticam indidit. Unde nonnulli eius amplectentes vestigia studuerunt construere monasteria sua in presidia. Ergo namque a fidelibus viris monasterium Sancte Marie dudum in val de Amerensi constructum, et regulis artis (vel regalis cartis) ibidem degentibus lex constituta est. Quorum inibi novimus extitisse, et eundem cenobium strenue rexisse domno Raimundo Abbate quem ab hac luce feliciter subtractum, et inter agmina paradisi collocatum, interim annuente domno Raimundo inclito Marchione eiusque coniuge domna Ermesindis Comitissa successit in eodem cenobio egregium virum domno scilicet Witardo venerabilis Archipbr. Qui aliquot per tempora tria annorum spacia eadem rexit monasteria secundum sue mentis sciencia. Qui presidebat tunc temporis quo in Sancta Sede Gerunda celebrata est concilia, in quo adfuere Episcopi, necne Abbati, et diversi generis quam plurima. Multas denique ibidem dirimentes causas, et quod videbatur ineptum, trahere nitebantur ad rectum consilium. Consedentibus namque et conloquentibus, audientes quomodo erat erga monasterium, adiudicaverunt inhonestum esse, atque potestati subiacere peccatum, ut monachi sub lege et hordine Sancti Benedicti degentes ut maneant sine patrono, qui hordinem ac vestigia simul cum illis ducat communemque vitam atque minime esse sub tali potestate qui hordinem et vitam ducant alternatim, et non comune, sicut beatus Benedictus edocet. Enimvero ceperunt Episcopi vel Abbati exorare domnum Petronem sancte Sedis Gerundensis alme Virginis Marie Episcopum una cum clero sibi comisso ut rogasset atque obtasset domna Ermesindis gratia Dei Comitissa, necnon et eius filio inclito Marchione Berengario, ut talem ibidem Pastorem delegassent, qui eisdem ducatum prebuisset ad vitam et adquievit Comitissa necnon et eius filio, atque omnes Gerundensium Proceres, eorumque preces annuente domno Witardo, egregius Archipbr. elegerunt monacum nomine Soniarium ex Sancti Petri cenobio, moribus pudicum, sapiencie sale refertum, scientem proferre de tesauro intimo cordis sui ea que sunt novi ac veteris testamenti; ac domno Berengario inclito Duci eum obtulit domno Adalberto egregio Presuli ad benedicendum per iussionem domno Petrono Episcopo, ut consecratus a Dno. Jhesu Xpo. auctoritas ista ei suplementum tribueret a prelatum regendum iam monasterium. Acta sunt hec autem III. kl. decembris, imperante Domino nostro Jhesu Xpo., anno Trabeacionis eiusdem millesimo XVII. indicione (deest).

Adalbertus Episcopus. = Ermessindis gratia Dei Comitissa. +. = + Berengarius Comes. = Blidegarius Aba. = Abo monachus. = Seniofredus monac. = Petrus monac. = Durandus mon. = Arnallus monac. et sacer. = Eldemarus monac. = Guilelmus monac. = Geraldus monac. = Seniofredus monac. = Reimundus mon. = Petrus sacer. et mon.