Mostrando entradas con la etiqueta Sedis Gerunda. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Sedis Gerunda. Mostrar todas las entradas

viernes, 2 de diciembre de 2022

Tomo 13, apéndice de documentos, 21-30

XXI.

Donatio Guitardi Archilevitae ad ecclesiam Gerundensem: anno DCCCCXCV. (Vid. pág. 82.)

Ex Cartor. curiae episc. Gerunden. 319.

In nomine Domini ego Guitardo Archilevita donator sum domum Sancta Maria Sedis Gerunda. Manifestum est enim quia placuit amicis meis, et promptissime placent, ut pro remedium animae meae et remedium animae avunculi mei Lobathoni condam cartam donationis fecissem ad tibi jam dicta Domini nostri Jhesu Christi genitrice Sancta Mariae de domibus meis in quo nunc habito et dego sicuti et facio. Dono namque tibi per huius donationis indaginem ipsas meas domos noviter constructos quae ego habeo infra muros de Gerunda civitate (pone civi-vitate) justa cellarium atque cenaculum episcopale qui mihi advenit per mercedem largitionis quod michi fecit predicto avunculo meo bonae memoriae quondam Lobatono cuius memoria in benedictione sit semper, seu per quamcumque voce. Quae affrontat ipsum mansum vel donum (domum) cuncta sui officinia de parti orientis in via et platea quae pergit ad Gerundella, de meridie similiter in via et in platea predictae civitatis, qui ambit ea, de occiduo in casas de Goltredo levita, et Guifredo sacerdote, de circi in coquina et curte et solario episcopale. Quamtum istas affrontationes totidem includunt cum solos et superpositos, cum guttis et stilliciniis, cum curtibus et diversis officiniis atque hedificiis sic dono ea omnia ad tibi supralibata virgine Sancta Dei genitrice Maria ab omni integritate simul cum exiis et regressiis earum, exceptus ipsa xenodochia quae ad pauperum ac peregrinorum hospitia supralibato avunculo meo Lobatom jussit construere, et est manifestum. Quae vero predicta domo universaque eius pertinentia quae supra resonat quae tibi gloriosa dono atque concedo, de meo jure in tuo trado; ita ut in diebus vitae meae teneam cum et possideam quiete et secure, et sine aliqua inquietudine quamdiu vixero. Et post obitum meum remaneat ad tibi prelibata virgine Sancta Maria cum omni integritate, et quicquid exinde servi tui voluerint gerere, et facere, plenissimam in omnibus licentiam habeant et perfluant, quemadmodum et de aliis munificentiis Sedis tuae pertinentibus. Quod si ego donator aut ullus aliquis homo qui contra hoc venerit ad inrumpendum, non hoc valeat vendicare, sed componat aut componam tibi supra taxata omnia in quadruplum, prout Patres Sancti sanxerunt, et in antea ista donatio firma permaneat omnique tempore. Acta donatione XIII kalendas februarii anno VIII regnante Hugone Rege, qui Dux fuerat pridem. = Guitardo qui ista donatione feci et firmare rogavi. = Arnulfus ac si indignus gratia Dei Episcopus et Abbas +. = Aiz Archipresbiter ss. = Eredarius ss. = Bonushomo levita scripsit + die annoque prefixo.

XXII.

Judicatum pro ecclesia Gerundensi, anno MII. (Vid pág. 88.)

Ex Lib. virid. Capit. eccl. Gerunden. = fol. 186.

Antiquitus enim sanceitum (sancitum) est, et in precedentium Patrum sententiis reperimus scriptum ut judex de re discursa juditia conscribat, suaque manu roboret, ne fortasse qualibet affaturum ex hoc intentio moveatur. Quapropter ego Soniffredus (con ff) judex, et Guillermus et Sendendus (Senderedus?) Judices, imperando Bernardo, gratia Dei Comite scriptura notitiae statuimus, qualiter modo venit Odo Episcopus Sanctae Mariae Gerundensis ecclesiae una cum suorum katerve (caterva, multitud) clericorum in Castrum Bisulunum (Besalú) ante supra scripto Comite ante suosque regni proceres, id est, Adalbertus, Abbo, Dela, Madamiro, Abbates, laycorum presentia Miro Vicecomes, Auriol (Oriol), suoque filio Johanne Adalbertus filius Fredoloni, et Adalbertus (pone Abaldertus) Cassioni, Amadrico, Sonifredo, Rogario, Bonifilio, Miro, Menardo, Ardimando, Arnal, Tebet, et item Senfredo, Stephano Sayone (saio y Sagone más arriba, pero referidos al nombre propio Leopardo; sayón) et ante supra scriptos Judices vel caeterorum bonorum hominum ibidem consistencium suam ingenti promit quaerelam de parrochia Sancti Petri qui est situs in Monte Accuto (Montagut, monte agudo). Et de parrochia Sancti Foelicis, cuius domus est fundata in villa Beiuta quod predictus Comes tenet et clamat ut has ecclesias cum omni eorum decimas et primitias vel oblatione fidelium debent esse proprie de predicta Sede, et in ejus jure manere perhenniter. Predictus Comes libenter ieum audivit et diligenter inquisivit utrum debent esse predictae ecclesiae cum omnia quae ad eas pertinent de prefata Sede, an suus directus per ulla sua adquisitione aut per voce suorum parentorum. Has igitur voces requisitas ego supra scriptus Bernardus audivi auctoritates prefatam Sedem timui transgredere precepta sanctorum canonum et recognovi meminitas ecclesias cum omnia que ad eas pertinent plus esse directum Domino Deo suaeque genitricis Mariae et de predicta Sede vel supra scripto Odoni Episcopi quam meum, aut de nulla potestate supra scripti Odoni Episcopi et canonicis eius qui ibidem (pone ibiden) aderant, id est, Guillermo Archilevitae, et Argivuto primi scrinii, necnon et Agalberto, et Adalberto, Anusto, videlicet et Raymundo Galindo quoque et Bonefilio, Soniofredo, scilicet et Gondemaro Donuntio quamvis et Guillermo et Sperandeo et Berengario Petrone et Alexander, ut deinceps nec ego nec ullus vivens homo nec ulla potestas secularis supra scriptas ecclesias omnia quae ad eas pertinent de jure praefata Sede subtrahere aut violare presumat. Et qui haec facere presumpserit aut ista scriptura nostrae diffinitionis violare conaverit aut invalidam eam fieri voluerit, hoc quod repetierit inane fiat, et omnipotens Deus una cum Sanctis suis ei resistat, et insuper ista supra nominata omnia a supra scripta Sede in quadruplo componere cogatur et canonica dampnatione subjaceat, et in antea ista notitia vel diffinitione firma et inconvulsa permaneat in evo. Acta est igitur haec notitia vel diffinitione II nonas junii anno VII regnante Roberto Rege. = Sig+num Bernardus + gratia Dei Comes qui hanc notitiam vel diffinitionem firmavi et testibus ad roborandum tradidi. = Sig+num Miro Vicecomite. = Sig+num Oriol. = Sig+num Arnal. = Sig+num Mir. = Sig+num Adalbertus. = Sig+num alium Adalbertum. = Sig+num Menardus. = Sig+num Ardeman Adalbertus. = + Sonifredus. = Sig+num Abo Aba caenobii Sancti Laurentii. = Miro ss. = Stephanus ss. = Ego Guillermus Judex huius edictionis tactu necessitate oculorum signoque impressionis corroboro +. = Sonifredus Judex ss. = Adalbertus sacerdos et Abba ss.

XXIII.

Notitia judicati pro ecclesia Gerundensi, anno MIV. (Vid. pág. 88.)

Ex autogr. in arch. eccl. Gerunden.

In judicio (falta el cuerpo de la i, sólo está el punto) Bernardi gratia Dei Comiti, seu et de Judices qui jussi sunt judicare, id est, Soniefredus et Senderedus judices in presencia Wadamiro, Adalberto, Wifredo, Abbone Abbates (Abo Aba más arriba) et Wilielmo Archilevita, laichorum presencia Arnal, Mironi Vicecomite, Gauzefredo, Senderedo, Pontio clerico, Tassioni, Richardo, Stephano, Salone et aliorum multorum bonorum hominum ibidem consistentium: in istorum namque supra dictorum presencia veniens Oddo, Episcopus Sanctae Sedis Mariae Gerundensis aecclesiae cum suis clericis in Kastro Bisulduno ante predicto Comite vel Judices supra scriptos inter multas alias quaerelas querelavit se de parrohechias (parrochias) de Torteliano et de Argelagario et de ipsas aecclesias qui in jam dictas villas sunt fundatas in honore Sanctae Mariae. Unde arserto (asserto) vel mandatarius predicta Sede extitit Arnulfus AEpiscopus Ausonensis, Abba Sancti Felicis et petivit homines, id est, Oriol et fratri suo Bonefilio et Wilielmo de ipsa parrochia de Saturnense, et de ipsa aecclesia de Sancta Cecilia, eo quod injuste abstraxissent predictas aecclesias cum illorum parroechias, et cum omnia ad eas pertinentibus de jure prelibata Sede. Responderunt isti nominati Oriol et Bonefilius et Wilielmus quod centum annos et amplius inter illos et illorum parentes tenuerunt eas jure hereditario sine blandimento de ullo AEpiscopo Sedis Gerundensis: unde supra scripti Judices interrogaverunt (parecen dos palabras, in +) suprascripti Oddoni AEpiscopi, si possit ostendere ullam scripturam aut ullum inditium unde possint cognoscere si est directus predicta Sede, an non. Respondit Oddo Episcopus: possim utique. Et ostendit veridicam scripturam de diffinitione (con una sola f en el texto) quae fecit Wigo AEpiscopus bonae memoriae inter Abbone levita et Flavio presbitero. Unde supra scriptus Abbo tenebat per jus prelibatae Sedis et donitum praefati Wigoni proprii AEpiscopi jam dictis ecclesiis de Torteliano et de Argelagario et de Saturnense cum aiacentiis et apenditiis earum et cum decimis et primitiis earum et flavius similiter ipsa de Talexano. Et isti suprascripti heredes responderunt umquam non tenuisse ullus AEpiscoporum supra scripta Sedis supra scriptas parrochias in jure suo nec eas dedisse alicui. Prelibati vero judices adhuc interrogaverunt supra scriptum Pontificem, si potebat probare per testes idoneos quod suprascriptus Wigo vel successores sui tenuissent jam dictas parrochias. Idcirco suprascriptus Oddo profert sua testimonia, id est, Arnulfum AEpiscopum (a partir de aquí las AE serán ae minúscula) qui et mandatarium et Wilielmum Archilevitam eiusdem pagi, qui proferunt se jurare quod illos videntes et audientes tenuit eas Abbo levita supra scriptus, et recognovit eas per directum de Sancta Maria supra scripta Sede et per donitum de Mirone aepiscopo. Denique supra scriptus Oriol, et Bonefilius et Wilielmus ut vidimus jam dictam scripturam et tam verissima testimonia una cum consilio et licentia domni Bernardi Principis praefati atque cum consultum praefatorum judicum non accepimus sacramenta sed recognoscimus supra scriptas ecclesias cum illorum parrohechias et cum omnes res ad easdem ecclesias pertinentes plus debet esse de aepiscopo scripta Sede per directum, quam de nos aut de heredibus nostris sive de ullo homine jure hereditario. Ob iit recognoscimus nos et exvacuamus in vestrorum hominum presentia vel juditia quod neque nos neque ullus de heredibus nostris vel aliqua si... persona umquam audeat violare vel disrumpere vel inquietare supra scriptas parrochias de jure Sanctae Mariae Sedis Gerundensis, et qui haec facere presumpserit hoc quod petierit non valeat vindicare, sed libram auri componat, et in antea ista... (exvacuatione o recognitione) one firma permaneat omni tempore. Facta recognitione vel exvacuatione XIII kalendas marci, anno VIII regnante Rodberto Rex. = Sig+num Oriol. = Sig+num Rechards. = Sig+num Bonefilius. = Sig+num Richelde qui hanc recognitione vel exvacuatione firmavimus. = Sig+num Wilielmus.

XXIV.

Carta cessionis Comitis Bisuldunensis in favorem Episcopi Gerundensis super juribus villae de Bascara, anno MLXVI. (Vid. pág. 108.)

Ex Lib. virid. Capit. eccl. Gerund. fol. 205 b.

In nomine Domini ego Bernardus gratia Dei Bisuldunensis Comes propter amorem Dei et Sanctae Dei genitricis Mariae, paccata atque sopita omnium quaerimoniarum lite diffinio, dono atque trado Omnipotenti Deo et Beatae Mariae Gerundensis seu etiam tibi Berengario Episcopo eiusdem Sedis omnes usaticos et albergas, et quidquid amodo juste, aut injuste inerant mihi in dominicatura quam dicunt Baschara, et in pertinenciis eius omnibus, et quae ibi fuerunt patris mei atque Comittum retroactis temporibus, ut libere et quiete, predicte Presul, habeas prefatam dominicaturam quemadmodum et mei successores amodo et usque in eternum. Et non sit fas ulli Comitum post me sequentium quidquam mali vel inquietudinis ibi exercere, set semper in jure Dei, eiusque matris potentialiter et honorabiliter consistere. Quod similiter esse factum recognosco a G. Comite Bisuldunensi fratre meo et decessore. Quod si ego predictus Comes Bernardus aut ullus antecessor (successor) meus hoc infringere temptaverimus, non hoc valeamus facere, sed usquequo ad condignam satisfactionem venerimus, excomunicationi subditi simus, et postea haec diffinitio firma et stabilis permaneat omni tempore. Facta scriptura diffinitionis IX kalendas novembris anno VII regni Philippi Regis. = Bernardus + gratia Dei Comes. = + Riambaldus levita qui hanc diffinitionem scripsi die et anno quo supra.

XXV.

Concilium Gerundense habitum anno MLXVIII. (1068) (Vid. pág. 110).

Sinodus habita aput Gerundam jussu domni Alexandri Papae, ubi sua vice praefuit Hugo Candidus Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Presbyter residente domno Guifredo Narbonensi Archiepiscopo cum caeteris Episcopis et Abbatibus subterius comprehensis, a quibus constituta sunt haec quae infra continentur.

Anno Dominicae Incarnationis millessimo LXVIII. sub praesentia domni Remundi, Barchinonensis Comitis et domne Almodis Comitissae quorum cura et instantia haec Sinodus congregata est.

I. In primis condempnaverunt ibi detestabilem simoniacam eresim non solum in graduum ordinibus, sed etiam in ecclesiasticis honoribus: videlicet ut non attribuantur muneris vel obsequii saecularis praetio sed bonae vitae et sapientiae merito. Et sicut turpis gratiae lucrum proibetur in sacerdotii capite, ita abdicetur a tocius clericalis honoris corpore. Sicque quod gratis accipitur secundum Dominicam sententiam gratis detur, ita ut nullus clericus vel laicus vendat vel emat ecclesiasticum honorem. Et nullus teneat ecclesiastica ornamenta qui sit laicus, neque sit inde Sacrista aut Baiulus.

II. Deinde constituerunt ut ecclesia quae plus non habet de decimis quarta pars ei reddatur ad opus presbiterorum et clericorum. Et ut ex omnibus rebus quae possidentur tam de operibus manuum quam ex agricultura seu de molendinis sive de ortis et arboribus, et ex omnibus animalibus primiciae et decimae reddantur.

III. Item excomunicando sancxerunt ut incesti omnibus modis separentur. Deinde habeant licentiam in eundi melioris coniugii.

IIII. Item constituerunt ut illi qui suas uxores dimiserunt et alias acceperunt, suas recuperent, si vivae fuerint et alienas dimittant; et nisi hoc fecerint, sint ita excomunicati tam incesti quam isti ut nullus christianus eis Ave dicat, nec cum eis manducet neque bibat, in ecclesia simul non orent; si infirmati fuerint, non visitentur nisi pro satisfactione; et si mortui fuerint sine Paenitentia et comunione, non sepeliantur.

V. Item judicaverunt de clericis arma ferentibus ut arma dimitant et quaeque illicita cum his commiserunt, digne defleant. Quod si agere noluerint, de choro exeant et cannonicam perdant et omne beneficium ecclesiae amittant. Si vero haec relinquere noluerint, praelibatae sententiae de incestis subiaceant.

VI. Clerici si lectores fuerint et uxores duxerint, in lectoratu permaneant et in choro, sed non in congregatione canonica.

VII. A presbitero usque ad subdiachonum, si uxorem duxerint aut concubinam retinuerint, de coro exeant, et omne beneficium ecclesiae perdant, et cum laicis in ecclesia maneant. Quod si inobedientes extiterint, sententiam de incestis incurrant.

VIII. Illi autem clerici qui arma et uxores dimiserint, securi et quieti et sinc ullo pavore permaneant. Nullus res eorum diripiat, nec eis aliquam iniuriam faciat, sed et ipsi et res eorum semper sint in pace et in tregua Domini per omnes dies.

VIIII. Clerici et monachi alterius regionis non recipiantur sine comendaticiis literis sui Pontificis. De usurariis clericis et de ministris laicorum aut desinant aut deponantur. Clericus a maiori ordine usque ad minorem non sit aleator neque venator.

(falta la IX)
X. Ad finem huius denunciamus capituli, ut illi persistant in supradicta excomunicatione qui predia cannonicarum seu monasticarum diripiunt congregationum.

XI. De terris vero seu possessionibus ecclesiastici juris quae ab Episcopo sive a clero laicis hominibus aliquo modo dantur sanctientes, statuere ut post obitum Episcopi, Abbatis aut clerici qui illas dedisse dinoscitur, libere et solide revertantur ad ecclesiam cuius dominii easdem fuisse constiterit. Quoniam injustum est eorum post mortem quoquo pacto exequi dationem qui non valent prelibatas res ecclesiae dimittere per successionem nec a laicorum filiis, eredibus sine succesoribus possesiones ecclesiae post mortem parentum vel propinquorum, quamvis ab eisdem parentibus longe possesas illorum voce censuerunt juste unquam potuisse vel posse repeti aut consequi, quia res Deo dicatae non debent a laicis ereditario jure possideri.

XII. De terris autem quas a Christicolis detestanda Judeorum emit aut emerit perfidia, statuere ut omnis decimatio earum ita illi daretur ecclesiae in cuius parroechia aeedem terrae sitae sunt vel fuerint, quemadmodum si a Christianis colerentur, quoniam injustum est ecclesiam eas decimas amittere seu amississe quas constat antequam Judei huc advenirent, illam habuisse. Quapropter unde amittit primicias et oblaciones, saltem exinde habere debet decimationes. Hugo Candidus Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Presbiter et Legatus his sinodalibus gestis vice domini mei Papae ss. = Guiffredus Narbonensis Archiepiscopus ss. = Guilelmus Auxensis Archiepiscopus ss. = Berengarius Gerundensis Episcopus ss. = Guilelmus Urgelensis Episcopus ss. = Guilelmus Ausonensis Episcopus ss = Berengarius Agatensis Episcopus ss. = Salomon Rotensis Episcopus ss. = Guilielmus Comeniensis Episcopus ss. = Seguinus monachus et presbiter agens vicem Durandi, Tolosani Episcopi ss. = Guibertus Clericus agens vicem Uzeticensis Episcopi ss. = Frotardus Tomerensis Abbas ss. = Dalmacius Crassentis Abbas ss. = Andreas Sancti Cucufatis Abbas ss. = Renardus Sancti Martini Categonensis Abbas ss. = Oliva Sancti Petri Gallicantus Abbas ss. = Amatus Sancti Salvatoris Bredensis Abbas ss. = Tassio Sancti Laurentii Abbas ss.

Item praelibatus Cardinalis cum praefatis Episcopis seu Abbatibus sive Principibus et tocius terrae magnatibus confirmavit necnon et laudavit pacem et treguam Domini sicut erat aprehensa in episcopatu Gerundensi. Et addidit in eadem tregua dicta consensu omnium atque jussit, ut parimodo teneretur a Dominica octavis Pascae usque ad octo dies post Pentecosten.

Si quis vero inobediens fuerit his predictis constitucionibus aut transgressor earum, excomunicationi anathematis subjaceat, quoadusque resipiscat et ad satisfactionem inde cannonice veniat.

XXVI.


Concilium ibidem habitum anno MLXXVIII. (Vid. pág. 110.)


Item altera Sinodus Gerundensis celebrata temporibus Gregorii Papae instante Episcopo Amato eius Legato.
Anno Dominicae Incarnationis LXXVIII post millesimum (1078) convenit in Jerundensem ecclesiam Sancta Sinodus Episcoporum vel Abbatum, ubi vice domni Gregorii Papae praefuit Amatus Episcopus Sanctae Romanae Ecclesiae Legatus, a quo cum coeterorum conibentia sunt plurima sanccita secundum cannonum decreta, de quibus referentur pauca, ne nostri decidant memoria.

I. Primitus enim constituit de his qui assistunt altari in administrando Corpore et Sanguine Dominico videlicet sacerdotibus, levitis sive subdiaconis, et qui in clero deputati excellentiori devoverunt se vitae, ut in nullo contubernio comunicent mulieribus. Si quis vero, quod absit, de coetero palam nubserit, vel concubinam duxerit, gradus sui et honoris periculo subiaceat et a coro exeat, quoad usque cannonice satisfaciat.

II. Item decrevit ut nullus Episcoporum aliquem clericum in ecclesia sua audeat per pecuniam sublimare sive promovere vel ecclesiasticos honores vendere. Ille vero qui emerit non solum sit alienus ea dignitate quam peccuniis adquisivit, sed etiam proprio gradu et excomunicacioni subcumbat, donec quod male obtinuit, dimittat.

III. Item promulgavit ut nullus presbiterorum, diaconorum, subdiaconorum filius in eadem ecclesia possideat paternos honores; et idem clericorum filii ad alciores gradus non promoveantur. In acceptis autem gradidus maneant, nisi vita illis obstiterit.

IV. Item etiam filii clericorum tam laici quam clerici nullo modo possideant ecclesiasticos honores quos patres eorum pro beneficio ecclesiae abuere vel retinuere. Qui pretermiserit, excomunicetur.

V. Decrevit etiam ut clerici arma ferentes, nisi dimiserint arma, sint alieni a Corpore et Sanguine Domini et ab ingressu tocius ecclesie et Christianorum sepultura et omni comunione ecclesiastica; numquam amplius in Christi Ecclesia ad maiores honores sive gradus, si rebelles perstiterint, sublimandi.

VI. Item constituit ne clericus barbam vel comam nutriat vel coronam capitis (tonsura, corona de la cabeza) abscondat non radendo vel parvam faciendo (no afeitando o haciéndola más pequeña), tamquam erubescens quod in ereditaria Christi sorte sit electus, neque ulterius induat militaria indumenta diversis

variata coloribus (que no lleven indumentaria militar de varios o variados colores).

VII. In consanguinitate coniuncti (coyunda), nisi digna satisfactione

separentur, separati ab Ecclesia et Corpore Christi maneant.

VIII. Concubinarii vero et usurarii (concubinarios y usureros) nisi resipiscant excomunicentur.

IX. Sancxerunt etiam ut omnium terrarum decimacio quas execranda infidelium Judeorum saevicia excolebat ita illi exiberetur ecclesiae in cuius parroechia aeedem terrae sitae sunt, quemadmodum si a Christianis colerentur.

X. Item statuere ut si quae ecclesiae per peccuniam sunt consecratae vel a simoniacho, a legitimo cannonice consecrentur Episcopo. Si qui etiam Clerici peccuniam prebendo vel a simoniacho sunt ordinati, eodem modo a catholico ordinentur Episcopo: non enim in his fit reiteratio sed ipsa consecratio, quoniam nihil precesserit quod ratum haberi queat.

XI. Clerici autem alterius regionis non recipiantur sine proprii Pontificis litteris.

XII. Scimus quidem laicis aecclesias non competere, sed ubi illis ex toto auferri non possunt, saltem oblationes missarum aut altarium seu primicias laycis omnino prohibemus. De cimiteriis autem et sepultura et baptisteriis exaccionem fieri omnino prohibemus.

Amatus Episcopus Sanctae Romanae Ecclesiae Legatus is sinodalibus gestis vice domini mei Papae ss. = Berengarius Jerundensis Episcopus ss. = Berengarius Ausonensis Episcopus ss. = Raimundus Elenensis Episcopus ss. = Raimundus Rotensis Episcopus ss. = Petrus Carcassonensis Episcopus ss. = Umbertus Barcinonensis Episcopus ss. = Guillermus Commeniensis (Comeniensis más arriba : Comenge) Episcopus ss. = Fulco Archidiaconus agens vicem Urgelensis Episcopi ss.


XXVII.


Acta consecrationis ecclesiae S. Joannis de Lauredo (Laureto : Lloret), anno MLXXIX. (Vid. pág. 112.)
Ex translato coevo (pone cooevo, co+oe+vo) in arch. eccl. Gerund.


Anno Incarnationis Dominicae millessimo LXXVIIII, era millessima CVIII indictione VII (a: certe II.) venit domnus Berengarius Sanctae Sedis Jerundensis Episcopus ad consecrandam eclesiam in honore Sancti Johannis constructam in comitatu scilicet Jerundensis in castro que dicitur Laureto. In qua die consecrationis dono ego Sicardis femina et filiis meis Uzalardus atque Bernardus clericus simul cum Oto noster castellanus ad diem dedicationis huius ecclesiae propter remedium animae nostrae et parentum nostrorum decimas et primicias de ipsa terra nostra erema quem adduximus in cultum, et modo tenemus in dominicum nos et nostri rustici qui ruperunt ipsam terram. Hoc est ipsa mata ubi est constructum ipsum castrum et prefatam ecclesiam. Terminus autem huius dono ita se habet: ab orientali parte terminatur in vinea Saturnini que dicitur, a meridie parte terminatur in litus maris, ab orientali quoque parte concluditur in rivum qui discurrit de Laureto, a parte aquilonis terminatur in Valle marina, sive in ipsa gaerneda et ipsa mata sicut concluditur ab omni integritate donamus et concedimus decimas et primicias. Item donamus nos prefata ad jam dictam nostram ecclesiam ipso campo qui est ad ipsa buadella ab integre in dominicum. Et ego jam dicta Sicardis dono de mea complantatione quarteratam I vineae, sicut est terminata et designata et est manifestum. Quae vero predicta donatio de nostro jure tradimus et concedimus prefatae ecclesiae ut omnipotens et misericors Dominus qui est pius et misericors dimittat nobis peccata nostra in presenti seculo et in futuro, ipse qui Publicanum justificavit, et mulierem peccatricem justificatam surgere fecit, et Latroni in cruce pendenti paradisum promisit.
Sub eo modo donamus nos et concedimus predicta omnia prefatae nostrae ecclesiae ut neque nos, neque posteritati nostri aut aliquis vivens homo de prefata omnia nihil inde minuat nec auferat. Et si quis temptaverit facere, ira Dei incurrat, et a liminibus sanctae Dei ecclesiae extraneus existat, et cum Juda traditore particebs fiat, et ista prefata donatio inconclusa permaneat. Quae est facta X. kalendas februarii anno XVIIII. regni Phylipi Regis. = Sig+num Sicardis feminae. = Sig+num Otto, qui ista donatione pro meo animo fecimus et firmamus firmarique rogamus. = Bernardus Sacerdos scriptor et exarator qui haec scripsi et sub die + et anno quo supra. = Actum est hoc VI. nonas julii anno Domini MCCXVIII.
= Sig+num Geraldi de Montebarbato. = Sig+num Guillermi de Ilice. = Petrus Ypodiachonus qui hoc translatum (pone tranlatum, falta la s de trans) tanlatare vidit. = Petrus presbiter qui hoc tranlatum fideliter transtulit et scripsit die et anno quo supra +.



XXVIII.

Consecratio ecclesiae S. Mariae de Aredo in dioecesi Gerundensi. anno MLXXVIII. (Vid. pág. 112.)

Ex autogr. in arch. eccl. Gerunden.


Anno Incarnationis Dominicae sexsagesimo nono post millesimum, era millesima centesima quarta decima, indictione V. venit domnus Berengarius Sanctae Sedis Gerundensis Episcopus ad consecrandam ecclesiam in honorem Sanctae Mariae constructam in comitatu scilicet Jerundensi, in loco qui dicitur Valle Aradis. In qua die consecrationis dedit Bernardus Gaucefredi ex omni parte jam dictae ecclesiae cimiterium habens XXX legitimos passus ex suo alodio sub tali defensione et quietudine, ut aliquis homo cuiuscumque ordinis, honoris vel aetatis ibi aliquam violentiam quocumque tempore non inferat, set ob honorem et reverentiam prefatae ecclesiae salvo munimine consistat. Et jam dictam ecclesiam atque alodium donat predictus Bernardus Sanctae Mariae Sedis Jerundensium taliter ut per singulos annos exeat redditus inde, libram unam cerae ad jam dictam Sedem, et Archidiaconem eius. Preterea subdidit prelibatus Praesul prefatam ecclesiam sub ditione et apenditione Sanctae Christinae Aradis taliter ut eiusdem clerici cantent eam, et ut ab odierno die et tempore non amittat aliud de suo honore quod modo habet et habere debet propter jam dictam hanc ecclesiam. Haec donatio predictae ecclesiae vel cimiterii eiusdem tali modo fit, ut jam dictus Bernardus vel posteritas eius teneat et possideat haec omnia omni tempore sine ulla inquietudine vel sine ulla alicuius hominis contradictione in servitio solius Dei, et eius Jenitricis preter hoc solo sensu supra scripto. Hacta haec dos pridie kalendas januarii anno VIIII. X Philipi Regis Regni. = + Berengarius Dei gratia Gerundensis Episcopus +. = Poncius levita +. = + Raimundus Archilevita +. = Sig+num Bernardi Gaucefredi. = Sig+num Matfredi. = Sig+num Arnalli Dalmacii. = Sig+num Berengarii Reimundi. = Petrus monachus et presbiter qui hanc dotem scripsi cum litteris rasis et super positis vel emendatis die et anno prefixo.

XXIX.

Carta testamenti D. Bernardi Umberti Episcopi Gerundensis. anno MCX (1105). (Vid. pág. 121.)

Ex autographo in arch. eccl. Gerund.

Haec sunt conditiones sacramentorum quarum seriem hordinavi ego Petrus Sacrista atque Judex praesentibus sacerdotibus Bernardo et Petro et aliis clericis Guillermo et Pontio de extrema voluntate Bernardi Gerundensis Episcopi qui olim defunctus est in Jherosolimitano itinere. In huius Judicis praesentia et praephatorum hominum notitia nos testes Arnallus et Bernardus testificamur extremam voluntatem jam dicti Bernardi Episcopi qui fuit condam. Quapropter nos praedicti testes verum pariter dantes testimonium ab eo rogati juramus in Deum et super altare Sanctae Anastasiae quod situm est in ecclesia Sanctae Mariae Sedis Gerundae, quia nos vidimus et audivimus praesentes, quando praedictus Bernardus Episcopus volens pergere in jam dicto itinere Sancti Sepulcri in sua plena memoria ac loquela hordinavit suam extremam voluntatem et hordinationem suarum rerum per suum firmum testamentum, per quod constituit essent sui helemosinarii et manumissores, videlicet Raimundus Abbas Sancti Felicis Gerundae, et Raimundus Archilevita, et Petrus Sacrista atque Berengarius Archilevita seu Pontius Otonis.

quibus iniunexit distribuere omnia quae habebat per ordinationem praefati testamenti, sicut ipse, disposuit, ita dicendo. Primum dimitto ad kannonicam Sanctae Mariae Sedis Gerundae solide et libere quartam partem ecclesiae de Pineda et condaminam de Ulmo, et mansum de Cathola cum universis suis pertinentiis. Ad Sanctum Petrum Sedis Vici dimitto alodium meum de Tonna cum solario de Guadel ut habeat eum solide et libere post mortem Raimundi Ugonis nepotis mei ipsa canonica praefatae Sedis. Dimitto namque ad Sanctum Ququfatem de Vales ipsum meum alodium de collo Sapatelli quod fuit de Girberga. Et dimitto ad Sanctum Martialem Montis signi ipsum meum alodium de Villasecca cum suis pertinentiis quod emi de Isarno Seniofredi, excepto uno manso quem dedi Sancto Andreae de Suureda, et medietatem villae Sancti Celedonii quam prefato Sancto Martiali dimitto cum alodio de Rimaion quod fuit Mironis Bonefilii. Dimitto vero ad Sanctum Paulum de Maritimis ipsam fexam de alodio quae est juxta prefatam condaminam de Ulmo. Ad canonicam Santae Mariae praefatae Sedis dimitto medietatem ipsius Castri de Lored cum ipso honore qui ei pertinet sicut mater mea dimisit et concessit in suo testamento prefatae Sedis cannonicae. Ad Gaucefredum nepotem meum dimitto ipsum mansum de Calela (Calella) cum alodio orti Saviniani et Montis Sancti, et Fontis rotundi, et cum duobus mansis in Monte calvo, sive cum alodio de Cantalobs, et alodio de Garsoves. Ad Sanctum Petrum Gallicantus dimitto ipsum alodium de Vilar. Dimitto namque ad Guillermum Umberti nepotem meum ipsum alodium de Materon et de Valle Moccosa et de Caseles cum ipsa ruvira, eo tenore ut Arnallus Guillermi de Cartiliano habeat alodium de Caseles per Guillermum Umberti ad fevum per ipsum castrum Gerundelle. Et Episcopus Gerunde recuperet solide et libere tertiam partem tascharum Sanctae Mariae episcopalis et ipsum fevum de Ventanag.

Ad Canonicam Sancti Felicis Gerundae dimitto ipsum meum alodium de Perduds cum duabus baiuliis quas ibi habeo sub tali conditione, ut donet XXXVIIII solidos platae finae ad pensum aecclesiae Sancti Juliani Montis signi. Ad canonicam Sanctae Mariae prefatae Sedis Gerundensis ipsum meum alodium de Stagneolo cum omnibus baiuliis solide et libere dimitto. Ad ecclesiam Sanctae Mariae episcopalis dimitto par unum bovum, et dimitto tertiam partem totius mei mobilis ad ipsum porticum Santae Mariae Sedis. Aliam terciam pro meis debitis. Tercia quae restat suprascriptis manumissoribus meis. Et dimitto alium meum honorem qui advenit michi per laxationem fratris mei Guillermi Umberti et per vocem patris mei, excepto hoc quod superius testatus sum pro anima mea sanctis Dei aecclesiis, Gaucefredo nepoti meo suprascripto, si Guillermus Umberti obierit sine filio legitimi coniugii. Fuit factum prescriptum testamentum VII idus augusti anno II regni Ludoivici Regis. Firmatum fuit a supradicto conditore Bernardo manu propria nomen suum scribendo et a reliquis firmatoribus, scilicet, Raimundo Archilevita, et Bernardo levita, necnon et Pontio Otonis levita. Scriptor Arnallus levita.

Nos supradicti testes testificamus et juramus in Deum et in supra dicto juramento quia sicut superius scriptum est, ita a supranominato testatore Bernardo Episcopo ordinatum est et firmatum, nobis videntibus et audientibus per extremam voluntatem suarum rerum. Latae conditiones VI idus aprilis anno III regnante Ludovico Rege. Qui supra dictum testimonium dedimus et jurando firmavimus. = Petrus Sacer qui has conditiones rogatus scripsit + die et anno praefixo.

XXX.

Homagium Umberti de Basilia Episcopo Gerundensi: anno MCXIII. (Vid. pág. 125.)

Ex Lib. virid. Capit. eccl. Gerunden. fol. 146 b.

Juro ego Umbertus de Basilia filius qui fuit Ode faeminae tibi Berengario Gerundensi Episcopo quod ab ista hora in antea fidelis ero tibi de tua vita et de tuo corpore et de omnibus membris quae in tuo corpore habentur et de ipso castro de Juliano (pone Jullano) et de potestate ipsius castri quam dabo tibi quantasque vices tu predicte Episcope eam michi demandaveris per te aut per tuum nuntium aut nuntios. Et de omni honore quem ecclesia Sanctae Mariae Gerundensis Sedis habet vel habere debet sicut superius scriptum est, sic tenebo, fatiam et attendam sine engan. Totum tibi predicte Berengarii Senior meus per Deum et haec sancta acto sacramentali VII kalendas marcii anno VI regni Leudovici Regis. = Sig+num Umberti qui hoc sacramentum feci, firmavi, firmarique rogavi.= Sig+num Reamballi. = Sig+num Dalmatii Bernardi. = Sig+num Gauberti Guillermi. = Sig+num Bernardi de Palatio. = Sig+num Berengarii Arnaldi de Fuxano. = Guillermus Levita qui hoc rogatus scripsi + die annoque prefixo.