Mostrando entradas con la etiqueta Tridentino. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Tridentino. Mostrar todas las entradas

sábado, 11 de marzo de 2023

XIX. Censura, Antonii Augustini, canones, sacramento, Eucharistiae, concilio Tridentino, 1562

XIX.

Censura Antonii Augustini, Episcopi Illerdensis circa canones de sacramento Eucharistiae in concilio Tridentino, mense aprilis an. 1562. (Vid. pág. 127.) 

Ex codic. monast. SS. Crucum. (N. E. Abrevia codice como codic., igual le dolía la mano de tanto copiar)

Censura Illerden.

In primo anathemate displicent illa omnino verba ex praecepto Dei, vel ex necesitate salutis, quia non omnes causas comprehendunt quibus moventur adversarii. In secundo displicent illa laycos atque etiam clericos, quae delenda sunt; satis est si dicatur non conficientes. Displicet etiam comunicando. Adderem quoque dum dicitur errasse, aut errare, et post adductam fuisse, aut esse. In quarto, pro parvulis ministrari, scriberem pueris praeberi.

In tertio illud omnium gratiarum fontem, vel authorem est supervacaneum, nisi addatur magno cum fructu; et ita fiat, ut hoc tertium anathema conveniat cum secundo capitulo doctrinae. Quoad varietatem magis placet tertia forma, in qua emendarem pro sumitur, sumatur, et pro suscipi, sumi et pro sic, ita. Venio ad doctrinam, in qua in principio desidero prohemium, ut conjungatur haec materia cum decretis de Ecclesiae sacramento.

In fine vero desidero, ut satisfiat Graecis quae petierunt, ne ex his decretis privilegia sua communicandi sub utraque specie amittant, de quibus mihi constat: habeo enim exemplum literarum foelicis recordationis Pauli tertii, quibus permittitur illis Graecis, qui sub Sedis Apostolicae obedientia degunt, sub utraque specie laycos, etiam parvulos, communicare, et conjugatis sacerdotibus uti.

Itaque placeret, ut in fine horum canonum diceretur sanctam synodum nolle illos praejudicare, qui ex antiqua consuetudine, vel ex privilegio Apostolico sub utraque specie, etiam parvulos communicant, dum sub ejusdem Sedis obedientia manserint.

In primo capite displicent illa re multum considerata, et expensa; quasi vero coetera, quae ab hac sancta synodo emanant, non fuerint considerata, neque expensa.

Laycos omnes, et clericos nisi sacrificantes, mallem non confidentes, ut in secundo anathemate dictum est; et non recte videtur antequam de sacrificio Missae actum sit, hoc verbo uti sacrificantes.

Paulo post hoc sacramentum instituit, atque adeo Apostolis tradidit, scriberem hoc sacramentum sub utraque specie instituit, et Apostolis tradidit.

Ut layci et clerici non sacrificantes statuto Domini ad utramque speciem teneantur, scriberem, ut non conficientes utramque speciem sumere teneantur.

Omitto ea quae sequuntur, quia sunt sepius reposita, etiam a multis haereticis, quorum sententiam...

Quod dicitur in fine hujus partis veteris et primitivae Ecclesiae declarari, est verbum veteris (superfluum).

Quod sequitur, et eo ipso tempore quo utraque species servabatur, etc., usque ad finem capitis, et res ipsa incerta est, et verba valde displicet, ut jam a multis contradictum est.

In secunda parte hujus capitis nihil utrique speciei laycorum, scriberem nihil illis patrocinatur. Postea quod si ad alios, etc., displicent; quod non statuat sancta synodus ad Apostolos tantum, an ad omnes, illa verba trahantur.

In tertia parte desunt illa decantata verba, nisi manducaveritis carnem filii hominis:

Ut ipsius utraque species, male dicitur; scribatur ut sanctissimae Eucharistiae utraque species.

Displicet etiam quod fiat mentio capitis sexti; non enim est haec consuetudo conciliorum.

Verba illius capitis, scriberem, multa verba Domini nostri.

Pro cum Capharnaitis, ut recte notatum est, scribendum est, Capharnai, et pro Paulo scribi Beato Paulo.

Capite secundo, ibi, quae ad salutem necessaria addendum est ante verbum necessaria. 

Capite tertio displicent fere omnia, ut Reverendissimo Segobiensi.

Placet ut prohibeatur communio parvulis propter periculum irreverentiae, si evomerent.

Consuetudo illa vetus fuit multarum ecclesiarum ut in Grecia ex Dionisio Areopagita, et Historia Nicephori, et privilegio Pauli tertii, de quo supra apparet: in Africa ex Beato Ciprano, et Divo Augustino: in Hispania ex concilio Toletano XI. cap. XI: in Gallia ex concilio Matisconensi II. cap. 

VI: et ex prohibitione Turonensis sub Carolo cap. XIX: in urbe Roma ex Epistola Inno. ad Milevit. concil., ex Epistola Leon. 23., ex Epistola Felicis 32. de qua in cap. Eos quos, de consec. dist. 4. et ex libro 2. Deusdedit Cardinalis adversus simoniacos et schismaticos, qui fuit tempore Urbani II. anno 1000. Is testatur fuisse tunc hanc consuetudinem infundendi guttulam Sanguinis Christi infantibus. De eadem consuetudine meminit Hugatius vetus interpres Gratiani, ut refert Joannes de Turrecremata in cap. 50. qui alias incipit: Si qui in fide conser. dist. 4.

Haec vestrae censurae subjicio. = A. Illerdensis.

XIX. Censura, Antonii Augustini, canones, sacramento, Eucharistiae, concilio Tridentino, 1562