Mostrando entradas con la etiqueta Usaticorum. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Usaticorum. Mostrar todas las entradas

martes, 13 de diciembre de 2022

III. Notitia de modo vindicandi jura ecclesiae Gerundensis ob mortalitatem: ann. MCCCXLVIII.

III.

Notitia de modo vindicandi jura ecclesiae Gerundensis ob mortalitatem: ann. MCCCXLVIII. (Vid. pág. 14.)

Ex cod. ms. Usaticorum, etc. Barcin. in bibliot. Dni. de Dalmaces.

Notandum circa illa servitia quae parrochiales ecclesiae (ecclesias) recipiunt in mansis in episcopatu Gerundensi quod illae comestiones quae dantur clericis, vel id quod pro comestionibus eis datur, et oblationes et deffunctiones dantur ratione personarum, et non possessionum. Et ita consuevit judicari per dominum G. de Cabanellis quondam Episcopum. Unde juxta dictam consuetudinem secundum quam judicatum est saepe in dicto episcopatu, si mansi pereunt, ita quod non sint ibi personae, ecclesia perdit praedicta, habebit tamen alia quae ratione possessionum dantur, scilicet, bladum, oleum, denarios cerei pascalis, et lumen vigiliae, et etiam forte bladum monachiae quod datur monachis, seu clavigeris, ut potest videri in pluribus ecclesiis, ubi est monachus seu claviger.

Anno ab Incarnatione Domini MCCCXLVIII viguit mortalitas, et plures mansi in dicta diocesi remanserunt desabitats, in quorum aliquibus pupilli et extranei successerunt, et orta quaestione super dictis juribus fuit passim ita judicatum: quod pupillis existentibus extra parrochiam, et alii ad quos ipsi mansi pertinerent, nisi per alium inhabitare facerent ipsos mansos, non tenerentur ad dicta jura personalia ipsis tamen pupillis residentibus et existentibus maioribus septennio, quod solverent dicta jura personalia; et idem in quocumque alio maiore habente mansum, licet desabitatum ex quo ipse, ad quem pertinet quoad utile dominium resideret intra parrochiam.

IV - Peste en Narbona y otras ciudades