III.
Notitia de modo vindicandi jura ecclesiae Gerundensis ob mortalitatem: ann. MCCCXLVIII. (Vid. pág. 14.)
Ex cod. ms. Usaticorum, etc. Barcin. in bibliot. Dni. de Dalmaces.
Notandum circa illa servitia quae parrochiales ecclesiae (ecclesias) recipiunt in mansis in episcopatu Gerundensi quod illae comestiones quae dantur clericis, vel id quod pro comestionibus eis datur, et oblationes et deffunctiones dantur ratione personarum, et non possessionum. Et ita consuevit judicari per dominum G. de Cabanellis quondam Episcopum. Unde juxta dictam consuetudinem secundum quam judicatum est saepe in dicto episcopatu, si mansi pereunt, ita quod non sint ibi personae, ecclesia perdit praedicta, habebit tamen alia quae ratione possessionum dantur, scilicet, bladum, oleum, denarios cerei pascalis, et lumen vigiliae, et etiam forte bladum monachiae quod datur monachis, seu clavigeris, ut potest videri in pluribus ecclesiis, ubi est monachus seu claviger.
Anno
ab Incarnatione Domini MCCCXLVIII viguit mortalitas, et plures mansi
in dicta diocesi remanserunt desabitats, in quorum aliquibus
pupilli et extranei successerunt, et orta quaestione super dictis
juribus fuit passim ita judicatum: quod pupillis existentibus extra
parrochiam, et alii ad quos ipsi mansi pertinerent, nisi per alium
inhabitare facerent ipsos mansos, non tenerentur ad dicta jura
personalia ipsis tamen pupillis residentibus et existentibus
maioribus septennio, quod solverent dicta jura personalia; et idem in
quocumque alio maiore habente mansum, licet desabitatum ex quo ipse,
ad quem pertinet quoad utile dominium resideret intra parrochiam.
IV - Peste en Narbona y otras ciudades