Mostrando entradas con la etiqueta olivam. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta olivam. Mostrar todas las entradas

lunes, 22 de agosto de 2022

XVIII. Dedicatio eccl. Sancti Nicolai in villa de Ager, anno MCI. (1101)

XVIII.

Dedicatio eccl. Sancti Nicolai in villa de Ager, anno MCI. (1101) (V. pág. 118.)

Ex arch. eccl. Ageren. núm. 2129.

Anno dominicae incarnationis C. ° I.° post millessimum, venit domnus Berengarius, Barchinonensis episcopus, in castrum, quod dicitur Ager, rogatu Petri abbatis eiusdem loci, et Bernardi Berengarii senioris castri, et matris eius Bellisendis, et constipatus multitudine diversi ordinis clerichorum, militum, et rustichorum, dedicavit ecclesiam in honore beatissimi confessoris Nicholai iuxta idem castrum in loco, quem vocant ad Asperum, ubi est xenodochium ad pauperes recreandos constructum, et reconditis ibi reliquiis Sanctae Fidis virginis, et martiris, et Sancti Gregorii confessoris, designavit ibi cimiterium per circuitum XXX passum. Porro viri illi, qui in hac dedicatione loco illi dedere donaria, isti sunt. Primitus iam dictus Bernardus Berengarii, cum matre sua Bellisendis, dedit ibi I. ferragenale iuxta Asperum: Guillelmus Riculfi unam terram, quam habet iuxta eandem ecclesiam: Bonafilia cum nepotibus suis Berardo, et Arberto aliam terram in loco dicto Pedeger: uxor Reimundi Lobeti Belizia dat ibi aliam terram, que est in via de Corniol: Martinus Eneg aliam terram in illo loco: Petrus Manincasulis unam olivam: Arbertus faber aliam olivam: Godrillis unam terram ad Pradil: Mir Ioannis aliam terram ad Verbel: Chavinus aliam in eodem loco: Compagnus de Cholabor, et uxor sua Vidalia, aliam terram ad Guardiolam: Arnal Cibor ad Manuturres I. linar cum duas olivas: Petrus Godich I. terram super Sanctam Columbam: Guitardus Bellus I. oliva ad Salentis: Gerbet Oseta, cum uxore sua, dedit ei I. optimam terram in loco ubi dicitur Cortinas iuxta viam, que ducit ad Cholobor, tali conventione, ut ipse, et posteri eius hanc omni tempore laborent, donantes quartam partem totius fructus, qui inde exierint, praedictae ecclesiae beati Nicholai: Rodlandus Marches spopondit ibi se daturum quotannis sextarium annonae, et sextarium vini: Martinus Mironi de Clarmont similiter: Aman de Sancti Laurentii similiter: Berengarius Arnalli sextarios II. vini per unumquemque anni: Guillelmus Arnalli sextarium anone, et sextarium vini per unumquemque anni: Vidal de Sancti Laurentii emina I. frumenti, et emina ordei, et sextarium I. vini per unumquemque ani. = Petrus abbas Agerensis, qui hoc confirmat. = Berengarius Barchinonensis episcopus. = Bernardus sacrista, qui hoc confirmat. = Raimundus Elemosinarius. = Petrus prepositus +. = Poncius levita. = Raimundus presbiter, qui hoc scripsit, et sub + (scripsit) die et anno quod supra.

martes, 9 de agosto de 2022

VII. Incipit epistola Olivae monachi ad domnum Olivam episcopum, de feria diei nativitatis Xpisty.

VII.

Ex eod. cod. Rivipoll.

Incipit epistola Olivae monachi ad domnum Olivam episcopum, de feria diei nativitatis Xpisty.

Cum omnibus per universum orbem clareat latissime, quod Ihu Xpi filii Dei nativitatis festum VIII. Kalendarum Ianuariarum sit annotatum; propter varia tamen computandi decreta, quia non unâ annuatim ocurrisse noscitur feriâ, cepit iccirco ex multorum memoria praeterire, quo dierum septimane auctor omnium Deus pro redemptione humani generis nasci de Virgine dignatus est in terris, voluitque homo fieri similis nobis passibilis. De cuius quidem nativitate ac passione querentibus, evangelica storia pandit pienissime omnibus. Verum de eo unde ceptus est sermo, dum summa tibi, venerande pater Oliva, et sine doctore calculandi pericia pateat, illud etiam, ut reor, nullomodo latet. Quoniam si millesimum trizesimum septimum nativitatis ipsius annum animadvertere delegeris, ipsumque septimâ illuxisse feriâ sollerti indagatione compereris, idem omnino de preterito ab eo quingentesimo trizesimo tercio videbis. Quoniam hoc anno quaeque ad solem vel lunam pertinent, sive ante sive retro speculentur, similia universa videntur. Ceterum de quarto qui restat anno et quingentesimo, qui est ille nativitatis primus, unde liquet questio, si sollicite ad ea quae sunt ostensa attendas, minime dubitabis quâ ocurrerit feriâ. Quoniam quaelibet sit semper feria quingentesimo trigesimo tercio anno, invenitur etiam ante et retro ipsa quingentessimo ab eo quinto. Interea, ne dictis tibi solummodo meis ceptam videar consumare epistolam, quosdam sanctae ecclesiae doctores, huiusque veritatis assertores introducam. Quorum Dionisius venerabilis Romanae urbis abbas, utriusque linguae grecae quidem et latinae non ignobili preditus scientiâ, cum paschalia describeret argumenta, quid de hac ipsa re in inveniendis per annos Xpy solis concurrentibus senserit, videamus. Si epactas ergo solis, hoc est, concurrentes septimanae dies, velimus scire, sumere annos Domini, et addita quartâ parte priusquam hos per septem parciamur, quatuor iubet regulares addere. Significans in his, sicut disputando etiam de hoc ipso calculator peritissimus Beda in quadam epistola, quam contra istius Dionisii ciclum, qui quingentis XXX duobus conficitur annis, edidit, attestatur, quod Ihu Xpo Domino incarnato quatuor anni concurrentes, ordine videlicet nono (f. novo) essent. Et quia a quibusdam in Ianuario, a quibusdam quoque sumuntur in Marcio, ut computandi fixa series posset procurrere (f. percurrere), necesse erat calculatori illos quatuor, qui in finem incepto habebant anno, annectere. Qui quatuor concurrentes tribus Ianuarii mensis constitutis regularibus additi, septimam quâ Xpus ut cernitur est natus, videntur generare feriam. Et bene quidem ipse septimâ feria, die videlicet Sabbati, quod interpretatur requies, voluit mundo nasci, atque humano apparere generi; quia vita simul ac requies omnium idem Deus noster descendit de coelis, compati infirmitati nostrae, ut nos suâ benignissimâ misericordiâ ad illam restauraret requiem et beatitudinem, unde decideramus, ob primi parentis transgressionem. Natus igitur est nocte media, sicut legitur dicente sapiencia: Dum medium silencium tenerent omnia, et nox in suo cursu medium iter perageret, omnipotens sermo tuus, Domine, de coelis a regalibus sedibus venit. Venit namque ad nos sermo Dei, verbum patris... tum, et apparuit ante lucem diei Sabbati, quia ipse erat vera et sempiterna lux, totiusque luminis origo, qui nos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum. Vel ideo ante praesentiam Sabbati apparuit, quoniam ille est requies requiescionum, et gloria omnium, a quo ammissam cepimus habere celestis regni requiem. Nam ante ipsius adventum nulla erat requies ulli homini morienti, sed omnes post istam miseram vitam ad claustra descendebant inferni; unde sua pietate mortem subeundo voluit nos per crucem redimere, et suae gloriae participes facere. Quia vero nocte venit, significat peccatorum vitam. Unde et conversis peccatoribus Paulus dicit: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Tenebras enim mundi huius illuminare, sive gentes de infidelitate ad fidem venit filius Dei revocare, sicut idem de se ipso ait: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae... mundi quod est Xpus filius Dei vivi, finem nos... deprecemur, ut finem in illo nostrum habere mereamur... finem se voluit appellari, ita inquiens: Ego sum A (alpha) et O (omega), primus et novissimus, inicium et finis... mundi principium, et in seculum seculi vivo in eternum... (Rogo) itaque te, sanctissime pater Oliva, ut quod tibi comp... de feria nativitatis Xpi ingessi, mente... benignâ suscipias; et si aliqua videris indigere emendacione, emendes; quoniam omne subiecti mei... quantumque etiam omne quantum illud est... post Deum a te et per te quidem est. Explicit (epistola) Olivae monachi de feria diei nativitatis Xpy.

VIII. Epistola Olivae monachi ad Dalmacium monachum, de feria diei nativitatis Xpi.

VIII.

Ex eod. cod.

Epistola Olivae monachi ad Dalmacium monachum, de feria diei nativitatis Xpi.

De Domini et Salvatoris nostri Ihu Xpi nativitatis feria audivimus, karissime, quod quidam violenter affirmare nituntur dominicâ die natum fore Dominum Ihum Xpum, respuentes quidem ea quae domno Olivae pontifici Ausonensi, et abbati Sanctae Mariae cenobii Rivipollentis, fecimus, ubi eandem festivitatem sabbato, sicut maximâ comperimus inquisitione, anotavimus (1: Epistolam subindicat praecedentem ad Olivam episcopum datam). Verum hii, qui in Dominica transferre conantur, adsignent necesse est, qua racione de annis Domini, qui sunt modo I(con rayita encima). LX.a V.e, volunt unum auferre annum, ut sint tantum in presenti ILXIIII. Si enim tercio decemnovenalis cicli anno, qui futuro erit anno, natus, ut illi asserunt, est Dominus Ihus Xps, futuro adhuc anno erunt anni Domini ILXV. Quod etiam si ita est, argumenta quae de inveniendis Dñi annis a Dionisio vel Beda reperiuntur edita, omnia erunt invalida; quoniam super hoc quod constitutum est ab illis, unum plus addere vel tollere erit sine dubio in omnibus necesse. Ut si velimus annos Domini nosse, non tres, quos illi posuerunt regulares ad inveniendam Indicionem, sed quatuor necesse erit addere. Quod similiter de X.em novenali ciclo, seu de ceteris intellegendum est argumentis. Quoniam ergo quingentesimo trigesimo tercio anno, quoquo locorum sumamus exordium, quaeque ad solem vel lunam pertinent, sive ante, sive retro speculantur, similia universa videntur; iccirco annis Domini ILXV. diligenter inspectis sive consideratis, comperiemus verissime post geminam quingentorum XXX duorum annorum, idest ILXIIII. expletionem, in eodem ipso quo Domini fuit nativitas, idest, secundo decemnovenalis cicli anno, millesimum sexagesimum quintum modo esse annum, in quo Xpo Domino nato, excepta Indicione, quae fuit tunc quarta, cetera sicut sunt in presenti, fuere omnia omnino similia; idest, concurrentes in Ianuario IIII.or et in Marcio V., epacte XI.im, ciclus lunaris XVIII., quartadecima luna Pasche VIII. Kal. Aprilis, Pascha VI. Kal. Aprilis. Quae quidem omnia in prima de Dionisii ciclo epistolâ reperiuntur similiter universa. Si adhuc, karissime, non sufficiunt ista ob (ad) comprobandam rei veritatem, dicamus amplius. Secundo decemnovenalis cicli anno, quo natus est Dominus, IIII.a fuit Indicio. Et quaeque ad solem vel lunam pertinent, fuerunt ita ex toto omnia sicut sunt in presenti. Secundâ denique iteratione, D.° XXX.° III.° Domini anno fuit Inditio XI.a. Cetera vero omnia fuerunt similia, sicut fuerunt primo Dominice nativitatis anno. Tercia sane cicli inquoatione, II. decemnovenalis cicli anno, I.LX.V. Domini anno, tercia est Indicio. Cetera namque omnia sunt omnino similia, sicut fuerunt primo Domini anno.

Hoc tibi, Dalmathi, munus transmittit Oliva,

Quo feriam pandit quâ Xps virgine prodit;

Quam tibi non abacus, non tollat computus ullus.

Est ob hoc iste dies Mariae statione sacratus (1).

(1) Praeter hic descripta Olivae monachi opuscula, alia plura de re chronologica in eod. cod. reperiuntur, quae fortassis eundem auctorem habent.

Entradas más vistas