Mostrando entradas con la etiqueta epistola. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta epistola. Mostrar todas las entradas

domingo, 26 de febrero de 2023

LVI. Eximini de Luna, brachii B. Theclae translatione, epistola, decretum

LVI.

D. Eximini de Luna, Tarracon. Archiepiscopi de solemni brachii B. Theclae translatione epistola sive decretum, an. MCCCXXI. (1321) (Vid. pág. 203.)

Ex Cartul. eccl. Tarracon.

Eximinus Dei miseratione sanctae Tarraconensis ecclesiae Archiepiscopus. Fidelibus et dilectis universis et singulis juratis et probis hominibus locorum campi Tarraconensis, ad quos praesentes pervenerint, salutem et dilectionem. Significamus vobis quod illustris dominus Rex debet esse in brevi Tarraconae pro offerendis Deo et ecclesiae Tarraconensi reliquiis gloriosissimae Sanctae Theclae Virginis et Prothomartyris, patronae nostrae. Cumque oporteat nos et vos omne debitum reddere in festo, quod fiet ex oblatione praedicta, propterea mittimus ad vos venerabilem Hugonem de Cervellione, operarium Tarraconen. Rogamus vos ut omnes eo affectu in praedictis vos habeatis, ut dictum festum solemniter, et honorifice fieri valeat, sicut decet; credentes dicto operario de his quae vobis dicet ex parte, et vice nostra. Dat. Tarraconae X kal. maii, anno M.CCC.XXI.


ÍNDICE DE LAS COSAS MÁS NOTABLES.

Se omite. Empieza en la página 337 del pdf.

LV. Jacobi II., Aragonum Regis ad Regem Armeniae epistola, reliquiam, Theclae, 1319

LV.

Jacobi II., Aragonum Regis ad Regem Armeniae epistola petens reliquiam B. Theclae, pro eccl. Tarraconensi, anno MCCCXIX. (1319) (Vid. pág. 203.)

Ex arch. reg. Barchinon. 

Illustri et magnifico Principi, amico nostro charissimo Dei gratia Regi Armeniae Jacobus per eandem gratiam Rex Aragonum prosperum incrementa successum cum salute (a: Vitiata lectio.). Serenitati vestrae praesentium serie notum fiat, noviter ex fide dignorum relatibus ad nostrum pervenisse auditum, quod corpus Beatae Theclae Virginis, seu pars ipsius corporis habetur in partibus regni vestri. Sane cum in civitate Tarraconae infra regni nostri limites situata, metropolitana ecclesia sub ipsius Beatae Theclae titulo sit fundata, cujus fundatio a praedecessoribus nostris initium habuit ab antiquo, anxia nos devotionis cura sollicitat, ut quia praefata metropolitana quae multum honorabilis est, quaeque multa in his partibus antiquitate praefertur, adeo quod ab ejus fundatione citra anni mille ducentum et ultra lapsi sunt, ut certis comperitur scripturis, intitulata est sub praedictae Virginis nomine, aliqua de eis reliquiis in praefata ecclesia haberentur, ex quibus et nostra ac subditorum nostrorum, et cunctorum declinantium ad has partes fidelium erga ipsam Virginem devotio augeretur, fides reformaretur, eique honor et reverentia intentius praeberentur. Et si hoc vigilanter appetimus, devote agimus quod est pium, praedecessorum nostrorum insequentes vestigia, qui pie et devote antefatam metropolitanam ecclesiam sub nomine et honore praefate Virginis fundaverunt. Igitur serenitatem et charam amicitiam vestram praecordiali et intima affectione, prot (prout) charius possumus, depraecamur, quatenus ob honorem et reverentiam Omnipotentis Dei, ac exaltationem et gloriam praedictae Beatae Theclae Virginis, attento quod nedum ad hujusmodi reliquias in his partibus, verum etiam ad totum ipsius Virginis corpus erga partes, ubi tumulatum quiescit, harum partium fidelium incolarum devotio peraugebitur, necnon ob spetialem nostri gratiam velitis et placeat vobis de reliquiis praedictis Beata Virginis aliquam magnam partem transmittere, de qua nedum praefatam metropolitanam, verum etiam alias cathedrales ecclesias ei suffraganeas ornare et aedificare ad honorem et exaltationem Domini nostri et praedictae Beatae Virginis devotionem, in meritum nostri omniumque fidelium valeamus. Et si forte sub districto vestro praefatum corpus seu ejus reliquie non habentur, placeat serenitati vestrae de his procurare habere, taliter ut cum effectu nobis, ut praemittitur, transmittatis credentes, si libet, circa haec his, quae Simon Salzeti, subditus et fidelis noster, lator, praesentium (quem propter hoc ad vestram destinamus praesentiam) duxerit verbaliter referenda. Porro quia hujusmodi sanctuaria non sic possunt honeste per laycos sicut per clericos ministrari; propterea duos clericos presbyteros, viros utique honestae vitae, et conversationis laudabilis praedictae Tarraconensis ecclesiae beneficiatos ad partes vestras una cum dicto Simone providimus destinandos, qui praedictas reliquias sub sigillo vestro devote recipiant, easque honeste tractent, et ad nos deferant simul cum nostro nuntio supra dicto. Ex hoc quippe, et Deo et praedictae Virgini reddetis obsequium et bonorum, quae proinde subsequentur, operum efficiemini participes, nosque id vehementer habebimus placidum, et regratiabimur vobis multum, in agendis, quae vobis placida reputabimus, pro hoc specialibus nos astrictos. Datum Barchinonae. II. nonas septembris, anno Domini M.CCC.XIX. = Bernardus de Fonte mandato regio facto per Praepositum Tarraconae.

miércoles, 19 de octubre de 2022

XXX, Thesaurarii Salmanticensis ad Aprilem Urgellensem Episcopum epistola.

XXX. 

Thesaurarii Salmanticensis ad Aprilem Urgellensem Episcopum epistola. (Vid. pág. 97). 

Ex autogr. in arch. eccl. Urgell. 

Reverendo Patri ac Domino A. Dei gratia Urgellensi Episcopo J. Thesaurarius Salamanticensis hactenus suus in omnibus seipsum et manuum osculum cum salute. Dilectioni vestrae ac dominationi de Domino Jhesu Christo quantum possum conqueror, eo quod vos, in quem spem meam, consilium, auxilium, ac defensionem proponebam super omnibus a me ita subito separavit, et quod mihi molestius est, vos in exilium destinavit. Set quia pietas Dei in se sperantibus numquam defuit, eam humiliter adimploro, quatinus vos ad partes istas dignetur reducere, vos in episcopatum, seu in archiepiscopatum alium assumendo, ubi vobiscum loqui valeam congaudendo. Item sciatis, quod de dispositione domuum vestrarum Capitulo Salamanticensi multum displicet et si possetis de jure aliter ordinare, ita quod post Dominum Andream Archidiaconum ecclesiae Salamanticensis pro anniversario vestro libere remanerent, Capitulum Salamanticense et amici vestri pro bono haberent. De rebus autem vestris Garsias, quando recesserit, vobis totam certitudinem reportabit. Item me et meos in vestra gratia recomendo. Valete. 

NUM. IDEM. 

D. Salmanticensis Decani ad eumdem epistola. (Vid. pág. 97).

Ex autogr. in arch. eccl. Urgell. 

Reverendo Patri ac Domino A. Dei gratia Urgellensi Episcopo, D. Salamanticensis Ecclesiae Decanus, eius humilis Clericus ac devotas salutem et se promtum ad eius servitium et mandatum. Paternitati vestrae praesentibus intimetur quod Episcopus noster irrequisito consilio Gallecorum proponit romanam curiam visitare, et apud nos causa penitus ignoratur. Verum quia malum habuit principium, sicut scitis, credimus ipsum proponere resignare. Quapropter vobis significo quod mihi et vestris amicis videtur quod vobis cedat in commodum et honorem, ut in curia romana detis opem et operam cum vestris amicis, ne aliquis extraneus nobis in nostra ecclesia supplantetur. Et si hoc facere volueritis, sciatis nos in hoc vobiscum pro viribus laborare, et cum omnibus, quae habuerimus erimus ad vestrum et vestrorum commodum et honorem. Lecta littera rumpatur. 

NUM. IDEM. 

Epistola matris D. Aprilis Episcopi Urgellensis ad filium suum. (Vid. pág. 97). 

Ex autogr. in arch. Eccl. Urgell. 

Reverendo Patri, ac Domino A. divina providentia Urgellensi Episcopo Domna Aurcana Petri, mater eius coram suis pedibus se postratam cum fluvio lacrimarum. Sciatis quod Johannes Marranus duxit mihi X. libras Turon. et quando numi ad me venerunt, erat Domnus Alfonsus dolens jam diu, et jacebat in uno loco, bene erant tres menses elaupsi, et periebat fame, et sic petivit michi et eis acomodatos, non potui aliud facere nisi dare sibi eos. Tamen unus annus habebat, quod de suo mihi non dabat; et modo ex quando de me habuit numos totos, vivit sine me solo in conclave sua, nec caleficio de foco suo, et modo nichil habeo quod manducem, et teneo domum obligatam Johanni Serpe pro X. libris, et debeo illam extrahere usque ad festum Paschae Ressurrectionis proxime venturum. Et sic maneo sine numis et sine domo. Et modo habeo manutenendi domum de omnibus cum Aurcana sobrina vestra et cum ancilla in gravi anno, taliter quod manducarem VI. numatas panis in die per os meum. Unde vestrum dominatum duco humiliter exorandum, quatenus aponatis mentes circa paupertatem meam, et circa verba mea, et provideatis mihi in paucis diebus quod habeo vivendum, nec forte mendicem ex alieno. Insuper osculor manus et pedes vestros pro Aurcana sobrina vestra quod detis illam congugio. Hoc peto vos per benedictionem, et per debitum naturalem quod ibi habebis. Sciatis, quod ad umbram vestram et fiduciam multi veniunt mihi illam petere, et nihil scio quod sibi dicam, nisi quod specto vestrum auxilium et mandatum. Rogo vos pro ista sola; quare illam... dum vivo ego, faciatis hoc.

martes, 9 de agosto de 2022

VIII. Epistola Olivae monachi ad Dalmacium monachum, de feria diei nativitatis Xpi.

VIII. 

Ex eod. cod. 

Epistola Olivae monachi ad Dalmacium monachum, de feria diei nativitatis Xpi.

De Domini et Salvatoris nostri Ihu Xpi nativitatis feria audivimus, karissime, quod quidam violenter affirmare nituntur dominicâ die natum fore Dominum Ihum Xpum, respuentes quidem ea quae domno Olivae pontifici Ausonensi, et abbati Sanctae Mariae cenobii Rivipollentis, fecimus, ubi eandem festivitatem sabbato, sicut maximâ comperimus inquisitione, anotavimus (1: Epistolam subindicat praecedentem ad Olivam episcopum datam). Verum hii, qui in Dominica transferre conantur, adsignent necesse est, qua racione de annis Domini, qui sunt modo I(con rayita encima). LX.a V.e, volunt unum auferre annum, ut sint tantum in presenti ILXIIII. Si enim tercio decemnovenalis cicli anno, qui futuro erit anno, natus, ut illi asserunt, est Dominus Ihus Xps, futuro adhuc anno erunt anni Domini ILXV. Quod etiam si ita est, argumenta quae de inveniendis Dñi annis a Dionisio vel Beda reperiuntur edita, omnia erunt invalida; quoniam super hoc quod constitutum est ab illis, unum plus addere vel tollere erit sine dubio in omnibus necesse. Ut si velimus annos Domini nosse, non tres, quos illi posuerunt regulares ad inveniendam Indicionem, sed quatuor necesse erit addere. Quod similiter de X.em novenali ciclo, seu de ceteris intellegendum est argumentis. Quoniam ergo quingentesimo trigesimo tercio anno, quoquo locorum sumamus exordium, quaeque ad solem vel lunam pertinent, sive ante, sive retro speculantur, similia universa videntur; iccirco annis Domini ILXV. diligenter inspectis sive consideratis, comperiemus verissime post geminam quingentorum XXX duorum annorum, idest ILXIIII. expletionem, in eodem ipso quo Domini fuit nativitas, idest, secundo decemnovenalis cicli anno, millesimum sexagesimum quintum modo esse annum, in quo Xpo Domino nato, excepta Indicione, quae fuit tunc quarta, cetera sicut sunt in presenti, fuere omnia omnino similia; idest, concurrentes in Ianuario IIII.or et in Marcio V., epacte XI.im, ciclus lunaris XVIII., quartadecima luna Pasche VIII. Kal. Aprilis, Pascha VI. Kal. Aprilis. Quae quidem omnia in prima de Dionisii ciclo epistolâ reperiuntur similiter universa. Si adhuc, karissime, non sufficiunt ista ob (ad) comprobandam rei veritatem, dicamus amplius. Secundo decemnovenalis cicli anno, quo natus est Dominus, IIII.a fuit Indicio. Et quaeque ad solem vel lunam pertinent, fuerunt ita ex toto omnia sicut sunt in presenti. Secundâ denique iteratione, D.° XXX.° III.° Domini anno fuit Inditio XI.a. Cetera vero omnia fuerunt similia, sicut fuerunt primo Dominice nativitatis anno. Tercia sane cicli inquoatione, II. decemnovenalis cicli anno, I.LX.V. Domini anno, tercia est Indicio. Cetera namque omnia sunt omnino similia, sicut fuerunt primo Domini anno.

Hoc tibi, Dalmathi, munus transmittit Oliva, 

Quo feriam pandit quâ Xps virgine prodit; 

Quam tibi non abacus, non tollat computus ullus. 

Est ob hoc iste dies Mariae statione sacratus (1). 

(1) Praeter hic descripta Olivae monachi opuscula, alia plura de re chronologica in eod. cod. reperiuntur, quae fortassis eundem auctorem habent. 

sábado, 30 de julio de 2022

Tomo 6, apéndice 38. D. Bernardi archiep. Toletani, et Rom. sed. legati ad Berengarium archiep. Tarracon. epistola.

XXXVIII.

D. Bernardi archiep. Toletani, et Rom. sed. legati ad Berengarium archiep. Tarracon. epistola. (V. pág. 213.) 

Ex autogr. in arch. eccl. cathedr. Vicens. 

B. Dei gratiâ Toletanae ecclesiae archiepiscopus, apostolicae sedis legatus, B. Terragonensi archiepiscopo salutem. Cum sancta et universalis apostolica teneat ecclesia, concilia celebrari non oportere praeter sententiam Romani pontificis, valde miramur super praesumptione tuâ, quod nobis inconsultis, postquam apostolicae sedis vices, tam in tota Ispania, quam etiam in Narbonensi provintia, indultas esse audivisti, sinodum convocore praesumpsisti. Si vero licitum fuit, legendo decreta Iulii papae, et auctoritatem Nicenae sinodi, repperire poteris. Nos igitur non parum laetaremur, si ratio pateretur, vos concilium celebrare debere. Sed quia non videmus, dedecus et contemptum Romanae ecclesiae dissimulare non audemus. Ideo apostolicâ auctoritate, ne concilium convocare praesumatis, interdicimus: et ut praesentiam vestram nobis in festivitate Sancti Michaëlis, remota omni occasione, ubicumque fuerimus in Ispaniis exibeatis, eadem auctoritate iniungimus, auditurus praeceptum papae per nos vobis directum.

miércoles, 6 de julio de 2022

Tomo 4, apéndice 20, Innocentii IV ad Jacobum I epistola,

XX.

Innocentii IV ad Jacobum I epistola, in qua certiorem cum facit de sibi concesso absolutionis munere.

EX ARCH. EJUSD. MONAST. 

Innocentius episcopus servus servorum Dei. Illustri regi Aragonum spiritum consilii sanioris. Dum secreta cordis nostri sollicitè perscrutamur, dum profunda nostri pectoris perspicuè indagamus, et nos debitores aliis evidenter agnoscimus, et aliorum nos etiam prospicimus creditores. Ab illo autem bono patre familias protinus et instanter à nobis exigitur debitum, qui peregrè proficiscens familiam suam sollicitudini nostri subposuit, cui nullum qui credidit reddere cogimur duplicata; nam qui talentum sibi ad lucrum creditum propter austeritatem domini sub terra posuit, quia illud numulariis tradere metuit, signanter à domo ipsius domini est ejectus. Sed vice versa ecclesiae romanae sublimitas, quae in omnium praesidentium occulis, vel ut specula collocatur, nos, qui sumus ad ejus regimen licet inmeriti, disponente Domino, constituit, amonet, et inducit ut ex hiis quos ex devotione divina et morum honestate praeclarâ dilectionis gratiâ prosequimur ampliori, sollicitam diligentiam et curam pervigilem habeamus; de illis autem potissimè, qui, si quod absit, in praecipicium labuntur nonnulli eorum exemplo ad animarum interitus properarent. Sed subtiliter intuenti mirabilis conditionis utrumque debitum apparebit, cujus haec solutio emolumenta non *minuit debitoris, et solventi non crescit magis in comodo, quam suscipienti proficiat in augmento. Qui, si satisfacimus praeponenti vel diligentis praepositi officium impleamus, aeternae retributionis stipendia quaerimus, dum proficimus in salute. Verum si jussu Dominico nobis loco Christi cujus vices in terris gerimus, redditur, quod est ejus emolumentum solutionis fert, in tantum solventi relinquitur, dum vobis recipientibus non magis commodi et honoris acquiritur, quam vexationis et honeris aggregatur. Ea namque sunt omnia, si vera inspicimus, subjectorum levamina quae sunt honera principatus. Intellecto te igitur in venerabilem fratrem nostrum episcopum Gerundensem instigante humani generis inimico graviter excessisse, cum inter alios mundi principes ecclesia te habuerit spetialem, propter immanitatem excessus non potuimus non dolere, ac in perturbatione tua nequivimus non turbari; et cum mundus agnosceret te regem hactenus virtuosum, dissimulare nequivimus, quin etiam de animae tuae salute curam sollicitam haberemus; cum indubitanter excessus ille dissimulatus inducebat periculum, et reprobatus remedium sempiternum. Propter quod de fratrum nostrorum consilio ad te dilectum filium nostrum Desiderium de ordine minorum, poenitentiarum nostrum, virum honestum, providum, et discretum litteris nostris duximus transmittendum, ut suis exhortationibus, immo nostris, te ad sinum matris ecclesiae reducere procuret. Sed sicut tuarum habebat assertio litterarum, et coram nobis et fratribus nostris ipsius relatio patefecit, recipiens in nuntio transmittente verba coram excellentia proposita gratanti animo recepisti, et tam missus quam mittentis propositum sereni talamis tuae serenitatis oblatum tuis sensibus plurimum placuerunt. De quo gaudemus in Domino, tibi non modicum congaudemus. Et quia cun laeso satisfacere procurasses, ad ulteriores te satisfactionem exponens, corde contrito et humiliato spiritu absolutionis beneficium petivisti, de dictorum consilio venerabilem fratrem nostrum episcopum Camarinensem, et praefatum fratrem Desiderium de ordine minorum, poenitentiarum nostrum transmittimus, qui tibi juxta formam ecclesiae munus absolutionis impendant: sperantes ut sicut fidelitate constans, et dilectione sincerus hactenus extitisti, ecclesiae romanae ac nobis devotè ac fideliter adherendo, tua semper in posterum debeat intentio dirigi, ut divinae majestatis oculis placeas pro operibus pietatis, quia per haec, tibi augmentum dierum dabitur, et perennis corona gloriae conferetur. De gratia quoque ac favore apostolicae sedis et nostro esto secutus, quia devotionis et fidelitatis tuae non sumus immemores, et in animo gerimus tuae sinceritatis affectum in benedictionibus secundum Deum *prosequi benivolentiae spetialis. Dat. Lugduni decimo kalendas Octobris, pontificatus nostri anno quarto.

domingo, 3 de julio de 2022

Tomo 4, apéndice 15, Hugonis de Lupia et Bages, episcopi Valentini, epistola, synodo, 1400

XV.

Hugonis de Lupia et Bages, episcopi Valentini, epistola ad cler. suae dioeces. in synodo ann. 1400 celebrata. 

EX ARCH. ECCLES. COLLEGIAT. SETAB. 

Nos Hugo, Dei gratiâ episcopus Valentinensis, ad humilem supplicationem totius cleri civitatis, et dioc. nostrae Valentin., congregati in praesenti synodo, quam in civitate Valentiae celebramus, remittimus gratiosè, relaxamus, absolvimus, difinimus, et etiam perdonamus vobis universis, et singulis rectoribus, vicariis perpetuis, et aliis praesbyteris et clericis beneficiatis tam in civitate vel diocesi supradictis, demptis inferius nominatis, omnia et quaecumque crimina, et delicta resistentiae, et de omni lapsu carnis, et alios quoscomque excessus per vos, seu vestrum alterum perpetratos, commissos, et factos modo quolibet sine forma a toto tempore retro lapso usque in hunc diem praesentem, omnesque poeoas civiles, et etiam criminales, spirituales, et etiam corporales, pecuniarias et alias qualescumque quocumque nomine censeantur, ad quam, vel quas in genere, vel specie vos praedicti rectores, vicarii, vel beneficiati teneremini, quovis modo vel forma; exceptis tamen criminibus infrascriptis; ita quod pro praedictis vel aliquo eorundem amodo non positis capi, detineri, vexari, denuncari, accusari, vel alias quomodolibet molestari: cancellantes, anullantes, cassantes, et etiam revocantes, omnes et quascumque denunciationes clamos, empsias, accusationes, et inquisitiones propositas, seu receptas, et factas contra vos, seu alterum vestram ad instantiam fisci nostri, tam publicè quam secretè usque in diem praesentem, de quibuscumque criminibus, seu delictis parvis, seu magnis, etiam si in iis ad receptionem confessionis, et testium receptionem, seu alias quomodolibet sit processum. Quas tamen remissiones, relaxationes, absolutiones, et definitiones facimus et concedimus si et in quantum se vires potestatis nostrae extendunt. Mandantes etiam cum praesenti, et firmiter injungentes universis et singulis officialibus et fiscalibus nostris praesentibus, et futuris, quatenus remissiones, relaxationes, et gratias nostras praesentes firmas habeant, teneant, et observent, ac faciant ab aliis ut convenit observari, et in aliquo non contraveniant seu faciant quovis modo. Quoniam nos in et super praedictis omnibus et singulis nobis et eis silentium imponimus sempiternun, ac bonum finem, et *pretum perpetuum vobis et vestrum singulis facimus de ulterius aliquid non petendo, seu inquietando vos seu bona vestra in judicio vel extra, rationibus antedictis; si, et prout melius et utilius dici possit, scribi, et intelligi ad vestri et vestrorum sincerum et perpetuum intellectum. Exceptis tamen et retentis criminibus haeresis, sodomiae, simoniae, usurae, falsatoris monetae, homicidis voluntarii, et lesae majestatis, mutilationis membrorum, et raptu mulierum; exceptis etiam casibus in quibus compositio est jam facta, et illis praesbyteris seu clericis inculpatis, seu delatis de criminibus perpetratis occasione bandositatum civitatis Xativae, ac Petro Coria, et Petro Dates (o Dares), praesbyteris Valentinis, ac illis qui invenientur fore consentientes, vel fuerint inculpati de vulneribus Johanis Riera, et Francisci Martorelli, quos in remissionibus et gratiis supradictis non intendimus aliquatenus comprehendi, nisi forsitan inter fischum nostrum et aliquem de dictis vulneribus inculpatum per sententiam transactionem, compositionem, vel alius negotium fuerit jam finitum. Ulterius de gratia speciali concedimus vobis universis et singulis rectoribus, vicariis, et praesbyteris civitates et diocesis praedictarum, quod possitis ad invicem vos in confessione absolvere de casibus episcopo reservatis, quos vobis committimus cum praesenti totiens quotiens volueritis confiteri. Exceptis aliquibus casibus consuetis episcopo specialiter reservari. Concedimus etiam vobis universis et singulis rectoribus beneficiatis civitatis et dioc. praedictarum, quod per biennium continuum possitis et valeatis missae votivas et tricenaria scilicet vos dicti rectores usque ad summam XII librarum, et beneficiati usque ad XV libr. licitè celebrare vestris beneficiis serviendo. Item vos dicti beneficiati possitis vestris beneficiis per substitutos idóneos per dictum biennium facere deservire; quibus tamen substitutis pro dicto servitio centum solidos anno quolibet, et non minus solvere habeatis. Alioquin hujusmodi nostra gratia nullius penitus sit valoris. Constitutione, vel ordinatione contrariâ non obstante; ipsa tamen post lapsum dictum biennium in suo robore duratura. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium praedictorum praesentem cartam nostram vobis fieri volumus, nostri sigilli munimine roboratam. Dat. Valentiae 15 die Octobris anno à Nativ. Domini M.CCCC. = Hugo episcopus.