Mostrando entradas con la etiqueta peregrinorum. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta peregrinorum. Mostrar todas las entradas

miércoles, 14 de diciembre de 2022

X. Notitia duorum peregrinorum Compostellam iter agencium a Capitulo Gerundensi deputatorum.

X.

Notitia duorum peregrinorum Compostellam iter agencium a Capitulo Gerundensi deputatorum. (Vid. pág. 69.)

Ex. Act. capitular. eccl. Gerund.

Die martis IX. martii 1529, Reverendissimus dominus Episcopus deduxit necessitatem imminentem famis quae hanc provintiam premit ideo dixit sibi videri mittendos esse peregrinos ad Sanctum Jacobum Galliciae ad impetrandum pluviam qua plurimum indigemus. Placuit omnibus, et rem laudarunt. Deliberarunt igitur ambaxiatam fieri Juratis civitatis illis persuadendo ut in hoc conveniant, vel potius eundem Reverend. dominum Episcopum facturum verbum eisdem Juratis, cras post sermonem seu predicationem Sedis. Et ulterius procedendo idem dominus Episcopus hoc innotescat per suum vicarium beneficiatis huius ecclesiae et eis injungat ut pro servicio Dei duos ex seipsis eligant viros timoratos et Deum timentes qui omni huius peregrinationis accipiant premium conveniens recepturi.

Die lunae XV. martii 1529, Capitulo convocato intus thesaurariam reverend. dominus Episcopus retulit per ordinem omnia quae gesta fuerant circa missionem peregrinorum ad Sanctum Jacobum in Gallicia, de qua supra facta fuit mentio, dixitque dominos Juratos in eadem missione libenter consencisse et in medietate sumptuum contribuere promiserunt. Jamque beneficiatos elegisse discretos Bernardum Isern, et Anthonium Bellver, presbiteros beneficiatos in Sede, viros utique bonae vitae et famae. Nunc autem solum restare subiunxit pro expedicione negotii quod videamus quae peccunia erit illis necessaria in itinere, quae erunt illis injungenda, quid agendum in eorum recessu. Quoad primum caput post peractas gratias eidem Rmo. domino Episcopo de bono opere fuit deliberatum quod sibi dentur XXXII. ducati inter eos equis portionibus dividendi pro victu et aliis necessariis: est enim ut dixerunt caristia victualium in ulteriori Yspania. Secundo quod illis detur certus numerus Missarum quas celebrari faciant in ecclesia seu monasterio Beatae Mariae Montiserrati et alibi in ecclesia vero Sancti Jacobi quam primum attigerint, cereum unum usque ad summam quatuor ducatorum auri ne vacui appareant in conspectu Domini presentare et offerre procurent, prout de omnibus sibi dabitur scriptura pro qua conficienda fuit electus Dominus Johannes Marser, qui dicebat penes se habere memoriale de omnibus quae circa annum MDXV. aliis peregrinis missis injuncta fuere ab eodem Capitulo. Quo vero ad arreptionem itineris placuit illam fieri die Mercurii proxime ventura modo exprimenda infra die proxime sequenti. Quodque de his omnibus fieri ambaciatam dominis Juratis ut omnia fiant de comuni consilio et voluntate Capituli et civitatis. Et ibidem fuerunt electi Domini Johannes Maser (Marser más arriba), et Geraldus Sola qui hodie dictam ambaciatam exequantur ad dictos dominos Juratos ut referent Revmo. domino Episcopo qui si quid dubietatis fuerit tam in responso Juratorum quam alias convocabit Capitulum. Demum adjecerunt quod pars seu medietas dictorum XXXII. ducatorum solvenda per Capitulum et medietas expensarum cerei de quo supra fit mensio, solvantur de massa peccuniarum administrationis anniversariorum presbiteralium ecclesiae, cum ut tunc fuit dictum ita consueverit in similibus servari retroactis temporibus.

Die mercurii XVII marcii 1529 post Dominicam Passionis fuit pulsatum ad Matutinos de mane hora secunda post mediam noctem. Fuit celebratum (pone celebradtum) officium divinum videlicet Matutinae et inmediate Prima. Qua finita statim post morulam fuit incepta Tertia, et illa celebrata ilico fuit dicta etiam Sexta sine intervallo. Deinde vero inmediate fuit celebrata Missa anniversarii cum sua absolutione, ut est consuetum. Postmodum fuit factum intervallum eo quod Jurati non venerant. Interim vero major campana Sedis suas dabat tuberosas voces spaciis sejunctas dominos Juratos et populum ad processionem invitantes. Hora competenti venerunt Jurati comitantibus sibi plurimis civibus et unus ex predictis duobus peregrinis in medio dictorum Juratorum veniebat tanquam viator peregrinus munitus sua clamide ac clipeo, baculum gestabat in manibus paratus ad ambulandum: nempe alter peregrinus jam in ecclesia erat tanquam pro Capitulo peregrinaturus. Inde incepimus Nonam qua finita cepta est Missa sollempnis in altari majori de Sancto Jacobo cum organis. Interim vero ebdomadarius celebravit Missam de jejunio Quadragessimae in altari Sancti Andreae submissa voce cum Dyachono et Subdyachono. Sicque Missa S. Jacobi in altari maiori celebrata fuit sedentibus dictis dominis Juratis in locis suis in medium tenentibus ipsos peregrinos. Post Missam idem canonicus qui celebravit veniens ad januas rexiarum ipsius altaris maioris versa facie ad chorum benedixit vestes, baculum ac clipeum ipsorum peregrinorum genibus flexis in ipsis gradibus existentium, prout in Libro Pontificali continetur. Quibus peractis et jam paratis quatuor Precentoribus cum suis capis duobus videlicet ex canonicis reliquis vero ex beneficiatis ceperunt duo canonici presbiterales Letaniam in letrilio chori, prout est moris, et pueri ac puellae qui mandato dominorum Juratorum congregati erant in grandi numero et singulos denarios a dominis Juratis in fine processionis acceperunt inmediate ante crucem fuerunt in ordine positi. Sequebatur crux, subsequebantur beneficiati juniores, post eos seniores veniebant; deinde canonici suo ordine et in capite dominus Justus Peris, Archidiachonus Bisuldunensis qui missam celebraverat et faciebat officium cum Dyachono et Thesaurario gremiale deferentibus. Sequebantur inmediate post facientem officium praefati duo peregrini viam suam peragentes non longe ab ipso officiatore et ibant domini Jurati ad dexteram cum Vicario regio ad sinistram vero cives suis consuetis ordinibus incedebant per scalam descendentes. Letania vero semper decantabatur. Transivimus per Sanctum Felicem clerum et populum ibi existentem assumentes et descendentes ad plateam ipsius Sancti Felicis per Ballistarias et plateam Caulium gradiebamur. Indeque per Pontem lapideum ad S. Franciscum devenimus, et ibi nonnullis orationibus dictis ut moris est et clamato Señor ver Deu misericordia, per portam meridiey exivimus, declinantesque ad sinistram versus Undarem (riu Oñar) ad plateam Mercatalli (Mercadal) attigimus. Ibi enim Revermus (.) dominus Episcopus fessus labore et gravatus suis intrinsecis aegritudinibus necessitate coactus remansit. Non licet enim quemquam a processione egredi, nisi quem necessitas penitus cogit in hac nostra ecclesia. Egredientes vero per portam Undaris in arenarium ipsius Undaris fuimus et sole premebamur: alta dies erat. Tunc enim per circuytum muri ad dexteram flectentes, pons siquidem ad portam ipsius Mercatalli quae ad hospitale ducit tendens fractus erat, ideo circuivimus per arenarium, pervenimus ad locum paratum ante fores ecclesiae ipsius hospitalis. Ibi enim parumper cantantes Letaniam sustinuerunt et processio in suo ordine stetit. Tunc officiator habens ante se praefatos peregrinos flexis genibus humiliatos benedixit illos incipiens Añam. cantando: Euntes ibant etc., et canonici inceperunt Psalmum In convertendo Dnus. captivitatem. Quo cantato officiator dixit versiculos: Salvos fac servos., et postea orationem propriam, prout in Libro Pontificale continetur. Demum super illos aspersit aquam benedictam. Quibus ut premittitur peractis, ipsi peregrini erigentes se ibidem steterunt clipeos tenentes in manibus elemosinas a volentibus dare accepturi. Processio autem viam suam continuando per portam hospitalis maiorem versus Carmelum usque ad Undarem ibat, vale dicens peregrinis. Non enim per eandem viam fuimus reversi, sed revertentes ad portam plateae Mercatalli unde egressi fueramus, divertimus ad dexteram et transgresso amne Undaris per portam civitatis ad plateam Vini pervenimus, unde salutatis de Mercede et domus consilii civitatis Ecclesiis ut moris est per vicum Civium, plateam Olei et Callum ad plateam quae Sedis dicitur pervenimus. Ibi clerus Sancti Felicis versus eorum ecclesiam direxit iter, nos per

gradarium ascendentes intus rexas altaris maioris nos recepimus finientes ymnum Ave Maris stella. Illa vero finita officiator dixit orationem Beatae Mariae cum oratione de pluvia, et Benedicamus Dno. et fuit clamatum Señor ver Deu misericordia. Demum salutatis Juratis, ut est moris, statim incepimus vesperos et perfecimus. Peregrini vero suum iter peragerunt ab hospitali versus Sanctum Jacobum in Compostella et quotidie pro ipsis in Matutinis et Vesperis fit in Sede oratio de iter agentibus.

Receptio Peregrinorum de Sto. Jacobo venientum. - Die XXV madii 1529 hora meridiey fuit nunciatum R. domino Episcopo peregrinos missos ad S. Jacobum adventare et propinquos esse et post horam affuit nuntius dicens jam ad hospitale novum illos appulisse, ibique expectaturos mandatum de modo agendi. Dominus Episcopus respondit per nuntium quod sustinerent, donec aliud haberent preceptum faciendi, (.) Cum vesperae celebrarentur fuit convocatum Capitulum et consultis canonicis concorditer censuerunt statim esse mittendum ad Juratos scituros quod si illis videretur, isti statim post completorium ad eosdem peregrinos processionaliter ire cogitabant. Et accepto post paululum responso ab ipsis Juratis quod erant parati campanam majorem cum suis tuberosis vocibus tangere fecerunt vocando ad processionem. Et circa quartam horam perventis dictis Juratis ad Sedem ivimus processionaliter (con una sola s en el pdf), prout est consuetum, cum vera cruce quam deferebat ille qui faciebat officium duobus de antiquioribus benefficiatis sibi assistentibus cum gremiali. Affuit clerus S. Felicis jam prius vocatus in platea scalae Sedis. Eundo per plateam Caulium et subtus Pontem lapideum transitum facientes transivimus Undarem et per circuitum muri ad dictum hospitale novum pervenimus psallente Sancta et inmaculata quam incepimus in choro, et postea ymnos. Perventis igitur ad hospitale in itinere regio ante januas capellae seu ecclesiae dicti hospitalis ubi peregrini praefati jam suo peregrino habitu in media via atenuata facie expectabant devote stetimus et septimanerius (ebdomadario, hebdomadario) seu ille qui officium faciebat postquam peregrini sibi appropinquantes poplitibus ad terram flexis steterunt, dixit versiculum et orationem de Sancta Catherina. Deinde inmediate officiator incepit media et sonora voce non cantando sed in modum legendi Qui confidunt in Dno. et diximus totum in duobus choris. Quo dicto cum Aña posita in Pontificali ubi istud officium habetur, idem officiator dixit duas orationes ibi positas cum Benedicamus Domino. Et responso Deo gratias. Peregrini assurgere jussi Avete dixerunt omnibus. Et positi inter dominos Juratos processionem sequebantur quae dictum hospitale circumiens versus Undarem per viam quae ducit ad Carmelum veniebat, non tamen amnem transivit sed per arenarium ad eandem viam qua venerat devenit, ubi transgresso Undare per pontem postium priorem viam deserens portam civitatis ingressa ad plateam Vini pervenit. Indeque factis solitis stationibus per vicum Civium iter faciebat et per plateam Olei et vicum Calli priorem viam ad Sedem usque pervenit cantando Quem terra, pontus, et alios ymnos, et in capite inferiori scalae fuit incepta Salve Regina, et finita in altari majori cum oratione Beatae Mariae et de gratiarum actione.