Mostrando entradas con la etiqueta sarracenorum. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta sarracenorum. Mostrar todas las entradas

viernes, 14 de abril de 2023

XXXIV. Petri, Regis Aragonum, eius nominis IV, litterae, quibus Maioricenses incolas de Sarracenorum

XXXIV.

Domini Petri, Regis Aragonum, eius nominis IV, litterae, quibus Maioricenses incolas de Sarracenorum in eam insulam intentata invasione praemonet, anno MCCCXLV. (Vid. pág. 191.)

Ex processu orig. reformationis regni Maioric, ap. FF. Capucc. Palmae Balear., fol. 76.

Petrus Dei gratia Rex Aragonum, Valentiae, Maioricae, Sardiniae et Corsicae, Comesque Barchinonae, Rossilionis et Ceritaniae. Dilecto consiliario nostro Philipo de Boil, reformatori regni nostri Maioricarum, salutem et dilectionem. Ex continuatis rumoribus a modico citra tempore, quos diffundi prospicimus circumquaque, nostrae altitudini est deventum quod Rex Garbi cum feroci Sarracenorum exercitu congregatus intendit passagium facere, cuius accessus non est divulgatus; ex quo necesse est quod futuris regni nostri Maioricarum periculis obvietur. Idcirco vobis dicimus et mandamus quatinus una cum Juratis Maioricarum (leo Marioricarum), quibus scribimus super istis, sollicite et attente procurationem victualium et necessariorum armorum tuitioni et deffensioni dicti regni faciatis necessariam et decentem, prout vestrae discretioni videbitur expedire; et etiam caute et tumultu et conditione (f. commotione) populi quiescentibus ordinetis quod civitas et regnum Maioricarum valeant ex bona vestra provisione et custodia ab agressura praefati Regis Garbi et cuiuscumque alterius praeservari. Sane cum in talibus multum iuvet et sit necessarium negotia et secreta inimicorum et adversantium explorari, vobis praecipimus quod cura vigili et continuo intendatis ad mittendum exploratores ad partes Barbaricas, ut ipsorum secreta sciri valeant, et nostrae celsitudini nunciari, ut praemissorum adepto vestigio nostrae sollicitudinis studium discurrens continuo ad remedium subiectorum prompcius et perfectius valeat super ipsis negotiis ocurrere, et regali potentia providere. Denique cum talia sic ardua et ponderosa negotia non valeant absque sumptuum magnitudine expediri, volumus et vobis expresse iniungimus cum praesenti, ut prudenter ac tempestive vias et modos disquiratis cum effectu, unde praefatum regnum pecuniam eius tuitioni ac defensioni necessariam possit assequi et habere. Nos enim a simili pro viribus procuramus habere pecuniam pro promissis, cum in casu praesenti tam nos, quam nostri subditi excusationibus et exceptionibus cessantibus, ad dicti regni et personarum et bonorum eius defensionem teneamur intendere. De quorum invasione, consumptione et destructione, iuxta dictorum rumorum titulum, per hostes et adversarios agitatur. Super autem provisione victualium necessariorum castris et fortaliciis dicti regni simul cum Bertrando Rubei, procuratore nostro de praesenti providere sollicite procuretis: scribentes nichilominus ex parte nostra vices Gubernatoris gerentibus in Minorica et Eviça, quatinus similes provissiones, ordinationes et custodias in dictis insulis faciant festinanter. Datum Perpiniani sub nostro sigillo secreto, XIII. kal. augusti, anno Domini M.CCC. quadragessimo quinto.


Índice de las cosas más notables.

Se omite. Empieza en la pág. 313 del PDF.

miércoles, 12 de abril de 2023

XXIV. Bulla Bonifacii Papae VIII. qua insulam Minoricarum ad diocesim Maioricensem pertinere decernit, 1295

XXIV.

Bulla Bonifacii Papae VIII. qua insulam Minoricarum ad diocesim Maioricensem pertinere decernit, an. MCCXCV (1295). (Vid. pág. 152.)

Ex origin. in arch. eccl. Maioric.

Bonifacius Episcopus servus servorum Dei. Venerabili fratri Poncio, Episcopo Maioricarum, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum insula Minoricarum de novo de manibus Sarracenorum erepta, et ad cultum nominis Christiani redacta fore noscatur, et per hoc cuius diocesani Episcopi iurisdictioni eadem insula subiecta esse deberet, hucusque non fuerit ordinatum; nos, nolentes ut deinceps occasione huiusmodi, habitatores eiusdem insulae circa spiritualia defectum aliquem patiantur, insulam ipsam tibi tamquam proprio diocesano, et episcopali Sedi Maioricarum subesse, ac omnia iura episcopalia; quae tam ex lege diocesana, quam iurisditionis competunt, ad te tuosque successores Maioricarum Episcopos, qui pro tempore fuerint, in eadem insula pertinere, auctoritate Apostolica decernentes, tibi et eisdem successoribus praesentium tenore concedimus, ut praefata jura omnia exercere libere in perpetuum in praedicta insula valeatis. Tu itaque praefectus ad ista, sic de hominibus ipsius insulae in spiritualibus tuae curae commisis paternam sollicitudinem habeas, quod sicut pastor bonus eis ita praesis ut prosis, ipsique sub tuo salutari ac provido regimine spiritualibus proficiant incrementis. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc. = Datum Anagniae XV. kal. augusti, pontificatus nostri anno primo.

sábado, 4 de junio de 2022

Tomo 3, apéndice, 7, carta, papa Gregorio IX, San Fernando rey de Castilla y León

VII. 

Carta del papa Gregorio IX a S. Fernando, rey de Castilla y de León, recomendándole la restauración de Segorbe, y la posesión de este y otros lugares debida a su legítimo obispo (a: Copia sacada del archivo de la Catedral de Segorbe.) (V. pág. 43). 

Gregorius episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio illustri Regi Castellae, salutem et apostolicam benedictionem. Ad regiae celsitudinis decorem accedit, un regalis defensionis intuitu oppresis subveniatur ecclesiis, et tuo favore suffultae eadem spiritualibus, ac temporalibus proficiant incrementis. Cùm igitur segobricensis ecclesia, pro eo quod longo tempore sub sarracenorum potestate detenta, varias perpessa est angustias et praesuras, gravi paupertatis onere deprimatur, celsitudinem tuam rogamus, et in Jesuchristo deprecamur attentè, quatenus, si qua de locis, quae in segobricensi diocesi nunc possident sarraceni, ad manus tuas devenerint, ea cultui christiano restitui, et de ipsis eidem facias ecclesiae in spiritualibus responderi. Ita quod ex hoc Deum merearis habere propitium, et nos celsitudinem regiam possimus exinde meritò commendare. Dat. Interamn. V. id. januarii, pontificatus nostri anno decimo.