miércoles, 12 de abril de 2023

XXIV. Bulla Bonifacii Papae VIII. qua insulam Minoricarum ad diocesim Maioricensem pertinere decernit, 1295

XXIV.

Bulla Bonifacii Papae VIII. qua insulam Minoricarum ad diocesim Maioricensem pertinere decernit, an. MCCXCV (1295). (Vid. pág. 152.)

Ex origin. in arch. eccl. Maioric.

Bonifacius Episcopus servus servorum Dei. Venerabili fratri Poncio, Episcopo Maioricarum, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum insula Minoricarum de novo de manibus Sarracenorum erepta, et ad cultum nominis Christiani redacta fore noscatur, et per hoc cuius diocesani Episcopi iurisdictioni eadem insula subiecta esse deberet, hucusque non fuerit ordinatum; nos, nolentes ut deinceps occasione huiusmodi, habitatores eiusdem insulae circa spiritualia defectum aliquem patiantur, insulam ipsam tibi tamquam proprio diocesano, et episcopali Sedi Maioricarum subesse, ac omnia iura episcopalia; quae tam ex lege diocesana, quam iurisditionis competunt, ad te tuosque successores Maioricarum Episcopos, qui pro tempore fuerint, in eadem insula pertinere, auctoritate Apostolica decernentes, tibi et eisdem successoribus praesentium tenore concedimus, ut praefata jura omnia exercere libere in perpetuum in praedicta insula valeatis. Tu itaque praefectus ad ista, sic de hominibus ipsius insulae in spiritualibus tuae curae commisis paternam sollicitudinem habeas, quod sicut pastor bonus eis ita praesis ut prosis, ipsique sub tuo salutari ac provido regimine spiritualibus proficiant incrementis. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc. = Datum Anagniae XV. kal. augusti, pontificatus nostri anno primo.