Mostrando entradas con la etiqueta staturiam. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta staturiam. Mostrar todas las entradas

martes, 31 de enero de 2023

XLII. Dotatio staturiae Barchinonensis: an. MCCLXIII. (1263)

XLII.

Dotatio staturiae Barchinonensis: an. MCCLXIII. (1263) (Vid. pág. 138.) 

Ex arch. reg. Barchin.

Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia Rex Aragonum, Maioricarum et Valentiae, Comes Barchinonae et Urgelli, et Dnus. Montispessulani, Attendentes quod ecclesia Barchinonae pro animabus parentum nostrorum ac nostra, et demum successorum nostrorum in perpetuum instituit ab antiquo in eadem ecclesia unum praesbyterum canonicatum, qui Stator Regis ab omnibus vulgariter apellatur, et qui pro remissione specialiter pecatorum nostrorum est in divinis obsequiis continuus et assiduus in eadem; atendentes etiam quod dictus sacerdos sine aliquo alio redditu, de quo sibi vestes faciat, nullam percipit portionem; idcirco, quoniam dignum est quod qui specialiter nostro sunt obsequio, et maxime in iis quae spectant ad animam deputati, nostro gaudere debeant beneficio speciali: damus de praesenti et in perpetuum per nos, et omnes successores nostros asignamus tibi Guillermo de Ruvira, nunc dictam staturiam tenenti, et omnibus successoribus tuis, qui ibidem pro tempore fuerint instituti, centum solidos monetae Barchinon. perpetuae de terno singulis annis habendos, et percipiendos, pro vestitu tuo, et successorum tuorum in quintario nostro, quod habemus Barchinonae: quos habeas et percipias semper et singulis annis in prima paga, quae fit ab emptoribus dicti quintarii, sine contradictione alicuius, et ipsi emptores teneantur tibi et tuis successoribus de hoc nostro speciali mandato, quod eis per hanc scripturam facimus, de praesenti tradere et solvere. Quod si nos dictum quintarium per nostrum nuntium vel baiulum levaremus, et colligeremus, ipse nuntius vel baiulus similiter praedictos denarios solvere teneatur, et si forte dictum quintarium alienaremus, semper sit tibi et tuis successoribus salvum in vestrum pro praedictis centum solidis in quintario supra dicto. Dat. Barchinonae sexto calend. septembris anno Dni. millesimo ducentesimo sexagesimo tertio.