Mostrando entradas con la etiqueta superpellicium. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta superpellicium. Mostrar todas las entradas

domingo, 5 de marzo de 2023

IV. Petrus, secunda synodo, Terracone, MCCCLX, 1360

IV.

Item Petrus in secunda synodo per eum celebrata Terracone die veneris XXIII. aprilis, anno a Nativitate Domini MCCCLX (b). (Vid. pág. 6.)

(b) In alio cod. hic legitur titulus: De capidis, quod modo aliquo per laicos non occupentur, vel in usus prophanos aliqualiter convertantur. 

Al. codex sic: De capidis reservandis.

Quoniam, cum secundum sacrorum canonum instituta, quae semel Deo dedicata sunt, non liceat ad prophanos usus convertere, et quod Domino consacratur sanctum sanctorum erit Domino, et ad ius pertinet sacerdotum, ac per eos et non per laycos sit et deceat pertractandum et conservandum; ad auditumque nostrorum fidedignorum relatione noviter pervenerit abusus, quod in aliquibus nostrae diocesis locis quidam layci capidas, quae in sacramento baptismi, sacro crismate et oleo benedicto liniuntur seu unguntur per rectores vel alios curatos, recipi, ut deberent, non permittentes, sed propria temeritate usurpantes, easdem sibi appropiant, ac in usus prophanos, et interdum inhonestos, faciendo inde linteamina, camisias vel femolaria (a) in suarum animarum detrimentum indecenter convertunt; idcirco nos Petrus, miseratione divina Sanctae Terrachonae ecclesiae Archiepiscopus, in praesenti synodo praesidentes, praefato abusui, et animarum periculis obviare cupientes statuimus, et perpetuo ordinamus quod nullus laycus cuiuscumque status vel praeheminentia existat, capidas (b) praedictos sibi occupare, vel in usus prophanos convertere praesumat; sed capidas ipsas cum ad ecclesias pervenerint, recipiant rectores vel alii ecclesiarum curati, easdem in loco honesto conservantes, et non nisi in superpelliciis, cortinis, vestibus vel aliis ornamentis ecclesiae convertant, nec eas aliis, praesertim laycis, vendant. Statuentes insuper quod ex quo capida in uno baptismate servierit, in alio baptismate non serviat, nisi ex causa summae necessitatis, si novus forsan pannos inveniri commode non valeat, vel baptizandus adeo de pauperibus proveniret parentibus, quod aliter capidam habere non posset. In quibus tantae necessitatis casibus capida non praetio, sed gratis, et pietatis intuitu ministretur. Qui vero contrarium fecerit, laycus excomunicationis sententiam, clericus vero penam viginti solidorum piis usibus applicandam pro qualibet vice ipso facto se noverint incurrisse.

Qualiter debet recipi sanctum crisma (c).

(a) Al. cod. famorolia.

(b) Al. cod. capidas inibi ocupare.

(c) Al. col. Quod nullus mittatur ad sacrum crisma et ad olea sancta, nisi decens fuerit in aetate, et clericus saltem tonsuratus, et quod vadat cum superpellicio. 

Item ordinamus quod nullus deinceps laycus mittatur per rectores seu ecclesiarum curatos ad recipiendum die jovis sancta sanctum crisma, et olea cathecuminorum et infirmorum; sed clericus saltem tonsuratus discretione vigens, et etatem pupillarem excedens, qui non audeat recipere, deportare vel tenere crisma et dicta olea in vase vitreo, ne propter facilitatem materiae, vase de facili rupto, sicuti et alias contigisse repertum extitit, periculum eveniat aspersionis; sed in vase de argento vel stagno, vel alio decenti metallo; quod quidem vas purum et nitidum teneatur seu conservetur. Clericus autem qui ad recipiendum memorata sanctum crisma et olea destinabitur, aportare secum superpellicium teneatur, et indutus superpellicio ipsum crisma et olea sancta recipiat, et in redeundo etiam ad suam ecclesiam ipsum superpellicium sine intermissione deportet. Si vero contra praemissa vel ipsorum aliquod transgressor extiterit, eo ipso penae L. solidos in piis usibus convertendorum se noverit subiacere.

Quod ecclesiae teneantur mundae, et de confectione hostiarum (a).

Quia absurdum nimis existit in sacris sordes necligere, quae dedecent etiam in prophanis, praecipimus Rectoribus et aliis curatis eclesiarum nostrae diocesis quod mundas ecclesias suas, lampades et alia ornamenta ecclesiae teneant; nec in eisdem ecclesiis bladum, vinum, carnes, superlectilia, archas vel alia vasa, seu alias res quae non sint ad divinum cultum seu officium specialiter deputatae teneant vel teneri permittant, nisi tempus guerrae imineret, et quod tunc etiam praedicta non possent alibi comode custodiri. Mandantes etiam quod praefati rectores et curati in propria persona hostias confficiant, vel per sacerdotes confici faciant de pulcra, nitida et munda farina sine sale et fermento; alias sciant se per nos cum in visitatione vel alias de ipsorum constiterit necligentia, pro modo culpae et necligentiae puniendos.

(a) Al. cod. Quod ecclesiae et lampades ac alia ornamenta ipsius mundae et nitidae teneantur; et quod in ipsis ecclesiis rectores et alii curati non audeant tenere bladum, vinum, carnes, superlectilia, archas vel alia vasa seu hic similia.

Tertia synodo