Mostrando las entradas para la consulta Reus ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Reus ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

sábado, 24 de diciembre de 2022

XXXV. Ildefonsi Regis Aragonum decretum super hospitibus monasterii Campirotundi.

XXXV. 

Ildefonsi Regis Aragonum decretum super hospitibus monasterii Campirotundi. (Vid. pág. 123) 

Ex arch. monast. S. Petri Campirotundi. 

Noverint presentes et futuri quod ego Ildefonsus, Rex Aragonensium et Comes Barchinonensium pariterque Bisuldunensium... in regno meo quosdam homines sine mensura et sine ratione causa ospitalitatis oprimere et vexare ecclesiam Dei et maxime monasterium Campirotundi quod nostri antiquitus in montanis et in infructuosis ...ticaverunt, statuimus atque praecipimus in perpetuum observari, ut in supra dicto monasterio nulla persona quaecumque sit, ibi gratis ad ospitandum suscepta audeat ab abitato... carnes requirere, nisi in dominica die et in feria III. et in feria V. nec cogantur emere carnes, sed suficiant ospitibus tales carnes quales de reditibus suis annuatim... piunt. Aliis vero diebus dentur ospitibus tales cibi, quales et monachi in suo refectorio comedunt, scilicet, caseus, ova, legumina. De annona autem dentur duabus equitaturis eorum I. eminale continens in se XXX. libras, cum quo pistor monasterii suscipit annonam ad panem faciendum. Pignora etiam nemini extraantur. Si autem aliquis hoc quae supradiximus karitatis gratia largiri per violentiam vel per tirannidem aliquid requesierit, ei omnino omnia denegentur. Et si propter hoc aliquam laesionem vel invasionem monasterio vel rebus vel hominibus monasterii fecerit, sicut de sacrilegio Abbati et Senioribus loci reus teneatur, et in curiam nostram ad nostram voluntatem faciendam veniat. Ponimus etiam sub defensione et securitate nostra omnes qui ad forum eiusdem loci venerint a dominica die usque in feria III. Termini autem fori sunt ab oriente usque ad planum Jocatorium, ab occidente usque ad pontem novum Securiarum, a septentrione usque ad cortale quod vocatur Coma armata et in circuitu secundum terminos quos posuimus. Aliis vero diebus quando forum non celebratur erunt termini monasterii a monte Landrici usque ad montem Paradele, et a monte Clariane usque ad mansum qui vocatur Coma et in circuitu. Quicumque infra supra dictos terminos hominibus vel rebus monasterii aliquam lesionem vel invasionem vel pignorationem sine consilio Abbatis vel Seniorum fecerit sive in die fori sive in aliis diebus, si miles fuerit, centum solidos Abbati persolvat, et reus nostrae curiae teneatur: si pedes fuerit, quinquaginta persolvat et reus nostrae curiae teneatur. Preterea in terris, in possessionibus, in hominibus et in rebus monasterii ubicumque sint vel qualescumque sint quicumque in eis lesionem, invasionem, pignorationem vel aliquod malum fecerit, si miles fuerit Abbati centum solidos restituat: si pedes quinquaginta, et reus nostrae curiae teneatur (a: Decretum hoc data caret, quia non scriptura ordinationis est, sed ipsius mandati praeconizatio.)

jueves, 30 de marzo de 2023

APÉNDICE DE DOCUMENTOS. I. Libertates insulae Minoricarum, concessae a Jacobo Rege, anno MCCCI. (1301)

APÉNDICE DE DOCUMENTOS.

I.

Libertates insulae Minoricarum, concessae a Jacobo Rege, anno MCCCI. (1301) (Vid. pág. 4.)

Ex autogr. in arch. cur. servat.

Cum ad excellentiam regiae magestatis pertineat suis subditis libertates, inmunitates et privilegia concedere, necnon consuetudines bonas et observantias approbatas inviolabiliter observare, et subiectorum suorum invigilare commodis; idcirco Nos Jacobus Dei gratia Rex Maioricarum, Comes Rossilionis et Ceritaniae et Dominus Montis Pessulani, attendentes quod per bonos usus et consuetudines, franquitates et inmunitates populi melius reguntur, et insulam nostram Minoricarum de Sarracenorum manibus coelesti prissione erectam de novo populaverimus, per nos et successores nostros presentes et futuros statuimus, damus et concedimus vobis Sanctio Garcerii de Verga, filio militis, Berengario de Villari et Dominico de Torrentibus, sindicis universitatis hominum et feminarum habitantium et habitandorum in futurum, et dictae universitati, ac universis et singulis hominibus praesentibus et futuris degentibus in villa Ciutadellae et Castro de Mahon, et in tota insula Minoricarum, quod sitis franqui in toto regno nostro, et per totas terras nostras quas possidemus, vel in antea largiente Domino possidebimus et adquiremus per terram et per mare ab omni leuda, pedatico, portatico, mensuratico et penso et ribatico, et ab omni questia, colta, forcia et demanda, prestito, oste et cavalcata, et eorum redemptione, nisi pro defensione et tuitione regni Maioricarum, et insularum eidem adiacentium quoties opus fuerit. Salvo quod solvatis penam et mensuraticam in insula Minoricarum, prout ordinavimus et in civitate Maioricarum, sicut habitatores insulae extra civitatem solvere consueverunt, et in aliis locis nostris et dominationis nostrae, prout homines Maioricarum solvunt et solvere consueverunt. Item concedimus vobis et vestris et perpetuo statuimus quod numquam naufragium aliquod sit in partibus dictae insulae. Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus quod quicumque traxerit cultellum vel ensem contra alium minando vel irascendo, donet curiae nostrae sexaginta solidos, vel perdat manum. Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus quod quilibet possit furem furantem res capere, quam citius possit, illum debeat tradere curia puniendum, sic quod si fur vel latro fuit servus debeat puniri corporaliter prout iustum fuerit arbitrio iudicis; ita quod dominus eius nullatenus teneatur pro eo emendam aliquam facere, nec eam dare pro noxia, nisi culpabilis dominus inde existeret. Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod nullus de adulterio puniatur in rebus vel persona, nisi mulier vel vir proponat querimoniam de violentia vel forcia sibi facta; violentiam autem fieri viro vel mulieri diiudicari volumus secundum legitimas sanctiones.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod omnia maleficia quae fient inter habitatores insulae Minoricarum possint probi homines pacificare et deffinire, antequam clamor vel firmamentum fiat in curia; hoc excepto quod in gravibus criminibus curia possit assumere vindictam, et poenam imponere malefactoribus, non obstante deffinitione vel pace facta per probos homines inter partes, propter hoc ne malefacta remaneant impunita. Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod auctor et reus firment ius in querimonis suis, et qui subcubuerit solvat decimam partem rei petitae, satisfacto tamen primitus conquerenti. Non tamen intelligimus pro firmis seu querimonis bonorum inmobilium debere aliquid dari pro decima seu calonia. Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod pro praedicta decima curiae non pignorentur lectus, arma, arca, vestes rei vel actoris, vel rei conventi.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod habitatores villae et castri ante dictorum et totius insulae, et omnes extranei ibidem venientes litigent et pleitent de tertio in tertium diem. Sed si fuerint duo extranei litigantes, et unus extraneus fuerit sive agens sive deffendens, et alter habitator dictae insulae, sit in electione et voluntate ipsorum extraneorum vel ipsius extranei de die in diem et quolibet die placitare. Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod in causis iniuriarum, damnis et vulneribus producetur (procedetur) secundum Usaticos Barcinone; secundum etiam quos Usaticos Barcinone volumus quod super questionibus et tormentis habendis malefactoribus et delinquentibus procedatur. (N. E. ¡qué lástima que no estén vigentes los Usatges de Barchinona para los delincuentes de Cataluña!)

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod si debitor vel fideiussor transacto termino invenientur in insula supra dicta, non possit foris privilegium allegare; sed quod ibi teneatur respondere.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod super aliquo crimine vel delicto vos vel vestri non teneamini facere batalliam per ferrum callidum, per hominem nec per aquam vel aliam ullam rem; ex hoc autem non intelligimus quod rei criminum (non) supponantur questionibus et tormentis secundam ordinationem praedictam.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod curiae sagio, vel alius officialis pro aliquo crimine vel causa suspicionis, non intrent domos alicuius, nisi cum duobus vel quatuor probis hominibus; et hoc quidem servari volumus in navibus, lignis, furnis et molendinis. 

In hoc vero non intelligimus quod officiales nostri et nostrorum (succesorum) pro criminibus vel suspicione criminum possint intrare in quemcumque locum praedictorum soli et cum aliis ut eis videbitur, salvo quod pro pignoribus faciendis non intrent praedicti officiales nisi cum duobus probis hominibus, qui sint dictae insulae.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod nihil detis Baiulo vel officialibus nostris seu sagionibus, pro iustitia facienda vel exequenda. Si sagio vadat extra dictam villam Civitellae vel castrum de Maho vel alia loca extra locum judicis, dat ei conquerens, vel ille qui eum mittet, sex denarios pro leuca.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod revenditor vini, farinae vel rerum comistibilium, si inventus fuerit cum falsa mensura, perdet penitus rem venalem, et quod inde habeat curia tertiam partem, et murus Ciutadellae vel de Maho vel aliorum locorum, ubi murus sit vel fuerit et deliquerit, duas partes. Sed si acusator intervenerit, de duabus partibus muro assignatis habeat dimidiam; sed si acusator non fuerit, habeat inde curia dimidiam partem, et dictus murus aliam dimidiam. Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod si flaquerio vendat panem de minus penso, quod solvat quinque solidos, vel ponatur in custello; et quod de dictis quinque solidis habeat curia duas partes, et murus tertiam partem. 

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod nullus teneatur facere preconizare vinum, oleum aut res venales; teneatur tamen ponderare et mensurare cum penso et mensuris curiae, ut vobis est concessum; tamen ex quo posita erunt ad vendendum non possint vendi plus pretio posito, sed tota res venalis vendatur sine ulla mescla.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod Vicarius, Baiulus vel sagio non possint cognoscere de falsitate pensi vel mensurarum, nisi loco publico et coram probis hominibus Ciutadellae; declaramus et determinamus locum publicum etiam ibi ubi curia tenebitur, quicumque fuerit locus ille; et quod praemissa habeant fieri coram aliquibus probis hominibus quibuscumque Ciutadellae vel loci illius, ubi fiat cognitio super praedictis.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod non detur decimum pro calonia, nisi placitum firmatum fuerit ab utraque parte: sic quod reus det decimam partem de eo in quo condemnabitur, et actor decimam de eo in quo non … et querimonia fecerit; et quod de inmobili non detur quintum neque decima. Item si quis conveniatur coram Judice nostro per supplicationem nobis oblatam, possit habere accordium unius diei; et si confiteatur, possit dare pignora ad decem dies, sicuti et quod quicumque legavit per supplicationem coram iudicibus nostris, scilicet, de latere nostro, habeantur perinde ac si placitum esset firmatum in curia Vicarii vel Baiuli. Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod omnes questiones quae essent inter habitatores villae Ciutadellae et castri de Maho et aliarum villarum et locorum insulae praedictae, agitentur in locis publicis ubi Baiulus fuerit, et quod non teneamini venire ad domum Baiuli pro placito terminando: declarando locum publicum esse ubi curia tenebitur.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod debitor vel fideiussor possit dare pignus suo creditori ad decem dies venditum per spatium trium dierum, si fuerit res mobilis quae data fuit pignori; sed si fuerint data pignora bonorum immobilium, vendantur per spatium quatuor mensium.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod fideiussor non teneatur respondere, dum principalis persona fuerit idonea ad satisfaciendum.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod si quis dixerit alicui cugus vel presigat (sic), et statim ibi aliquod damnum acceperit, non teneatur inde respondere alicui damno (sic) vel eius locum tenenti.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod si quis aliquis in aliquo crimine a curia vel baiulia detinebitur captus, non absolvatur, nisi det firmantiam de directo.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod omnia iudicia causarum et criminum iudicet curia cum probis hominibus Minoricarum; videlicet, quod Baiuli et Judices nostri dictae insulae praesentes et futuri vocent, seu vocare faciant quilibet, prout eis incumberit sex probos homines idoneos et sufficientes, et omni suspicione carentes, villae Ciutadellae vel castri de Mahono et aliorum locorum, ubi curia tenebitur et iudicia agitabuntur; inter quos unus sit primus, si commode haberi possit, a quibus recipiant iuramentum, quod bonum et legale et iustum consilium dabunt dictae curiae; et Judices secundum bonam suam conscientiam, servatis consuetudinibus et libertatibus insulae supra dictae per nos nunch concessis, et illis defficientibus secundum Usaticos Barchinonae in casibus illis in quibus in civitate et in insula Maioricarum Usatici praedicti vendicant sibi locum, et illis consuetudinibus et Usaticis deffisicientibus secundum ius comune, et quod teneant secretum super hiis quae eis in petendo concilio revelabuntur, et quod per se nec per alium dictu seu factis et signis non facient aliquid propter quod impediatur iustitia in praemissis; quibus peractis, partibus, ubi partes fuerint, vel eorum procuratoribus praesentibus, si adesse voluerint, cum suis advocatis, vel sine, prout partibus placuerit, negotium super quo ferenda erit sententia seriatim et plenarie dictis probis hominibus exponantur rationes et allegationes earum legantur, vel alt... exponantur; et consequenter partibus exclusis dicti Judices seu curia conferant cum praedictis sex probis hominibus, et consilium eorum requirant, et diligenter audiant et intelligant quod sibi duxerint consulendum. Ipsi vero iudices seu curia conferendo eis suam intentionem, exprimant prius ante datum sibi consilium ab eisdem, et quid secundum ius et rationem sibi visum fuerit faciendum; et si omnes concordaverint, ad deffinitionem negotii procedere non morentur sententiam suam in personam iudicum seu curiarum proferendo. Si vero dicti sex probi homines in aliam et sic in suis opinionibus et consiliis essent penitus discordantes, volumus et statuimus quod dicti Judices seu curiae iterato cum aliis sex probis hominibus ante sententiae prolationem eodem modo et forma consilium habeant et tractatum. Quo secundo consilio habito, non differant dicti Judices seu curiae sententiam promulgare secundum consuetudines et privilegia insulae ante dictae, et illis defficientibus secundum ius commune, quamvis cum dictis probis hominibus praedicti Judices seu curiae non concordent.

Item volumus et statuimus quod super interlocutoriis ferendis super omnibus quaestionibus suponendis, et aliis casibus, in quibus de iure civili ab interlocutoriis est licitum appellare, Judices et curiae Ciutadellae et insulae Minoricarum ad habendum concilium cum dictis probis hominibus, antequam interloquantur, procedant per eundem modum et formam, quem et quam in deffinitivis sententiis statuimus observari.

In coeteris autem interlocutoriis, in quibus de iure civili non est licitum appellare, ad interloquendum procedant Judices seu curiae, prout eis visum fuerit faciendum, nullo consilio requisito. Super ferendis autem sententiis in causis appellationum interpositis et interponendis ipsas causas definiendo, statuimus quod per eandem formam et eundem modum procedere debeant iudicantes, quicumque fuerint, sive nostrum locum tenens, sive delegati a nobis vel successoribus nostris vel nostrum locum tenente praedicto; per quem modum et formam statuimus et volumus procedere Judices seu curias in causis principalibus, ut superius est expressum. Ad modum autem et formam praedictos, vel ad aliquid de praedictis, nos seu successores nostros, vel Judices nobis et successoribus nostris assistentes, et de latere nostro et successorum nostrorum non intelligimus modo aliquo allegari, vel stringi. Judices vero ordinarii, seu curiae ordinariae villa et locorum insulae supra dictae, nullas expensas seu sportulas, nec aliquid pro primis sententiis exigere habeant seu requirant.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod si aliquis condemnabitur unde penam sustinere debeat corporalem, non amittat bona sua, nec partem bonorum suorum, sed quod possit de eis testari, et dimittere haeredibus et cui voluerit; excipimus tamen inde crimen haeresis et lesae magestatis ac falsae monetae, ut incidentes in illis, in personis et rebus suis, ut de iure fuerit, puniantur.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod quilibet possit res suas proprias face praeconizari, dum tamen fuerit praeco constitutus a curia. Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod aliquis successor vel haeres noster, curia, Baiulus, vel aliquis locum tenens nostrum vel nostrorum non faciat ullam forciam vel districtum in personis vel rebus vestris, dum parati sitis dare firmantiam de directo, nisi sit enorme crimen. Enorme autem crimen esse declaramus crimen laesae magestatis, haeresis et falsae monetae, aut quodcumque aliud crimen vel delictum, propter quod aliqua persona penam mortis sive corporalem debeat sustinere.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod de omni clamo, sive quis neget, sive dubitet, habeat acordium unius diei, quo elapso, si non firmaverit nec composuerit cum actore, habeatur pro firmato: itaque exeat inde directum.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod omnes possesiones quas habetis vel in futurum habebitis in tota insula Minoricarum, seu alio loco nostrae dominationis, sint in perpetuum franchae et liberae et quitiae ab omni, videlicet, oste et cavalcata, et eorum redemptione, et ab omni questia, colta, forcia; item pro servitio et sucursu, et ab omni exactioni regali et vecinali, et demanda quae dici et nominari possit quoquomodo, videlicet, quantum nos tangit; excepto quod possesor haereditatis vel possesionis debeat facere staticam personalem in insula supra dicta, et exceptis censibus terrae … laudimiis et retentionibus faticharum, et instrumentis adquisitionum vestrarum dictarum possesionum et iuribus, aliis quae pro terris et possesionibus debeant fieri et praestari.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod omnes advocati debeant iurare in causis sub forma quae sequitur: "Ego talis iuro quod fideliter et legaliter in advocationis officio me habebo, et nullam causam, quae secundum nostram conscientiam iniusta videbitur, nunquam recipiam sub advocatione mea, nec sub patrocinio meo, nec aliquit malitiose agam vel dicam in aliqua causa recepta sub advocatione mea. Et si in principio, vel medio, vel fine causae iniusta causa mihi tunc videatur, statim dicam illi quem deffendam; et contra meam bonam conscientiam in aliquo non allegabo, et numquam pactum faciam cum eo quem iuvabo quod aliqua certa portio illius rei, de qua agitur, debeat esse mea; nec instruam vel informabo partes nisi de veritate dicenda.”

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod aliquis clericus non advocet in curia saeculari.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod iudices et officiales nostri insulae Minoricarum studeant modis omnibus quibus possint, lites tam civiles quam criminales abreviare, et tam principales quam appellationum, et quod non admittant malicias seu calumnias vel frustatorias dilationes a partibus proponendas.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod pro causis de vestris civilibus et criminalibus non teneamini ire vel litigare extra insulas Maioricarum et Minoricarum et Ivisae, nisi nobis vel successoribus nostris Regibus Maioricarum pro propriis factis et negotiis nostris evidenter nobis et successoribus nostris, ut praedicitur, videretur illi aliud faciendum.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod tenens locum nostrum Baiulus vel Vicarius, vel ab eis substituti non possint emere possessiones, vel res inmobiles, cum fuerint in officio, nisi de licentia nostra et nostrorum.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod habeatis forum in villa Ciutadellae, scilicet, die sabbati: et in mercatallo die jovis: et in Mahono die lunae.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod iustitias Ciutadellae neque insulae Minoricarum criminales vel civiles non pignorabimus, vel vendemus alicui aliqua causa.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod dotes et sponsalitia mulierum sint salvae et securae sine aliquo firmamento dominorum feudi vel censualis, ac si ipsi Domini et expresse firmarent.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod si quis mente considerata insequeretur aliquem causa interficiendi, quod puniatur eadem pena qua (puniretur si) interficeret.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod Judei et Sarraceni non accipiant pro usuris nisi quatuor denarios in messe de viginti solidis, licet alia pacta fuerint inter eos; et ex quo usura equiparata fuerit sorti, quod nullatenus inde constat, immo soluta sorte et usura equiparata eidem sorti teneatur additor intra restitutionem et pignora et fideiussores absolvere (a: Vitiata lectio.).

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod si aliquis tenuerit, vel amodo tenebit domos vel quamlibet aliam possessionem bona fide et iusto titulo continuo per decem annos sine demanda alterius et sine mala voce, et sit ulterius suo ... quod servetur inter maiores; et quod hoc statutum non debeat nocere orfano vel pupillo, vel minori quatuordecim annorum, aut qui sit vel fuerit extra insulam Minoricarum. Et idem statuimus in praescriptione praesentium contra absentes, salvo quod hoc non intendimus debere servari contra nos vel successores nostros, sed inter alias personas in suo robore permanere.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod quilibet habitator insulae Minoricarum teneatur ressi ibipondere de omni crimine et contractu sub curia Ciutadellae, dem inveniatur, pro contractu vel delicto ibidem commisso.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod universitas dictae insulae possit habere sigillum, sicut illud nunc habet.

Item cum parum sit privilegia et libertates esse in villis et locis aliquibus, nisi sint qui eas procurent per dominos ipsorum locorum, et officiales eorum faciant observari; et ut hoc fiant in posterum in villa et insula supra dictis; Ideo nos Jacobus Dei gratia Rex Maioricarum praedictus concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus ac etiam ordinamus, quod singulis annis in perpetuum nos et successores nostri, vel noster locum tenens, qui pro tempore fuerit in insula Minoricarum eligimus in vigilia festi Nativitatis Domini quatuor probos homines in Juratos qui sint de Ciutadella, quorum unus sit miles seu generosus; et illi quatuor procurent et tractent comodum villae Ciutadella et totius insulae supra dicti; hoc pacto quod quando per nostrum locum tenentem eligentur, vocentur Jurati antiqui, et per ipsum locum tenentem fiat electio juratorum in praesentia dictorum Juratorum, primo per eos praestito iuramento nobis vel successoribus nostris, aut pro nobis et successoribus locum nostrum seu successorum nostrorum tenentibus, qui pro tempore fuerint, quod ipsi toto posse suo perpetuo servabunt et custodient nobis et successoribus nostris fidelitatem, et defendant dominationem nostram et iura nostra et honorem nostrum; et quod, salva fidelitate nostra et iuribus nostris salvis, procurabunt utilitatem comunem villae Ciutadellae et totius insulae Minoricarum et habitantium in eis, et inutilia et dapnosa totis viribus evitabunt: et quod nullum recipient servitium ratione alicuius rei sive causae ad officium juratorum pertinens; et quod secundum eorum conscientiam bonam fideles et utiles consiliarios eligent et assument sibi, de voluntate tamen et consensu nostro, vel locum nostrum tenentis, vel successorum nostrorum; et quod bene et fideliter in dicto officio juratorum per totum illud aurum continue se habebunt, et consulent fideliter nobis et successoribus nostris, et locum tenentibus nostrum et successorum nostrorum, et aliis officialibus curiarum nostrarum, quando per nos vel eos fuerint requisiti. Volumus tamen quod praedicti consiliarii possint esse usque ad decem, et quod sint de Ciutadella, et in negotiis tangentibus universitatem dictae insulae vocent aliquos probos homines de Maho et de termino castri de Sancta Agada, et de aliis locis insulae praedictae, prout eis videbitur expedire: et quod

praedicti decem consiliarii in posse Juratorum prestent sacramentum (leo sacramentam) simile in omnibus iuramento praedicto, quantum ad dictos consiliarios pertinet, in praesentia nostrum locum tenentis vel alterius a nobis super hoc deputati, quod dicti jurati facere tenebuntur. Statuimus etiam quod dicti quatuor Jurati teneant sigillum praedictae universitatis, quo utentur et sigillent, prout res exegerit in negotiis universitatis. Nolumus tamen immo prohibimus expresse, quod dicti Jurati possint facere communem seu collectam aliquam sive exactionem ab habitatoribus Ciutadellae vel insulae Minoricarum, aut etiam ab aliis, ac etiam deducere in iudicium negotia universitatis praedictae agendo vel deffendendo, sine nostra vel succesorum nostrorum, aut locum nostrum nunc vel pro tempore tenentis voluntate et licentia spetiali. 

Item volumus et statuimus quod si praedicti jurati viderint aliqua ordinanda seu constituenda pro utilitate nostra et dominationis nostrae, vel pro communi utilitate universitatis vel communitatis, quod illa exponant nobis vel successoribus nostris, aut locum nostrum nunc et pro tempore tenentibus, ut ipsorum Juratorum consilio et aliorum proborum hominum dictae villae et insulae, ut dictum est, audito, sicut nobis videbitur, nos et successores nostri ac locum nostrum tenentes et successores nostri statuamus et ordinemus quae nobis statuenda visa fuerint vel etiam ordinanda; et quod istud, quando iurabunt, iurare similiter teneantur. Insuper volumus et statuimus quod quilibet dictorum quatuor Juratorum habeant quolibet anno tempore sui officii octuaginta solidos a civitate (de Palma, ubi moneta cudebatur) pro suo labore. Possint etiam dicti iurati dictos suos decem consiliarios et alios quos de Maho et aliis locis vocabuntur, ut dictum est, congregare ad habendum concilium in ecclesia Beatae Mariae de Ciutadella, vel alibi, ubi locum nostrum tenens vel Bajulus noverit expedire.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod aliquis de eodem debito non possit habere duo elongamenta, nisi nos vel successores nostri, vellemus ex evidenti casu pluries elongare, et tunc fiat mentio in rescripto de elongamentis (leo elogamentis) praedictis.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod si quis commitat vel faciat enorme crimen aliquod, debeat puniri per villam Ciutadellae et parrochias insulae Minoricarum, sic quod postquam fuerit aliquis bannitus, quaecumque persona quae ipsum sustinuerit, vel recollegerit scienter... Regio et suorum incursu cum omnibus bonis suis sed pro debito et comanda aut aliis contractibus initis inter quaslibet personas curia perquirat vel perqueri faciat ipsum debitorem, et emparet omnia bona sua, et mandet unicuique Domino navium et lignorum quod ipsum de insula non extrahat, et si hiis per actis non poterit inveniri quod banniatur sub pena sexaginta solidorum.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod quilibet qui recipiat censum vel tributum super aliquo honore vel possessionibus possit eas emperare et portas ex ipsis domibus extrahere, sive etiam ipsas claudere pro censu sive tributo, et etiam loquerio non soluto sua propia authoritate cum solvat domino major per censum, sive tributum quem sibi faciet.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod de aliquo fructu viridi que vendetur in castellis non accipiant aliquod jus nisi de suis, prout est ordinatum in ... adquisitionum.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod bladum remanens in circuitu quarteriae ubi mensuratur totum, sit illius qui bladum vendet soluto jure seu mensuratico dicti bladi.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod possitis facere guaitam cum Baiulo vel Vicario Ciutadellae vel aliorum locorum guaita fiet ad ordinationem tamen Bajuli vel illius quem Bajulus constituerit promittens dictam guaitam nunquam vendere vel alicui dare.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod nullus pro debito capiatur dummodo sufficienter assicuret cum fidejussores vel alias secundum quod de jure fuerit faciendum salvis depositis et commandis de quibus aliter ordinare intendimus et salvis debitis nostris propriis et successorum nostrorum que in hoc nolumus intelligi ullo modo super quibus depositis et comandis cousque per nos fuerit aliter ordinatum volumus quod fiat sicut utitur et fit in civitate Majoricarum.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod si mandatum fiet per nos forte ignorante contra franquesias et privilegia Minoricarum, et gravata persona ad nos appellabit quod debeat supersederi in negocio per officiales nostros et nostrum, donec persona gravata comparuerit coram nobis et successoribus nostris, cui appellanti dari volumus tempus competens.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod nullus possit esse Bajulus ex causa emptionis vel mutui.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod deffinitio facta alicui per filiam suam legitime constitutam quam fecerit de consilio et assensu mariti sui quod valeat, nisi maritus suus fuerit stultus seu demens.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod nullus Judeus possit mutuare captivo alicujus sub pigneribus: quod si fecerit amittat debitum sive mutuum.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod omnes habitatores dictae insulae quicumque sint etiam advocati judices et legiste ipsius insulae teneantur contribuere in collectis que fient ad communem utilitatem villae Ciutadellae et totius insulae supra dictae exceptis clericis.

Item statuimus et dicimus super reparatione vallium et murorum villae Ciutadellae et castri de Maho et aliorum locorum ubi muros sit vel fuerit, et quod omnes personae etiam milites teneantur solvere et ponere partem suam in armamento quod fiet ad defensionem et tuitionem insulae supra dictae.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod omnes honores et possessiones emphiteose et feudales possint dari estimati filiis et filiabus vestris tempore matrimonii sive nuptiarum sive solutione laudemi et consensu Domini.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod fratres et sorores filii et nepotes cujuscumque defuncti, possint inter se dividere possessiones quae ex successione parentum eis perveniunt sine laudimio et firmamento Domini; hoc excepto quod si in divisione intervenerit pecunia quod de illa solvatur laudimium.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod si inquisitio fiat contra aliquem in speciali, quod primo citetur et conferantur ei capitula super quibus inquiri debeat contra eum; et quod videant jurare testes.

Item concedimus, et perpetuo statuimus, quod non teneamini solvere nec parare bovatica nec leuda vel pedagium.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod pro omni meatu per curritorem facto debeat dari honore Dei ad opus reparationis muri villae Ciutadellae vel castri de Maho vel aliorum locorum ubi murus fuerit.

Item concedimus vobis et vestris, et perpetuo statuimus, quod per nobis aut nunciis nostris aut servis non detis qualibet die per unaquaque persona nisi duos denarios tantum per carcelagio quolibet die.

Item statuimus vobis et vestris, et perpetuo concedimus, quod omnes Bajuli et judices qui nunc sunt et pro tempore fuerint in insula Minoricarum in principio seu regiminio teneantur jurare ad sancta quatuor evangelia praesentibus juratis et aliquibus hominibus dictae insulae, omnes et singulas libertates et statuta per nos vobis et vestris concessas se servaturos et in nullo contraventuros mandantes tenentibus locum nostrum, Vicariis, Bajulis, judicibus et universis aliis officialibus nostris praesentibus et futuris, quod praedicta omnia per nos superius concessa et statuta firma habeant et observent et non contraveniant nec aliquid contravenire permittent aliqua ratione. Et ad majorem firmitatem et in testimonium premissorum presens instrumentum bulla nostra plumbea vulnerari fecimus et etiam sigillari. Ad haec nos Sanctius Garcerii de Verga, filius militis, Barangarius de Villari et Dominicus de Torrentibus, sindici praedicti totius universitatis insulae Minoricarum praedictam munificentiam nobis ab illustrissimo Domino Jacobo Dei gratia Rege Majoricarum Domino nostro recepientis humiliter et devote reddimus gratias Deo et vobis de omnibus libertatibus et ita statutis per vos nobis datis superius et concessis. Datum Majoricarum tertio kalendas septembris anno Domini millesimo CCC primo. = Signum + Jacobi Dei gratia Regis Majoricarum, Comitis Rossilionis et Serritaniae et Domini Montis Pessulani. Testes sunt nobilis Raymundus de Caneto, Domicellus, Raymundus Guillermi, Sacrista Elenensis, judex illustrissimi Domini Regis Majoricarum supra dicti, Jacobus de Moredine, Baranguerius de Calderiis, milites, Barangarius de Olmis, Guillermus de Podio D’orfila, Petrus de Calidis, scriptor Domini Regis et Jacatelli judex ejusdem Domini Regis signum † Petri de Calidis qui mandato dicti Domini Regis haec scribi fecit et litteris supra positis in XII linea, ubi dicitur secundum ordinationem praedictam et in quinquagesima VII linea, ubi dicitur ubi mensuratur totum et clausit loco die et anno praedicto. = Ita est in suo originali continuato in libro dicto vermell recondito archivo generalis … et particularis Civitellae de quo fidem facio ego Vicarius ac secretarius infrascriptus. Die secundo junii 1785 ad requisitionem … villae … 

P. Joannes Carrio et Font, notarius et secretarius. = Loco sigil+li.

martes, 10 de enero de 2023

II. Consuetudines Illerdenses. (Costums de Lleida)

II.

Consuetudines Illerdenses. (Vid. pág. 15.)

Ex cod. membran. Biblioth. Dni. de Dalmaces Barchin. ms. saec. XIV. collat. cum cod. curiae saecul. Illerd. paulo antiq.

In nomine Domini. Amen. Anno ab Incarnatione Domini MCC.XXVIII. temporibus Guillelmi Boteti, Guillelmi de Çagraa, Petri de Oftegato, et Guillelmi de Solsona Consulum; ad praeces sociorum meorum Consulum, et aliorum civium Illerden. ego Guillelmus Botetus dedi aliquantulam operam ut consuetudines civitatis varias et diversas in unum colligerem et scriptis comprehenderem, ut auferretur quibusdam occasio malignandi qui quando erat pro eis consuetudo, tunc consuetudinem affirmabant, et si contra eos in consimili casu allegabatur, non esse consuetudinem asserebant. Unde processus causarum probatio consuetudinis retardabat, et litigantes inde dispendia gravia sentiebant. Volentes itaque cives nostri, viri providi et discreti, cum consulibus memoratis huic malitiae contrahire, praecibus suis hoc me scribere suggesserunt. Huius etiam opusculi rationi de instrumentis, privilegiis et de donationibus regiis adjuncxi, necnon de bannis, cotis, et statutis scriptis et non scriptis, et moribus, usaticis etiam, legibus goticis et romanis. Sumite itaque hoc munusculum diutius postulatum, concives venerabiles, ut eo lecto efficiamini doctiores, juxta illud: Doce sapientem, et sapientior erit.

In quibus consistit jus nostrum. 

Consistit jus nostrum in donationibus et concessionibus sive privilegiis Principum, et in moribus scriptis, et non scriptis et in usaticis et legibus goticis et romanis. De donationibus autem, et concessionibus regiis est videndum. Sed quia variae sunt et diversae et confusae in pluribus instrumentis quid in eis utilitas conmendat, breviter colligere utile fore puto, ne prolixitas lectionis pariter et varietas audienti pariant toedium et lectori. De carta vero Comitis Barchinonae quia prima est, de ea primo dicam, et postea de aliis consequenter. 

Hic incipit Liber primus. 

De donacione civitatis. 

Donant nobis Comites Barchinonae et Urgelli totam civitatem Illerdae cum omnibus terminis et pertinentiis suis, et totum territorium per proprium alodium, sicut dabunt eas nobis per cartas donationis suae cum prole, et sine ea ad vendendum, dandum vel impignorandum cuilibet, exceptis militibus atque sanctis. 

De donatione boschorum, pascuorum et aliorum. 

Donant etiam nobis prata, pascua, fontes, aquas, boschos, lignamina, venationes et plana atque montana, ad omnes nostros usus, et peccora depascenda. 

De lezda Illerdae a nobis non danda. 

Et quod non donemus in tota civitate Illerdae vel termino lezdam, vel ullum usaticum. 

De forcia nobis non facienda. 

Et quod aliquis senior, vel castellanus, sive vicarius, aut bayulus (batlle, batle; bájulo, baile) Illerde non faciant nobis ullam forciam vel districtum in possessionibus vel personis.

De inculpatione nobis non facienda. 

Item quod non possint per se, vel per bayulos (batlles, batles; bailes) suos nos inculpare, aut increpare de aliquo absque testibus ydoneis. 

De batallia a nobis non facienda.

Item quod non faciamus cum eis, vel cum aliquo seniore vel bayulo Illerde batalliam. 

De libertate et franquitate nostra.

Item quod simus deinceps securi, liberi et franqui cum omnibus hereditatibus et possessionibus nostris sine ullo retentu quem ibi non faciunt praeter fidelitatem et solam rectam justitiam quam ibi retineat. 

De coto cultelli extractu. 

Cuius justitiae primus modus is est: si quis eduxerit cultellum (coltell; cuchillo), lanceam, aut ensem adversus alium minando aut irascendo, aut donet curiae LX. solidos, aut manum perdat.

De latrone capto, quod possit retineri. 

Qui prendiderit latronem suas causas furantem, tamdiu eum teneat, donec sua recuperet, et postea illum ad justitiam curiae reddat.

De pignore vendendo.

Item si quis tenuerit pignus alterius, et debitor noluerit reddere debitum ad terminum, teneat pignus is qui tenet X. diebus, post quos si noluerit debitor solvere, potest vendere pignus is qui tenet ipsum, vel impignorare cui voluerit, unde suum recuperet.

De tertia judici danda. 

Si quis fuerit nobis debitor, aut fidejussor, et in termino nolit pacare, si clamor venerit ad curiam, de illo cogatur totum ei debitum reddere, et tantum de suo proprio curiae dare, quantum fuerit illius debiti pars tertia. 

De pignoratione eius qui jus non facit.

Quod si curia non vult, aut non possit illum distringere, licet habitatori Illerdae, ipsum debitorem vel fidejussorem pignorare in omnibus rebus suis. 

De injuriis et malefactis a nobis componendis.

Omnes vero injurias, et malefacta infra habitatores Illerdae facta possumus ad invicem adaptare et pacificare, ante quam quaerimonia ad curiam fiat. 

De directo firmando secundum quantitatem malefacti.

De illis autem injuriis, sive malefactis de quibus fuerit curiae clamor factus, firmamus directum secundum quantitatem malefacti, et facimus illud per judicium curiae.

De hiis qui comprenduntur in adulterio.

Si quis fuerit cum uxore alterius in adulterio deprehensus, currant ambo vir et foemina per omnes plateas civitatis Illerdae nudi et verberati, nec aliud dampnum inde sustineant peccuniae vel honoris.

De Principe nos deffendente.

Promittunt quidem nobis praefati Principes praefata omnia firmiter observare, et corpora nostra et omnia nostra ubicumque possint defendere, et manu tenere contra omnes personas, sicut suos proprios, atque homines carissimos.

De fidelitate a nobis eis facienda. 

Similiter nos promittimus dominis dictis quod simus fideles in omnibus justitiis suis et directis, et quod juvemus eos servare et tenere civitatem Illerdae secundum posse nostrum.

De confirmatione cartae Comitis Barchinonae.

Rex vero Alfonsus et Ermengaudus Comes Urgelli illam franquitatem et illos bonos usaticos Comitis Barchinonae qui sunt in carta et extra cartam, nobis confirmant; unde civitas valeat magis tota.

De manu leuta non facienda. (: manleuta)

Promittit etiam nobis idem Rex quod non faciet nobis quaestiam, toltam, neque forciam, vel manu leutam, vel praestitum absque nostra voluntate. 

De directo in curia faciendo.

Item mandat et donat nobis quod omnis homo clamans et veniens ad curiam suam Illerdae inveniat directum.

De Comite Urgelli adjutore nostro.

Et mandat, et bona fide et sine enganno affidat quod faciat ista tenere Comiti Urgelli, et quod Comes sit adjutor et defensor noster sine omni nostro enganno. 

De donatione viarum et platearum.

Donat nobis idem Alfonsus Rex, et concedit omnes vias, vicos et plateas civitatis ut possimus inde ire, manere et redire libere et spatiose ad profectum nostrum ut maelius dici potest et quod non faciat vel fieri permittat opus aliquod vel structuram, quominus possimus inde ire ample et spatiose et expedite per superius memorata. 

De mercato non mutando.

Donat nobis idem Rex Alfonsus, et concedit quod non mutetur mercatum nostrum de loquo (loco : lugar) et die, scilicet die V. sub affrontationibus ibi scriptis, et quod non possit fieri intra terminos huius urbis aliud mercatum, nec occasione ortorum vel domorum, seu rei alicuius dabit inde aliquid, vel tenebit (.)

De ponte ut nihil in eo fiat.

Donat etiam ponti cum omnibus aliis dominiis totum arennium, eremum, et populatum subtus et supra pontem, et quantum aquae abstulerint latere ex utroque. Concedunt etiam ponti, donant et laudant omnes honores et usaticos pontis et alia eximenta.

De confirmatione cartae primae.

Rex Petrus et Ermengaudus Comes Urgelli eadem nobis donant quae praedicti Comites donaverunt in prima carta usque ad illum locum ubi dicitur: illas mansiones, quia ibi addunt quod illas mansiones et hereditates quas usque modo habuimus et possedimus, quoquomodo donant nobis per proprium alodium francum et liberum, ut supra.

De forcia nobis non facienda, dum firmanciam demus.

Addunt etiam ubi de forcia Dominorum dicitur, quod non faciant nobis forciam in possesionibus habitis, vel possesis, dum tamen simus parati dare firmanciam de directo.

De batallia a nobis non facienda.

Item addunt quod batalliam non teneamur facere cum eis per hominem vel ferrum, nec per aliud judicium, nec per aquam.

De tertia rei inmobilis non danda.

Addunt etiam praefati Principes quod de possessione rei inmobilis et honore pro tertio nullam rem donemus, hoc excepto, quod si per composicionem causae fuerint terminatae, tertiam partem de eo quod inde exierit, tantum demus.

De debitore pignorando.

Item quod in pignoratione facienda debitoris vel fidejussoris, si curia non potest debitorem vel fidejussorem distringere aut non vult, quod curiae vel bayulo non est inquisitio facienda.

De confirmatione consuetudinum.. (consuetudinem : costumbres)

Concedunt etiam et confirmant nobis omnes bonas consuetudines scriptas seu non scriptas quibus usi fuimus usque modo et de coetero uti voluerimus in eternum, et omnia verba cartarum Comitis Barchinonae quae sunt hic possita, et alia addita. 

De arennio (areny, areñ, arén, arenal, &c) ut nullus ibi edificet.

Donat, laudat, et concedit etiam idem Princeps quod super pontem nullus edificet, neque in arenario plantet vel edificet aut angustet: et quod constructiones illae quae nunc in arenario remanserunt, poenitus destruantur, ut sit arennarium omnium comunis placia et locus liber, et exitus civitatis (salida de la ciudad, lugar libre). 

De consulatu et ordinatione civitatis.

Item donat et concedit nobis cum maxima deliberatione consulatum per omnia saecula duraturum salva fidelitate sua et Comitis Urgelli, salvo etiam jure Illerde castlanorum, (catalanes o castellanos, que es lo mismo; catalans, castlans, châtelains de la Chastelongne) tali modo quod salva fidelitate sua et Comitis antedicti, salvo etiam jure Illerden. castlanorum, possimus ordinare, gubernare civitatem Illerde et populum eius interius et extra ad honorem et utilitatem nostram; possimus etiam deffendere et tueri personas et res nostras et res alienas nobis obligatas. Item itinera et stratas et omnia quae nobis spectare videntur. 

De defensione ab eo nobis facienda.

Item donat et concedit quod si ratione ordinationis praedictae vel occasione contigerit nos dampnificare aliquem vel gravare, quod ipse deffendat nos in jure, et nos et res nostras indempnes conservet, ut ad utilitatem nostram moelius dici potest.

De consulibus eligendis.

Mandat etiam atque districte praecipit quod in quolibet anno quatuor consules eligantur, et mutatis primis sic quolibet anno fiat. 

De forma juramenti consulum.

Jurant autem dicti consules se praedicta omnia servaturos in hunc modum: Ego talis juro tactis sanctis Evangeliis bona fide me servaturum, gubernaturum et deffensurum, sicut superius continetur, me sciente civitatem et populum Illerde et res eorum interius et extra ad honorem et utilitatem nostram et totius populi, salva fidelitate Domini Regis et Comitis, et salvo jure castlanorum Illerdensium.

De juramento consiliarorum.

Consiliarii autem ita jurant: Ego talis juro tactis sanctis quatuor Evangeliis me consilium prestiturum et auxilium consulibus constitutis in ordinatione, gubernatione et defensione predicta bono intelectu, ut supra.

De juramento singulorum.

Singuli autem ita jurant: Ego talis juro tactis sanctis Evangeliis me servaturum et obediturum bono intellectu juxta meum scient consulibus constitutis in ordinatione, gubernatione et defensione praedictis. 

De guidatico non faciendo.

Concedit etiam idem Princeps si, quod numquam ipse vel alius dominus Illerdae mitat vel guidet in Illerda militem vel alium qui interfecerit aliquem Illerdemsem, vulneraverit, ceperit vel aliquo modo turpiter seu atrociter sit ei injuriatus, si tamen aliquis sic delinquens Illerdam intraverit, si quod malum vel injuriam in corpore vel in rebus a nobis sustinuerit, vult et praecepit omni tempore impunitum.

De confirmatione consulatus.

Et quae de consulatu dicuntur, confirmant nobis Rex et alii Domini per tria publica instrumenta. 

De confirmatione omnium cartarum.

Confirmant etiam nobis in eternum omnes cartas populationis, et alias omnes quas ab illis habuimus, vel a suis antecessoribus quoquomodo.

De litteris contra jus impetratis.

Donant iterum nobis quod quilibet inveniat directum seu justitiam in curia seu judice Illerden. praesente vel futuro non obstantibus aliquibus praeceptis litteris seu rescriptis a praedecessoribus suis vel ab eo concessis, vel in posterum concedendis.

De bannis in litteris non petendis.

Item quod numquam apponant vel apponi permitant bannum vel quotum, mulctam (multa) sive poenam (pena) in suis litteris seu rescriptis super nos vel successores nostros: et si apposita fuerit ab eodem, promittit se illam nullatenus exacturum.

De alienatione rei censualis. 

Concedunt etiam nobis quod de possessionibus ad censum datis, si eas vel partem earum vendere voluerint emphiteote vel pignori obligare facta fatica in Dominis vel eorum bayulis in carta donationis apposita, si domini eas communi praetio noluerint retinere vel distulerint retinere malitiose, liceat emphiteotis vel illis qui eas tenuerint vendere et  impignorare exceptis militibus et sanctis et locis religiosis soluta tamen fideliter quinquagessima parte totius praetii rei venditae vel impignoratae, et ex tunc teneantur Domini cartam firmare, velint, nolint, salvis tamen censu et senoratico eorumdem.

De donatione macellorum.

Item donat nobis cum aliis Dominis illum locum carniceriae per francum alodium, ad usum tantum macelli a coelo (cielo) usque in abissum (abismo, infierno). Et quod non possit haberi ad usus alios in eternum. Adiciunt etiam quod liceat nobis habere macellum vel macella in quibuslibet locis aliis civitatis.

De donatione omnium in communi. 

Domini idem donant nobis et concedunt firmiter, atque mandant quod si comune vel missionem aliquam fecerimus quoquomodo, omnes habitatores totius civitatis et termini eius mittant pariter atque donent juxta quantitatem facultatum suarum, nullo inde excusato, praeter eos qui de creatione Domini Regis et Comitis fuerint, qui curiam suam assidue sequuntur, qui tunc aliquid non mittant; alias enim si curiam non sequantur secundum quantitatem possessionis faciant omne servitium vicinale.

De hiis qui non dederunt in communi.

Si quis autem dare comune noluerit, cogatur per curiam Illerdae. 

Si vero curia negligens fuerit in paga compoti denariorum (vel Dominorum) Illerdae recipiatur, et de illo nequaquam dare aliquid teneamur.

De poena eorum qui non dederut (dederunt) in comuni.

Quod si quis nobis cum servitium noluerit facere vicinale auctoritate eorum et mandato a vicinatico nostro expellatur et nullam nobiscum habeat participationem.

De confirmatione possessionum (leo posessionum; possesio). 

Confirmant iterum, et concedunt omnes donationes, possesiones et tenedones et bonas consuetudines quas hactenus habuimus, et omni tempore habeamus.

Est carta emptionis carniceriae, et alia emptionis cequiae Segriani.

Carta Regis Ja. filii Regis Petri. (Rey Jacobus, Jaime &c, hijo del rey Pedro, Petrus, Petrvs, Pere, Pera, Peire, piedra &c)

De peccunia quam possumus mutuo dare.

Rex siquidem Jacobus laudat, et cum maxima deliberatione concedit omnibus subditis suis quod possint dare mutuo peccuniam, sicut hactenus fuit factum et quod liceat nobis deffendere pignora nostra omnia contra omnes homines, donec de peccunia nobis fuerit satisfactum.

De eo compellendo qui frangit cartas nostras.

Si quis vero contra tenorem instrumentorum nostrorum in pignoribus et debitis per potestatem vel judicem praesumpserit infestare vel per personam aliam impedimentum facere, vel etiam attemptaret, liceat nobis non facta fatiga ipsum viriliter cohercere.

De poena eius qui frangit hanc cartam.

Recipit etiam sub protectione sua omnia pignora nostra, et mandat officialibus suis quod non expectata jussione sua in eos qui contra hoc privilegium in pignoribus vel debitis praeter instrumentorum nostrorum tenorem aliquid praesumpserint attemptare, tamquam violatores pacis et treugae et laese majestatis (lesa majestad) reos insurgant.

De injuriis non repetendis.

Si quis autem propter debita vel pignora interdictum vel sententiam contra nos procuraverit promulgare, sciat se cum rebus suis a pace et treuga ejectum, et nisi intra mensem a monitione Vicarii numerandum fecerit interdictum vel sententiam relaxari, bona etiam talium concedantur cuilibet occupanda.

De confirmatione possesionum et cartarum.

Denuo concedunt et laudant et auctorizant, et liberaliter cum maxima deliberatione confirmant idem Rex cum Alienor (: Leonor), Regina uxore, et cum Comite Gueraldo Urgellen. nobis omnibus franquitates et bonos usus et possessiones et hereditates quas hactenus habuimus et tenuimus in Illerda et suo termino sive extra, et illas etiam quas habebimus in futurum absque ullo retentu praeter fidelitatem et justitiam solam rectam, et omnia instrumenta praedecessorum suorum cum hiis omnibus quae in eis plenius continentur.

De interpretacione cartarum a nobis facienda.

Si quis autem in instrumentis praedecessorum suorum ambiguum fuerit vel obscurum, vult quod nostrae interpretationi poenitus relinquatur.

De bestiis sine servitio pascendis.

Concedunt etiam et constituunt, quod omnes bestias nostras possimus ducere et reducere per omnia loqua (: loca : lugares) terrae suae ad pascendum, et ibi nutriendum sine ullo servitio pro suo guidatico faciendo, quod de coetero nunquam demus.

De litteris jus nostrum impedientibus.

Concedunt etiam quod si aliquis a curia sua impetraverit litteras de directo non faciendo alicui nostrum de se conquaerenti, quod illae litterae habeantur irritae et innanes.

De cozolis non dandis.

Addunt iterum quod non demus cuzolos medios neque integros, neque in platea, neque extra plateam, et quod possimus annonam nostram in platea vendere sive extra, sine cozolorum donatione.

De leuda non danda. 

Rursus faciunt nos francos et immunes, et merces et mercaturas nostras et omnia bona nostra et familiam et captalarios ac nuntios nostros ab omni leuda, pedagio, mensuratico, passatico, portatico, penso, usatico, consuetudine novis, veteribus, statutis et statuendis, et de redemptione earundem sive exactione vel demandam quocunque nomine vocetur, ubicumque per totam terram suam et per aquam, sicut in instrumento suo inde confecto plenius continetur. Poenam etiam imponendo mille aureorum ei qui praedictis voluerit contraire.

De sumptibus pro communi utilitate factis.

Omnes cives debent se invicem diligere, et deffendere se fideliter et pro posse, et si oportuerit sumptus vel servitia pro communi utilitate omnium fieri, ad quae omnes conveniant, quod quisque det per libras et sacramentum secundum sui patrimonii quantitatem, nullo ab hoc ratione aliqua excusato. Confirmant etiam in eadem carta consulatum, et omnia spectantia ad eundem sub sacramento.

Sunt et aliae cartae militum plurium et pontis et cartae cequiae Segrianii (acequia de Segriá; Segre) inter nos et Petrum de Çasala (: ipsa sala).

Incipit liber secundus.

De cotis instituendis.

Sequitur de moribus scriptis, cotis sive bannis (coto o prohibición) et statutis. Possunt de consilio communi consules cotos sive bannos ponere, minuere vel augere, et statuere duos viros honestos in singulis officiis annuatim, qui inquirant et recognoscant ea pro quibus coti, sive banni sunt statutis. Jurare tamen debent isti duo praesentibus curia et consulibus, quod haec fideliter exequantur. De caloniis vero quae inde exierint, habet curia tertiam, comune tertiam et illi duo tertiam pro suo labore. 

De fidejussore conveniendo.

Consuetum est quod quilibet convenire cum effectu primo fidejussorem vel si vult reum principalem.

De traditis.

Moris est, et cum carta statutum, quod si debitor non potest suo satisfacere creditori, et creditor non ostendit unde sibi satisfieri possit, recepto juramento ab eo per curiam quod non habet unde solvat, statim debet judex debitorem tradere creditori, ut teneat eum penes se captum in compedibus aut catena (cadena), et det ei panem (los panecillos de Moncada más arriba, Montechateno y variantes) et aquam tantum, donec sit ei pro debite satisfactum, aut compositum inter eos. Si vero judex ad liberandum reum fuerit negligens vel remissus, licet creditori recepto juramento in curia supra dicta suum capere debitorem, et tenere penes se dicto modo. Si autem creditor ille in fraudem aliorum creditorum noluerit suum capere debitorem vel tenere, vel incuria vel negligentia tali modo illi alii creditores possunt per ordinem praedictum reum capere et tenere.

Nemo traditur pro tertia curiae, nec capitur, nec traditur aliquis pro usuris, nec pignorantur vestes pro tertia, neque lectum. 

De bannitis.

Temporibus Bernardi Boteti, Petri Valentini, Guillelmi de Osca, et G. Gaufridi, consulum statutum est, quod quicumque occiderit vel vulneraverit civem Illerden., si infra XX (a: Cod. Illerdae infra X.) 

dies postquam praeconizatus fuerit per civitatem, se juri non obtulerit, pro convicto et confesso deinceps habeatur.

De eodem.

Temporibus autem G. Boteti, et aliorum consulum fuit additum huic statuto, quod judex cum consilio consulum capiat hunc praeconizatum quandocumque poterit, et faciat inde justitiam qualem decet, quaerelam etiam nemine pro sequente.

De minoribus XXV annis.

Item idem consules firmaverunt hanc consuetudinem quod minor XXV. annis a XIIII. annis completis non restituatur ratione minoris aetatis, sed pro mayori XXV. annorum in omnibus habeatur.

De bonis dampnatorum.

Si quis aliquod maleficium comisserit, unde poenam sustineat corporalem, non amittit bona neque partem bonorum suorum, immo potest de eis testari, et dimittere cui voluerit.

De non probando in causa appellationis. 

Temporibus G. Boteti et aliorum consulum cum multa deliberatione fuit statum quod in capitulo in quo, in causa principali quis per testes probavit, quod non possit in causa appellationis in eodem capitulo per testes probare. 

De homine interdicto.

Statutum est quod civis noster non recipiat ad hominem concivem suum, nec ab eo censum recipiat vel tributum, nisi pro re ad censum data. 

De pane.

Si panis minoris pensi fuerit, frangatur semel et secundo levatis tribus fogaciis pro poena, quae ut supra diximus dividantur. 

Si vero tertio fuerit minor inventus, non frangatur panis, sed ponatur in costello venditor (a: Cod. Illerd. venditrix) illius panis.

Domini vero furnorum habeant balanzas in furnis suis sub poena V. solidorum, in quibus flequeriae ponderent panem suum. Est autem in justitia panis haec mensura tenenda; hoc praenotato quod in faneca farinae sunt XLVIII. librae panis cogti, deductis expensis, et quando valet faneca unum denarium debent esse in numata panis XLVIII. libre, et quando ascendit faneca de uno denario usque ad XII. descendit per quamlibet denarium IIII. libras. Et quando valet faneca XII denarios, debent esse in numata IIII librae, et quando ascendit de XII denariis usque ad duos solidos, debet discrescere numata duabus unciis per singulos denarios. Et si ascendit de duobus solidis usque ad IIII. debet discrescere numata dimidia uncia per singulos denarios. Et si ascendit de IIII. solidis usque ad VIII. discrescet numata panis per singulos denarios una octava, et sic de singulis proportionabiliter usque in infinitum. 

De vino.

Si quis per praeconem venale exposuerit vinum suum per civitatem, non vendat in grosso de illo vino alicui revenditori vini, nisi duas XVI. (a: Cod. Illerd. sexdenas.) vel minus potest vendere alii ad recomplendum. Nec misceat aliquid in suo vino, nec augeat praetium dicti vini, nec vendat aliud vinum, nisi fuerit praeconicatum, nec teneat policem infra mensuram. Super hiis autem omnibus cotus LX. solidorum est.

De gallinis, et de venatione.

Statutum est quod revenditor non emat gallinas, anseres perdices, vel fruitam, vel hortaliciam, neque pisces infra unam leucam juxta civitatem nec in civitate donec, transeat meridies, sub poena quinque solidorum. 

De carnibus.

Carnifex non inflet carnes, nec vendat unam pro alia, nec telam crassam ponat super carnes macras; sin autem amittit carnes, et hospitalibus dentur.

De sale.

Qui sal vendit, non vendat unum pro alio; et mensuretur sal sicut arena. (b: Cod. Illerd. avena). (Más abajo, De mensura: Sal vero, avena segon : sicut avena)

De oleo.

Oleum cum embuto ereo est tradendum; sin autem amititur.

De mensura.

Annona mensuretur de ferro ad ferrum. Sal vero, avena segon, et calx corrent cum almuto (almut, almud) postea de benedictione in singulis fanecis (fanegas). Et omnes fanecae (fanecas; todas las fanegas) debent esse eiusdem quantitatis et latitudinis per totum. Et fanequa (faneca, fanega) continet VIII. almutos (almudes: almuts, almuds) correntos, et sic datur unus postea pro benedictione, et dantur IX. almuti correnti pro faneca. Cozolerius vero teneat longe cozolum a manu sua. 

De aureis. 

Nullus recuset morabatinos vel mazmudines nisi fractos, vel apedazatos, vel minores pensi. Et est cotus super hoc XII. denariorum pro quolibet aureo vel mazmutina. Eliguntur autem singulis annis duo campsores jurati, qui haec recognoscant. 

De juramento ludi. (juego; ludopatía, &c.)

Nullus juret Deum, vel Sanctam Mariam ad jocum (joc, joch; juego); sin autem det V. solidos, aut V. azotos (azotes) accipiat in platea (reciba 5 azotes en la plaza). 

De molendinis.

Molendinum non molat in die sabbati pulsantibus vesperis usque in diem Dominicam in pulsatione vesperarum; sin autem, constet molendinario illam fanecam (fanega) bladi (blat; bladum; trigo), quam in sabbato accipere debet.

De eodem.

Camivallum (a: Cod. Illerden. caminallum) molendini sit unicum et integrum, et debet esse de mola ad camivallum unus digitus tantum. 

De tendariis

Tendarii debent facere pobil candelae tortum, (b: Cod. Illerd. coctum.) et lucrari in libra cerae III. denarios; alias perdant candelas.

De eo qui vadit sine lumine.

Pulsata campana de nocte nullus vadat sine lumine per villam, alias det V. solidos, vel V. azotos accipiat in platea.

De tabellionibus.

Scriptor non faciat cartas, nisi sit in praesentia consulum juratus qui videatur esse fidelis et ad hoc officium sufficiens et legalis.

De corriariis.

Venditores coriorum (cuero : cuit : piel) ad mensuram ferream, quae est firmata in portis ferricis, quam Comes Barchinonae constituit, vendant coria solearum.

De creditore ludi.

Creditor ad ludum non mutuet super vestes alicuius, sin autem sine peccunia vestes reddat. (N. E me suena a una de las novelitas del Decamerón)

De aleatoribus. (alea jacta est)

Nullus teneat tritxeriam, nisi in via maiori, alias det X. solidos.

De taxatione usurarum.

Nemo percipiat usuram de aureo nisi de centum aureis XX. in anno vel in mense duos et denarios ad pugesalium rationem.

De cardis.

Panni non cardentur nisi cum cardis herbae.

De penso lanae. (peso de la lana; Montispessulani : Montpellier)

Pensa lanae debet esse X. librarum, et pecten duarum alnarum.

De mixtura coloris.

Nullus color mittatur in pannis, in pila, nec in operatorio et duita daroquina quod sit facta per cabal et rebol et pelades per cabal et ayninis (a: Cod. Illerden. aynnins et lana magenca ad partem et non se aduyt negre etc:) et lana maienca ad partem, et non saiust (s' ajust : se junte) negre cum blavo (blau : azul), et ordidores quod sint XLVIII. alnarum. Quilibet etiam possit officium suum docere discipulum suum, et habere et tenere secum.

De eodem.

Nullus comodet super filaciam lanae brunaterii, sin autem reddat eam domino suo sine peccunia.

De coto vinearum.

Cotus vinearum et hortorum dividitur inter curiam et commune et vinogolum (a: Cod. Illerden. vinogalum.) per tertiam. Dominus vero horti habebit talam suam.

De vinogolis.

Domini vinearum eligunt vinogolos annuatim in praesentia curiae et consulum qui jurant se fideliter vineas servaturos, et accipiunt de unaquaque kafizada (cafiz, cahiz; cahizada, cafizada) octo denarios.

De hostalariis.

Hostalarius non recipiat hostalagium de re sua quam vendit in domo sua.

De mercatali. (mercat + tall; Mercadal)

In mercatali non habeat aliquis certum locum, nec ponat ibi signum, nisi die jovis in aurora.

De viis civitatis.

Viae civitatis non debent constringi, et tabulae viae debent esse quatuor palmorum in latum.

De vicinis. 

Vicinus noster est qui jurabit nostram vicinitatem, et in exercitus ivit, et in comune mitit de omni mobili suo et possessionibus quas hic habet et manet hic, et tenet domum, et facit ignem, et tenet uxorem et suam familiam. Si vero non habet uxorem, faciet hic ignem, et totum vicinaticum et habeat hic maius capud suum.

De corredoribus.

Corredores jurant annuatim in suo officio se fore fideles, et non debent habere partem in re quam vendunt, nec eam retinere, et habeant de libra II. denarios, de equo II. solidos, de mulo et roncino (rocín; rocí) XII. denarios inter ambas partes, de asino vel asina (asno o asna, burro o burra, ase o somera) IIII. denarios.

De hostibus. (hueste; host)

Quilibet in guerra potest capere suum guerrarium, et tenere ubicumque vult, et compellere redimere, et sibi totam redemptionem habere. 

De alnis.

Similiter alnae debent probari cum alna ferrea, quae est posita in arcu tabularum.

De villis nostris.

In omni vicinatico nostro mittit Alamurs, Palatium, Albares, Rufea, Cuguylada, Villanova, Femosa, Albatarre.

De capellisolis.

In capellisolis nulla fraus fiat, vel aliquid misceatur, sin autem XX. solidorum cotus est.

De sellariis.

Nullus pictor ponat argentum pro auro, vel unum pro alio, sed in sellis palafredi et scutarii (palafreneros y escuderos) signi integri (a: Cod. Illerden. de signo integro) illud signum sit de auro tantum, si vero sint signi minuti (b: Cod. Illerd. de signo minuto) illae sellae, illud signum sit auri vel argenti.

De sportulis sive saionibus

Sayones nichil accipiant pro suo labore ab aliquo vicino infra civitatem. Si vero extra iverint, componant modeste cum eo qui mittit eos.

De pignoribus faciendis. 

Nemo pignoret nisi cum litteris curiae et consulum fatigam invenerit eo loco ubi est ille de quo se clamat. Si vero etiam cum fatiga pignoraverit, illud pignus mitat in posse consulum, ne possit cum eo fugere, et ut salvent suum directum consules pignoranti, et inventa fatiga potest vicinus pro alio pignorari secundum formam praedictam.

De conventis. 

Quilibet autem potest hic alium convenire non obstante eo quod fatigam non invenerit in eo sub judice suo.

De sogovianis.

Nullus portet sogovianum, nisi ad sonum (so metent, somatén) vel hostem (hueste; host); alioquin perdat eum, et det X. solidos pro banno.

De eo qui aufert reum.

Si quis abstulerit aliquem reum curiae vel consulibus, vel impedierit quo minus justitia fiat de illo, teneatur ipse, sicut ille reus.

De guidatico. (guiatge)

Non potest quis guidare aliquem, si hic habeat aliquem, creditorem vel clamantem absque licentia quaerelantis.

De fugiente ad ecclesiam.

Propter multa vulnera et crebras cedes statuit Dominus Rex Petrus in curia generali apud Illerdam constituta, consensu et voluntate R. Archiepiscopi, et Berengarii, Episcopi Illerden. et Magistrorum templi et hospitalis, et plurimorum aliorum tam clericorum quam laycorum, militum et nobilium et civium, quod quicumque vulneraverit, vel occiderit aliquem, si ad ecclesiam vel locum confugerit religiosum, judex illius loci cum hiis quos ad hoc sufficere viderit, debet extrahere illum sine dampno corporis sui: cum vero habuerit eum penes se, accipiat quod meretur justitia mediante, et ab illo die instituti huius fuit observatum usque modo: ante tempus enim huius statuti aliter servabatur, quia non extrahebatur.

Incipit liber tertius.

De consuetudinibus non scriptis. 

De illis qui possunt convenire in civitate (a: Cod. Illerden. De hiis qui sub curia Illerdensi tenentur respondere vel non.). 

Superest ut de non scriptis moribus videamus. Sub curia huius civitatis tenetur quilibet respondere, dum modo hic inveniatur, non obstante eo quod sit de alio loco, vel foro nisi sit clericus, vel religiosus, vel his qui ad censum tenet pro re cesinta, vel possesio in alio territorio constituta, vel is (his) qui in alia curia firmaverit directum. Hospitaliarii vero hospitalium civitatis respondent, et firmant sub curia ista.

De milite

Miles vero cogitur respondere sub curia huius civitatis ratione contractus hic initi, vel damni hic illati, vel extra, nobis vel rebus nostris; alias non cogitur, sed conquaerens potest eum pignorare. Vicini vero milites si habeant hic possessionis, et habeamus causam cum eis, coguntur sicuti alii cives in omnibus respondere. 

De Sarracenis

Sarracenus vero sub zalmedina sua firmat, et facit directum secundum curias suas. Sed si agat, et reconvenitur, sub nostra curia, cogitur sub eadam curia respondere. Similiter et omnes privilegiati praedicti (a: Cod. Illerd. tit. De conquaerente.). Cum autem quis conquaeritur de aliquo debet personam nominare, et rem quam petit. Si autem res debitoris vel fidejussoris hic inveniantur, me de debitore illo conquaerente, debet judex eas emparare, et tempus competens assignare, ut dominus rerum veniat et respondeat conquaerenti, etiam si sit miles. Quod si non venerit, vel juste se non excusaverit, ostendet curiae conquaerens jus suum, et si sumatim viderit judex actorem bonam causam habere, tradet ei de rebus illis juste extimatis, si suffecerint juxta petiti debiti quantitatem, praestita tamen ab actore idonea cautione, quod quandocumque dominus rerum illarum venerit, faciat ei de rebus illis justitiae complementum.

Quod non offeratur hic libellus aliqualiter quis postulet (b: Cod. Illerden. tit. De proponendo.).

Non ofertur hic libellus, sed actor viva proponit voce judici, quod in libello erat proponendum.

De instrumentis.

Instrumenta adversarii mei vel alterius cuiuslibet possum petere michi edi, et eis uti, sive ad agendum, sive ad excipiendum, vel alias sint necessaria michi. 

De satisdando.

Actor quidem debet satisdare secundum jus. Quod si non potest, debet jurare quod non potest, et judex potest tenere eum captum, vel tradere manu levatori (: manleuta). Et ad fidejussionem petendam (c: Cod. Illerd. et ad fidejussorem petendum.) potest petere dilationem unius diei. Haec autem omnia in reo locum habent hoc excepto quod si judici videatur suspectus ut latitet, non habebit illius diei dilationem.

De poena in compromisso apposita (la última a parece que tiene virgulilla) non exigenda.

Si poena in compromisso possita comissa fuerit per judicem non petitur, nisi renunciatum fuerit huius consuetudini civitatis, sed si arbiter tenuerit pignora penes se, poterit ea parti servanti arbitrium dare pro poena promissa. S¡ vero pars servans arbitrium pignora alterius partis non servantis tenuerit, potest ea pro poena promissa retinere.

De reis (a: Cod. Illerd. tit. De induciis).

Reus qui statim vult respondere quaerimoniae factae potest, sin autem habet inducias trium dierum, deinde de tertio in tertium diem tractatur causa et ad vanandum etiam datur dilatio trium dierum, nisi gratia actoris longe manentis dilatio maior petatur secundum moderamen locorum, vel gratia testium vel instrumentorum, vel alterius justae causae. Si vero actor sit extraneus, utetur jure vicini. Sed si reus fuerit extraneus, non datur actori licentia differendi, sed tractatur causa de die in diem, nisi gratia actoris vel testium vel instrumentorum. Si autem reus proclamo alicuius a curia captus fuerit, erit captus tribus diebus, et tunc si actor noluerit in causa procedere, judex absolvet reum a judicii observatione, nisi probatum fuerit contra eum. Si vero dilatio ultra tertiam diem ratione instrumentorum vel testium petatur, prima quidem datur sine causae cognitione, aliae autem cum causae cognitione, praestito calumpniae juramento.

De causa differenda propter advocatos et alia.

Differtur causa, si advocatus fuerit aeger vel absens, pro facto communis vel dominorum. Si vero habuerint plures advocatos vel pro se loquentes, et unus fuerit absens vel aeger, non differtur causa propter hoc. Si aliquis vicinus causam habuerit cum vicino nostro, et altera pars non poterit habere advocatum, curia debet ei absolvere unum de mediocribus advocatis, et debet cogere alteram partem ut eumdem absolvat. Si vero aliquis extraneus habuerit causam cum vicino nostro, non cogatur vicinus solvere advocatum. Differtur etiam causa ante litem contestatam gratia actoris, sive guarenciae, post litem vero contestatam non differtur. Item differtur causa gratia messium, et vindemiarum ante litem, sive sit rustici, sive alterius. Sed si sit caepta, non differtur propter tempora statim dicta.

De hospitalibus.

Hospitalia civitatis et domos leprosorum sunt in gubernatione at regimine consulum, et universitatis nostrae. 

De actione.

Non cogitur quis proponere actionem, sed factum narratur judici, et causa petendi proponitur.

Ne quis amittat possessionem suae rei. 

Si quis tenuerit rem aliquam sedentem vel manentem non amittat eam vel exeat de tenedone, nisi per jus scriptum probatum fuerit contra eum.

De sequestratione mobilis. 

Rem vero mobilem, vel se moventem deponet statim judex apud aliquem, ne fraus fiat, et post depossitionem testium miscebit judex rem petitam cum aliis similibus, et singuli testium videbunt eas; et si convenerint in probatione rei illius, obtinebit actor.

De eo qui agit nomine alterius.

Potest agere quilibet alterius nomine, dummodo satisdederit de rato, et respondeat pro eo, nisi sit miles vel alius ad hoc vetitus. 

De lucro ludi.

Illud quod quis lucratur ad ludum potest retinere cum effectu, vel pignus etiam si illud possidet retinebit, donec ei sit satisfactum de eo quod in ludo est lucratus.

De creditore ludi.

Si quis vero dederit peccuniam mutuam ludenti, cogitur (a: Cod. Illerden. non cogitur eam reddere qui accepit, sed creditor etc.) eam reddere qui accipit vel credidit mutuam, sed creditor potest retinere si habeat pignus.

De debitore fidejussore ludi.

Debitor etiam, dictor, vel fidejussor inde datus non teneatur, nec ludens habet licitum pignorandi.

De non jurando de creditoribus crediti instrumenti.

Non juratur hic de calumpnia nisi in casibus supradictis. Creditor vero ostendens publicum crediti instrumentum tenetur jurare, sibi non esse satisfactum si hoc ei objiciatur, dum tamen peccunia debita sit in conspectu posita, ut praestito juramento statim recipiat eam, et in hoc casu non tornatur.

De juramento Christiani.

Licet autem Christianus non juret Sarraceno et Judeo, jurat tamen judici de eo pro quo debet eis jurare, nisi religio impedierit.

De juramento Judei.

Non jurat Judeus cum contra Judeum testificatur. Delato alicui juramento ut juret sibi peccuniam deberi, in conspectu debet esse possita, ut praestito juramento statim recipiat eam qui jurat.

De tornis. 

Si quis vult tornare aliquem ad tornas ferri quia non utimur tornis aquae, dicat de quanta peccunia vult tornare eum quod licet ei, dummodo non excedat summam petitam; tunc enim non cogitur quis ad tornas stare, sed usque ad XIIII solidos creditur quis solo juramento. Cives vero et burgenses usque ad X. morabetinos, et si vicerit actor non lucrabitur rem petitam, sed tantum tornas. (a: Cod. Illerd. addit: Si vero reus vicerit lucrabitur similiter tantum tornas.) 

Si autem tornatus non habet pignora, jurabit se non habere et potest mittere personam suam loco pignoris, si hoc tornator vellit, et si tornator vicerit, constituetur ei debitor ille victus pro illa peccunia pro qua personam suam loco pignoris obligavit. Et tradetur ei, si summam illa sit L. solidorum vel amplius: pro minori enim summa nemo traditur. Si vero tornator non tradiderit pignora, non potest tornare eum. In tornis autem ferri, et tornis belli bene possunt excedere tornae rem petitam (sic) secundum usatici distinctionem fuerint tornae per militem vel pedonem. Haec autem locum habent, ubi tornatur quis in causa civili. Si autem tornetur quis in crimine vel delicto similiter summa pro qua tornatur exprimenda est, et si tornatus non habuerit pignora, fiet ut supra. Et si victus fuerit pro singulis solidis tornarum accipiet unum azotum, vel si sit tanta summa tradetur ei, si voluerit victor. Si vero vincit, lucrabitur tantum tornas. Si autem tornatus non habuerit pignora, nec corpus suum obligaverit, nec tornator pro eo misserit, si vincit tornatus, non amittit tornator. Sed si tornatus victus fuerit, corporaliter punietur, nec proderit ei, si pignora vel peccuniam ad evadendum poenam dare postea sit paratus. De prodo et dampno pignorum tornarum et juramento eadem obtinent, si per bellum quis tornetur. Tornae iste antequam quis juret fieri debent; post praestitum enim juramento quis non tornatur.

De eodem. 

Si quis autem cartam scondixerit per juramentum non tornatur, nec tornantur testes.

De delatione juramenti.

Ubi autem judex ex officio suo delato alicui juramento taxat, cessant tornae. 

Qui stant ad tornas.

Stant autem ad tornas ferri rustici, et etiam inferiores cives, puta, officiales, et laboratores, fossores, artifices et omnes cives Illerdae tornentur secundum suum valorem qui manibus suis sibi victum quaerunt, licet unusquisque illorum sint cives, tornetur unusquisque secundum valorem illorum, nec tornantur Judei nec Sarraceni.

De non faciendo tornas super exceptione.

Item si creditor cum instrumento petierit rem sibi obligatam ab illo qui non est sibi obligatus, et possessor objecerit ei aliquam exceptionem eius intentionem perimentem, non probante reo quod obicit, jurabit creditor sine tornis et unius testis praesumptio contra instrumentum non admittitur.

Di res mobilis vel immobiles a pupillo petatur.

Si res mobilis vel debitum petatur a pupillo vel eius tutore, statim debet respondere. Si vero inmobiles, expectatur usque ad tempus XIIII. annorum (catorce años).

De probationibus.

Probatur solutio crediti publici instrumenti per duos testes sufficientes. Si quis vero vanaverit se probaturum et in plena probatione deffecerit, petens quod adversarius probet, non auditur, immo absolvitur adversarius non praestito juramento. Debet autem quis precise dicere quod probavit, vel non tempore vanationis, nec debet dicere sub alternatione hoc vel illud.

De productione unius testis.

Quando producitur testis, nisi expresum fuerit quod pro praesumptione producitur, non faciet postea praesumptionem ille testis, ita quod defferatur producenti jusjurandum. Amittitur autem praesumptio unius testis cum juramento suo et producentis usque ad summam centum solidorum tantum.

De testimonio mulierum.

Nunquam mulieres ad testimonium admituntur nisi in hiis quae fiunt in balneis foeminarum.

De testibus cogendis. 

Non coguntur testes nisi se promisserint probaturos, vel nisi in cartis scripti inveniantur, vel nisi eligantur ut sint testes, et tunc coguntur vel jurabunt se nichil scire.

De fide instrumentorum.

In quolibet instrumento sufficiunt duo testes, et in qualibet re vel causa. Suspectum potest quis dicere quodlibet instrumentum etiam sine scriptione non abolitum vel deletum, et est ei fides facienda.

De alienatione rei dotalis. 

Valet alienatio vel obligatio rei dotalis a viro facta vel pro dote vel sponsalitio obligare similiter juraverit eam.

De eodem.

Nulla obligatio, sive alienatio quam mulier facit stans cum marito suo valet, nisi juraverit, nisi sit mulier mercatrix quae utatur sua mercatura.

De usuris. 

Curia usuram in sortem non computatam neminem solvere cogit, puta cum ita dicitur in instrumento: si ultra terminum illum prolongavero cum amore vestro dabo quolibet mense duos solidos, illum talionem non facit judex solvi, sed creditor pro usuris potest pignora retinere, et etiam debiti instrumentum, sed debet aliud de solutione sibi facta facere creditori.

De jure emphiteotico. (N. E. Derecho enfitéutico; enfiteusis)

Emphiteota si in die pensionis solvendae solverit pensionem domino suo, et instrumentum emphiteoticum reddiderit eodem die, potest dimittere rem in emphiteosim datam, alias non licet. In instrumento emphiteosis non tenetur subscribere emphiteota, nisi promitat facere melioramentum.

De eodem. 

Potest etiam ad censum dare alii emphiteotae rem censualem domino irrequisito, salvo jure dominorum.

De donatione propter nuptias.

Si centum dentur in dotem, quinquaginta est sponsalicium, et sic de aliis summis. Possidet autem sponsalicium mulier in tota vita sua: mortuo viro suo vel ad inopiam vergente, etiam si nichil lucretur de dote vir mortua muliere. Si autem aliter convenerit inter eos, observatur jure aliquo non obstante. Mortuo viro uxor debet habere victualia per annum integrum de bonis viri, si dos consistat in peccunia numerata. Si vero consistat in possesionibus rerum immobilium, statim 

post mortem recuperet eas cum rebus sibi pro sponsalitio obligatis, et ex tunc non alitur de bonis mariti. Fructus vero rerum pro dote et sponsalitio obligatarum lucratur uxor quamdiu possidet res praedictas, donec ei dos et sponsalitium sit solutum.

De exactione dotis.

Si autem vir fugerit, vel alias abfuerit, vel uxori suae non dederit alimenta, mulier potest petere res mariti sibi pro dote et sponsalitio obligatas, sicut posset viro ad inopiam vergente.

De jure dotis.

Liberis intervenientibus si filia familias constante matrimonio decesserit, non reddit dos ad socerum, sed gener retinet eam, alias sic. 

De privilegiis dotis.

Et est notandum quod mulier non prefertur in bonis vir creditoribus tempore prioribus, si habeant pignora vel hypotecas tacitas seu expressas.

De filiis alendis a patre.

Si mulier dicat se habere filium alicuius naturalem, et petat quod ab eo alatur, illo negante non esse filium suum, debet jurare mulier sicut asserit ita esse, et potest tornari, et si vincit, alet filium ille victus; si victa fuerit, absolvetur ille.

De poena furti.

(N. E. Esta pena debería estar en el estatuto de Cataluña)

Pro furto membrum abscinditur, vel ultimum supplicium infertur. Condempnatur autem fur manifestus vel non manifestus convictus in novecuplum, si peccunialiter conveniatur. Raptor vero in undecuplum condempnatur.

De testamentis.

Ad sollemnitatem testamenti sufficiunt duo testes, nec sigillantur testamenta, et non publicantur, et valet cum manumissoribus, et sine manumissoribus testamentum.

De haeredibus instituendis. (hereus; herederos)

Non instituuntur haeredes nominatim per consuetudinem, sed fiunt manumissores in testamento, qui rogantur sic: praecor ut dividant omnia bona mea sicut inferius apparebit. Et in legitima sectamur legem romanam de triente et semissae.

De manumissoribus.

Manumissor non deducit Falcidiam, nec lucratur quid ex bonis deffuncti, nisi deffunctus relinquerit ei.

De praescriptionibus

Praescriptione et usucapione triennii vel X., vel XX. annorum non utimur, sed XXX. annorum.

De sententiis.

Non est necesse quod sententia feratur in scriptis, sed sufficit quod judex dicat eam. Et si qua partium voluerit eam in scriptis habere; faciat eam scribi judex.

De confessis extra jus.

Si confiteatur quis extra jus alicui vel procuratori suo praejudicat sibi.

De non dandis expensis. 

Si quis deffuerit causae suae sive semel sive pluries, audietur postea sine datione impensarum, et victus victori non 

condempnatur in expensis.

De condempnatis.

Condempnatus cogitur satisfacere victori captis pignoribus ab eo vel fidejussore suo, et utroque, si opus fuerit, et per eos venditis. Si vero non habet nisi res immobiles, tenet eum curia captum tamdiu, donec vendat et satisfaciat victori.

De executione rei judicatae.

In executione autem rei judicatae primo satisfit ei qui prius est curiae conquaestus inter cirographarios creditores. Si vero postea conquerentes habeant pignora vel hypothecas, primo satisfit eis.

De eodem.

Condempnatus non habet tempus quadrimestre, sed statim solvit, nec praestat usuras rei judicatae, et est primo satisfaciendum de bonis victi victori, quam judex habeat suam tertiam.

De appellationibus.

Appellare non est necesse in scriptis, nec appellatur ad alium, sed eadem curia locat (a: Cod. Illerd. vocat) alios sapientes, quorum consilio cognoscit de causa appellationis, et sic deinceps si pluries appellatur, et potest infra X. dies quilibet appellare.

De pignoribus.

Pignus captum a creditore tenetur per X. dies ab eo secundum cartam Comitis Barchinonae, quibus completis, curritur per tres dies per civitatem venale, et postea potest vendi.

De traditis.

Licet quis cedat bonis vel dicat se ad solutionem non sufficere debitorum, nichilominus tamen traditur primo a curiam conquaerenti, si tamen summa ab eo debita fuerit sufficiens ad tradendum; nec habebitur ratio eorum qui bonis cedunt ne egeant, tamen relinquuntur eis lectus et vestes. Quod autem diximus de primo conquaerente, inteligente est sic: quia semper primus conquaerens de quolibet prefertur secundo, nisi secundus habeat pignus vel hypothecam tacitam vel expressam, et secundus tertio, et sic deinceps prefertur inquam in tractatu causae, et in sententiae executione. Cum vero quis dicit, se non habere unde solvat, detinetur a curia captus tribus diebus, infra quos actor deliberat et inquirit, utrum ille captus habeat unde solvat. Et si potuerit ostendere quod habeat unde solvat partem debiti vel totum, judex debet eum detinere donec vendat quod habet, et satisfaciat creditori. Quod si creditor infra illos tres dies non ostenderit reum solvendo esse in totum vel in partem, postea dimittit judex eum praestito juramento, quod non habet unde solvar cum creditor se non dixerat probaturum nisi tamen creditor velit eum sibi tradi pro summa competenti.

De non tradendis.

Est notandum quod mulier non traditur nec fidejussor nec miles nec clericus nec aliquis religiosus nec extraneus extraneo, nec Judeus nec Sarracenus, sed extraneus traditur civi nostro et civis noster traditur extraneo etc., qui velit similiter tradi sibi, sufficienti ab eo prestita cautione quod infra muros civitatis eum teneat juxta nostrae consuetudinem civitatis, sed non potest quis se tradere nisi curiae auctoritate, et tunc precipit curia ei cui traditur, ut quando exierit de eius potestate, quod restituat eum curiae, ut sequantur jus suum alii creditores. Si vero debitor sortis et usurae traditus fuerit creditori et solverit indistincte, cogitur creditor in sortem accipere peccuniam solutam, nec pro usura poterit retineri.

De fidejussoribus.

Fidejussor potest agere contra reum ut liberet eum a fidejussione, si pignus pro fidejussione dederit creditori. Et est notandum quod post lapsos X. dies et tres, vendetur pignus a creditore, et computato praetio in solutione debiti residuum debiti compelletur statim solvere fidejussor. Infra illos vero XIII. dies non poterit creditor curiae se clamare, et si facit, non dabit tertiam.

De homicidio (.)

Pro milite interfecto emendantur LXXXIIII aurei, pro rustico vero quadraginta duo. (N. E. milite 84, rustico 42, el doble para el noble)

De accussationibus. (con ss, se encuentra también accusationibus en otros textos, y accusati, accusator más abajo)

Non fiunt hic accussationes cum aliqua sollempnitate vel scriptura, sed sic fieri consuevit: Ego talis conquaeror de tali, qui occidit talem. Et si accusatus victus fuerit, fiet justitia de eo. Si vincit accusatus, accusati, poenam non patitur accusator.

De causa criminali.

In criminibus illis quae poenam ingerunt corporalem, non iudicat curia, sed consules et probi homines civitatis, quorum sententiam mandat curia executioni.

De quaestionibus.

Si de crimine vel delicto aliquis accussatus fuerit, precedentibus indiciis presumptionem facientibus, torquetur ille suspectus ad veritatem eruendam.

De hereticis.

(a: Cod. Illerden. Si Episcopus cum clericis suis.) 

Si Episcopus vel clericus suus tradiderit nobis aliquem pro heretico puniendum, illum solemus flammis tradere concremandum.

De poenis.

Sciendum est quod poene omnes omnium criminum et delictorum arbitrariae sunt, secundum delicti vel criminis qualitatem et quantitatem, et quibusdam aliis poenis utimur quam sit jure cautum.

De usaticis.

De usaticis autem dicendum est et legibus goticis ac romanis. Maiori autem parte usaticorum utimur, sed usaticis quae locuntur de intestatis et exorquiis et cucuciis non utimur, et quibusdam aliis.

De lege gotica.

Goticis vero legibus paucissimis utimur, ut illis quae loquuntur de testamentis post mortem scribendis, et aliis forte quibusdam.

De lege romana. 

Legibus quidem romanis pluribus utimur, pluribus non, ut cotidianis tractatibus causarum liquere potest. 

In hiis autem omnibus iste ordo servatur: quod consuetudines nostras scriptas et non scriptas cotos et bannos praeferimus omnibus, et primo utimur illis. Post hoc vero servamus cartas nostras et privilegia Principum, postea usaticos, consequenter leges gotas, ultimo vero loco leges romanas. (b: Hucusque cod. Illerden. Coetera desunt.) 

De non adhibenda fide translato sumpto ex alio translato.

Temporibus Thomasii de Sancto Clemente et Petri de Vallebrera et collegarum eorumdem rerum experimentis dictantibus propter comunem utilitatem huius civitatis fuit cum magna deliberatione ordinatum et constitutum, ne aliqua instrumenta facta, vel in posterum facienda, et super contractibus mutui tantum confecta habeant aliquam firmitatem in juditio vel extra. Hoc quidem observetur de translato, translati publicatione vel alia sollempnitate circa ea adhibita, in hoc casu nullum amminiculum eis prebente.

Quod non possit quis uti Illerdae pluribus officiis.

Statutum fuit tempore G. de Samatano et Exmerici Ralustechs, G. de Monteroig et Johannis de Ulznia, Consulum habito prudentum virorum consilio, habita deliberatione quod nemo bayulus, sive curia Illerden. existens baiulus vel curia possit uti, neque tenere aliquod aliud servitium, neque bayuliam, nisi illam Domini Regis vel illius Domini, cuius tenet ipsam.

Expliciunt Consuetudines civitatis Illerdae.


De statuto Regis Jacobi circa judicia (.) 

Jacobus Dei gratia Rex Aragonum, Mayoricarum et Valentiae, Comes Barchinonae et Urgelli, et Dominus Montis Pessulani (Montpellier y variantes) fidelibus suis curiae pasiariis (pahers; paheres y variantes), et probis hominibus Illerden. salutem et gratiam. Volentes malitiis et cavillationibus hominum obviare, ac simplicitati personarum inferiorum et insuficientiae subvenire, ut sic universis et singulis in suis necessitatibus attente provideamus propter bonum et utilitatem comunem in civitate Illerdae circa causas tractandas et decidendas ordinamus et statuimus, quae inferius continentur. Primo statuimus et ordinamus quod in omni causa quae in posse curiae ibi tractatur, fiat litis contextatio ad minus infra VI. dies, postquam libellus fuerit oblatus in causa predicta, et quod infra quadraginta dies numerandos continue a die oblati libelli, causa ipsa per deffinitivam sententiam nisi remaneat per judicem terminetur. Hoc addito quod sequenti die id est sequenti sessione post litem contestatam proponantur omnes exceptiones quas pars quaelibet proponere vellit in causa, et ultra ipsam diem alicuius exceptio non admittatur, nisi forte sit exceptio quae ad causam pertineat, et pro tali causa sit, quam pars quae ipsam proponeret ante litem contextatam nesciret. Et hoc juret super Sancta Dei Evangelia, quod ante litem contestatam nesciebat. Item statuimus et volumus, et quod quilibet possit advocare in causis quibuslibet, quae tractentur in posse curiae non obstante aliquo statuto vel mandato in contrarium per Nos edito; ita tamen quod juret semel in anno in posse curiae et proborum hominum civitatis Illerdae super sancta Dei Evangelia, quod nichil diffugii, malitiae seu calumpniae proponet vel alleget in causis, et sine tali juramento nullus advocatus admittatur ad causas. Statuimus quoque quod alicui istorum advocatorum non fiat solutio salarii vel praemii, quod pro defensione vel pactione causae sit promissum, donec causa sit per pactionem vel diffinitivam sententiam terminata, nisi forte steterit per partes: hoc tamen proviso quod detur ei cautio idonea pro ipso salario, ne illud sibi alique eventu impediri valeat vel diffiniri. Datum Caesaraugustae III. nonas novembris (leo novenbris), anno Domini M.CC.LXV. (1265)

Entradas más vistas