sábado, 30 de julio de 2022

Tomo 6, apéndice 38. D. Bernardi archiep. Toletani, et Rom. sed. legati ad Berengarium archiep. Tarracon. epistola.

XXXVIII.

D. Bernardi archiep. Toletani, et Rom. sed. legati ad Berengarium archiep. Tarracon. epistola. (V. pág. 213.) 

Ex autogr. in arch. eccl. cathedr. Vicens. 

B. Dei gratiâ Toletanae ecclesiae archiepiscopus, apostolicae sedis legatus, B. Terragonensi archiepiscopo salutem. Cum sancta et universalis apostolica teneat ecclesia, concilia celebrari non oportere praeter sententiam Romani pontificis, valde miramur super praesumptione tuâ, quod nobis inconsultis, postquam apostolicae sedis vices, tam in tota Ispania, quam etiam in Narbonensi provintia, indultas esse audivisti, sinodum convocore praesumpsisti. Si vero licitum fuit, legendo decreta Iulii papae, et auctoritatem Nicenae sinodi, repperire poteris. Nos igitur non parum laetaremur, si ratio pateretur, vos concilium celebrare debere. Sed quia non videmus, dedecus et contemptum Romanae ecclesiae dissimulare non audemus. Ideo apostolicâ auctoritate, ne concilium convocare praesumatis, interdicimus: et ut praesentiam vestram nobis in festivitate Sancti Michaëlis, remota omni occasione, ubicumque fuerimus in Ispaniis exibeatis, eadem auctoritate iniungimus, auditurus praeceptum papae per nos vobis directum.