viernes, 22 de julio de 2022

Tomo 6, APÉNDICE DE DOCUMENTOS. 1. Decretum super restauratione monetae Vicensis

APÉNDICE DE DOCUMENTOS. 

I. 

Decretum super restauratione monetae Vicensis, anno MCLXXIV. (Vid. pág. 9.) 

Ex autogr. in arch. eccles. Vicen. 

Notum sit omnibus hanc scripturam videntibus, quoniam ego Petrus Dei gratiâ Ausonensis episcopus, facio, et restauro monetam Sancti Petri Ausonensis sedis, eiusdem ecclesiae omnium canonicorum consilio, et Raimundi de Monte Scatano (1), et multorum proborum hominum, tam villae Vici, quam episcopatus. Hanc autem monetam facio de lege quatuor denariorum argenti puri, et de legitimo pondere; ita quod XVIII. solidi denariorum exeant ad marcham (2). 

1: Hic praedictae urbis superiorem partem, velut dominus, in ipsius tamen ecclesiae feudum, tenebat. 

2: Hi XVIII. solidi, denariorum argenteorum, qui tunc cudebantur, accipiendi sunt; quorum quilibet quatuor denarios comunes valebat; adeo ut marcha, quae in hac moneta Vicensi XVIII. solidos non excedebat, ex comparatione tamen cum aliis denariis in Catalonia communibus LXXII. solidos efficeret. 

Et ut ista moneta in praedicta lege et pondere firmiter observetur, et teneatur, convenio ego iam dictus Petrus episcopus in verbo veritatis, et fidei puritate, et facio iurare in periculo animae meae per duos canónicos, scilicet, per Petrum de Tavarted, et Raimundum de Medaia, et per duos nobiles, et egregios viros, scilicet, Raimundum de Monte Scatano, et Petrum de Luciano. Convenio etiam quod praescripta moneta non mutetur in omni vita mea, nec in lege, nec in pondere minuatur per nostrum consilium, vel stabilimentum, vel voluntatem. Quam si quis minueret in aliquo, acciperem inde vindictam consilio nostrorum proborum hominum, si persona illa in meam potestatem pervenerit; et hoc fiat bonâ fide. Praedicti namque canonici, videlicet, Petrus de Tavarted, et Raimundus de Medaia, faciunt hoc sacramentum in periculo animae meae, et animarum suarum, et aliorum canonicorum, quod pro voluntate mea, vel consilio, vel stabilimento meo, vel eorum canonicorum, iam dicta moneta, ut superius dictum est, in nullo minuatur. Nos etiam iam dicti Raimundus de Monte Scatano, et Petrus de Luciano hoc idem iuramus: adicientes quod per nos ipsos bonâ fide eam firmiter teneamus, et teneri faciamus. Actum est hoc Idus Decembris anno XXXVIII. regni regis Lodovici Iunioris

Praeterea statuimus quod si quis infra villam Vici vendiderit, vel comparaverit quamcumque rem cum alia moneta, nisi cum supradicta, donet pro iustitia X. solidos, si probus homo est, et potens; si vero mediocris est, donet V. solidos pro iustitia. Et si de minoribus est, ascendat in Ciconia die mercati, et si infra septimanam contigerit, intret in Costel. De villanis, qui exterius venient, et extraneis ita statuimus, quod donent duos solidos unusquisque, quando inter se mercantur cum alia moneta, aut ascendant in Ciconia, aut intrent in Costel. Et si mercentur cum hominibus villae, donent homines villae numerum supradictae pecuniae, scilicet X. aut V. solidos. Haec autem poena sit de illis, qui usque ad centum solidos mercabuntur cum alia moneta; et si ultra centum solidos mercati fuerint, duplicetur iam dicta poena. Hanc etiam poenam statuimus de illis, qui cambiatores fuerint de villa, vel extra villam, praeter illos, qui statuti sunt vel fuerint. = Petrus Ausonensis episcopus subscribo. = Sig+num Raimundi de Monte Catano (Ramón de Moncada). = Sig+num Petri de Tavarted. = Raimundus de Medaia hoc firmo. = Sig+num Petri de Luciano. = Raimundus sacerdos Vicensis claviger (clavario; clavari), tenens locum (lugarteniente, locum tenens) publici villae Vici scriptoris, subscribo. 

// Sabrán algo de esto los imbéciles que pusieron las cruces amarillas en la plaza de Vique, Vic, Vich, Vicus?


apéndice 2