viernes, 7 de octubre de 2022

IX. Convenientia inter episcopos Urgellensem et Ripacurciensem, anno MCXL

IX. 

Convenientia inter episcopos Urgellensem et Ripacurciensem, anno MCXL (Vid. pág. 43).

Ex autogr. in arch Episc. Urgell. 

In nomine Domini nostri Jhesu Christi: notum sit omnibus hominibus, quod ego Willelmus Aretalensis Archiepiscopus, et apostolicae sedis legatus, cum consilio Comitum Palearensium Arnaldi, scilicet, et Artaldi, et cum consilio Raimundi Petri de Heril (Eril, Erill), et abbatum Benedicti, videlicet, sancti Saturnini, et Berengarii (hay 3 i) Lavicensis ecclesiae, et in presencia archidiaconorum Urgellensium Giraldi, scilicet, et Petri Willelmi, et Prioris Rotensis ecclesiae Willelmi Bonifilii, et Willelmi Petri Rotensis archidiaconi, et in conspetu (conspectu) multorum aliorum, tam Clericorum quam laycorum, talem concordiam feci inter episcopos Petrum, scilicet, Urgellensem, et Gaufredum Rotensem de ecclesiis, quae sitae sunt in Palearensi, et Urgellensi comitatu, quas predictus Gaufredus Rotensis possidebat, et Petrus Urgellensis ab eo requirebat, quod earum medietatem Petrus Urgellensis recuperet, et quiete habeat, et possideat in vita sua. Aliam vero medietatem G. Rotensis quiete similiter habeat, et possideat in vita sua. Factis inter eos competentibus divisionibus, sine utriusque partis deceptione. Haec autem concordia taliter facta est, quod Petrus Urgellensis deinceps quamdiu vixerit, Gaufredo Rotensi episcopo, neque alicui successori suo super illis ecclesiis aliquam litem moveat. Similiter G. Rotensis episcopus Petro Urgellensi, neque alicui successori suo deinceps quamdiu vixerit super illis ecclesiis aliquam litem moveat. Post obitum vero illorum, utriusque successoribus libera sit potestas huic concordiae stare, vel denuo in presencia Domini Papae vel legati eius litem suscitare. Haec est pars divisionis huius, contingens Urgellensi episcopo, ecclesiae, videlicet, omnes, quae sitae sunt, vel erunt in valle quae dicitur Vallis Sennid, et in Valle de Bovino, et ecclesia Sancti Martini de Aren cum suis pertinenciis, et ecclesia de Girbeta cum suis pertinenciis, et omnes aliae ecclesiae Palearensis et Urgellensis comitatus, quae sunt vel erunt ultra flumen de Nogairola (Noguerola), et de ista parte ipsius fluminis, ecclesia Sancti Stephani de Sarga cum suis pertinenciis. Facta est haec convenientia anno ab Incarnacione Domini MCXL, sexto nonas Maii. = Ego Guilelmus Arelatensis ecclesiae archiepiscopus, et Apostolicae sedis legatus confirmo. = Ego Petrus Urgellensis episcopus hoc signo + confirmo. = S¡g+num Arnaldi Comitis Palearensis. = Sig+num Artaldi Comitis Palearensis. = Ego Gaufridus Barbastrensis ecclesiae presul, et exul confirmo. Sig+num Willelmi Petri archidiaconi Barbastrensis. = Sig+num Petri Willelmi archidiaconi Urgellensis. = Sig+num Raimundi Petri de Heril. = Sig+num Geralli archidiaconi. = Nicolaus Canonicus Sancti Rufi hanc cartam scripsit, et hoc sig+no roboravit.