sábado, 8 de octubre de 2022

XX. Decretum electionis Bernardi de Villamur in Episcopum Urgellensem, anno MCXCIX.

XX. 

Decretum electionis Bernardi de Villamur in Episcopum Urgellensem, anno MCXCIX. (Vid. pág. 68).

Ex arch. eccl. Tarracon. 

Sanctissimo Patri et Domino R. Dei dignatione Tarraconensi Archiepiscopo et universo eisdem conventui totus Urgellensis ecclesiae clerus et populus salutem et debite devotionis famulatum. Quoniam vestram non credimus latere discretionem, angustias, tribulationes, persecutiones rerum et posesionum (se pierden en 1199 mínimo las dos ss de possessionum, en algunos casos) amissiones, quas Urgellensis ecclesia hactenus sustinuit ob insuficientiam et desidiam B. quondam Episcopi, qui eandem ecclesiam desolatam et fere ad extremam exinanitionem deductam, fratribus insalutatis, et Domini Papae non expetita licentia, occulte dimissit, singulorum narrationi ad praesens supersedemus. Verum sanctitati vestrae notificandum duximus, quod adepta Domini Papae per Dei gratiam eligendi licentia, et dicti Episcopi renunciatione ab eodem recepta et confirmata, sicut per litteras suas jam vobis plene innotuit, communi voto atque totius cleri et populi consensu, invocata Spiritus Sancti gratia, elegimus novis in Pastorem et Rectorem B. Urgellen. Sacristam, virum utique prudentem, discretum, bene morigeratum, Deo et hominibus placentem, quem ad dignitatis vestrae celsitudinem mittere et praesentare curavimus; postulantes unanimiter, et obsecrantes a vestra sanctitate ipsum in Episcopum consecrari, quatenus, aucthore Deo, sicut idoneus Pastor clero et populo sibi commisso praesse valeat et prodesse. Ut autem omnium nostrum vota in hanc electionem convenire noscatis, praesens Decretum propris manibus subscribendo firmavimus. Quod est actum X. kalendas martii anno ab Incarnatione Domini M.C.LXXXXVIII. = Ego W. Prior subsc.° = Sig+num B. Archidiaconi de Sancta Fide (1). = Sig+num A. de Saga Archidiaconi. = Sig+num B. de Saga Abbatis. = Sig+num G. de Planedis Praecentoris. =  Sig+num G. de Ripellis Archidiaconi. = Sig+num Magistri Petri. =  Sig+num Georgii fratris eius. = Sig+num B. Nunonis. = Sig+num R. de Sancto Stephano. = Sig+num Magistri Bertrandi. = Sig+num Petri de Cantuno. = Sig+num K. de Montornes. = Sig+num Martini Capellani Sancti Petri. = Sig+num P. de Conezeto. = Sig+num B. de Stamarit. = Sig+num R. de Camilau. = Sig+num A. de Fost. = Sig+num B. de Argestus. = Sig+num Joannis de Villaruba (Villa rubea : Vila roja, Villarroja, Villarroya). = Sig+num G. de Claneto Prioris Guisson. = Ego P. de Josa Archidiaconus subs.° = Sig+num G. de Petra mola. = Sig+num R. de Tost Capellani Sedis. = Ego B. de Jular subs.° = Ego A. Operarius subs.° = Sig+num G. Sicart. = Sig+num B. Anacrensis subs.° libenter. = Sig+num R. Capellani Sancti Michaelis. = Sig+num A. Decani. = Sig+num A. Capellani de Camarasa. = Sig+num A. de Cavanellis. = Sig+num Guilaverti. = Sig+num G. de Claret. = Sig+num G. Saga. = Sig+num B. de Enveig. = Sig+num G. de S. Martino = Sig+num G. de Fost. = Sig+num G. de Pinos Decani. = Sig+num G. de Ripis (Ribes o Rives). 

(1) Infra ad ann. 1201 sic subscribit: Sign. B. de Sancta Fide Urgellensis Sacristae.