martes, 31 de enero de 2023

XLI. Reconciliatio cuiusdam clerici apostatae ecclesiae Barcinon. an. MCLX. (1160)

XLI.

Reconciliatio cuiusdam clerici apostatae ecclesiae Barcinon. an. MCLX. (1160) (Vid. pág. 132.)

Ex arch. eiusd. eccl. lib. 3. Antig. fol. 13. núm. 30.

In Dei nomine ego Arnallus de Palaciolo recognoscens me esse culpabilem quia postposito clericatu ad vias seculi transieram, et a consortio et a comunitate Barchinonensis ecclesiae impudenter recesseram, veni ante praesentiam Guillelmi venerabilis Barchinonensis Episcopi et omnium canonicorum eiusdem ecclesiae, atque humiliter veniam petii, et requisivi, ut cum eis participarem in domo Domini. Qui misericordia moti precibus meis condescendendo, diligenter adquieverunt. Ideoque ego jam dictus Arnallus equo animo ac spontanea voluntate concedo atque promitto Domino Deo et praefatae ecclesiae Barchinonensi et Episcopo supra scripto, et omnibus canonicis, quatenus mandatum et obedientiam, quam mihi modo imponunt, fideliter et absque ulla rebellione compleam et perficiam, ab isto videlicet proximo Pascha usque ad aliud sequens. Quod si infra praedictum temporis spatium hoc infringere aut transgredi praesumpsero, aut post completam obedientiam et mandatum modo injunctum iterum relicto clericatu ad seculum rediero, ex tunc omnino derelinquo, diffinio et evacuo canonicae Barchinonensi et Episcopo atque canonicis ipsam quotidianam prebendam canonicalem quam michi ad praesens sua pietate restituunt, simul et totum honorem in termino Palacioli progenitorum meorum largitione Barchinonensi canonicae pertinentem; ita quod ulterius ego, aut nullus homo vel femina per me aut per meam vocem hoc nullatenus repetamus vel requiramus. Ego igitur iam dictus Episcopus cum omni clero Barchinonensi recipio te praefatum Arnallum pro immoderato excessu tuo poenitentem et satisfacientem, ea scilicet interposita conditione, ut in ordine clericatus de coetero honeste remaneas, et obedientiam atque mandatum, quod tibi imponimus obedienter adimpleas et perficias, scilicet ut ab hac proxima festivitate Paschali usque ad alteram sequentem in choro, in claustro, in refectorio, in dormitorio assidue maneas; ita quod infra praedicti temporis spatium ultra januas ecclesiae, et portam canonicae atque ostium cimiterii nulla occasione die vel nocte procedas, exceptis processionibus vel exequiis ingruentibus. Facta vero iam dicta penitentia dabimus tibi de honore nostrae canonice, aut illum scilicet honorem qui fuit patris tui, aut tantum de alio honore nostrae canonicae, unde debebis esse paccatus. Et hoc per comunem laudem nostri Capituli, et amicorum tuorum. Quem honorem habebis, et possidebis per nostram canonicam in vita tua, dum in clericatu remanseris absque aliquo impedimento vel detrimento, sine alienatione quam inde non facias. Si autem, quod absit, jam dictum mandatum et obedientiam non compleveris, aut post completam penitentiam rursus spreto ordine clericatus ad saecularem et laicalem vitam redieris, statim supra dicta omnia inrecuperabiliter amitas, et a consortio et fraternitate nostra in perpetuum alienus existas. Est autem praedictus honor in termino Palacioli, et villae Piscinae, et Martorelles, et in Barchinonensi territorio et in diversis locis. Insuper ego jam dictus Arnallus de Palaciolo diffinio et dimito, et omnimodis solvo omnes alias cartas et convenientias sive scriptas, sive non scriptas, quas hactenus Barchinonensi canonicae feci. Et ut haec, quae posterior est, firmior habeatur sicut superius scriptum est, ita concedo, et laudo, et subscriptione nominis mei propria manu confirmo. Facta carta VIII. idus aprilis anno ab Incarnatione Domini M.C.LX. regnique Ledovici Jun. XXIV. = Sig+num Arnalli de Palaciolo qui ista supra scripta confirmo, et laudo.  = Sig+num Pontii de Osor. = Sig+num Bernardi Monetarii. = Sig+num Petri Monetarii, filii eius. = Sig+num Johannis Bovis, baiuli Comitis. = Sig+num Petri Arberti Poncii. = Sig+num Arnalli de Cannelles. = Sig+num Raymundi de Monte rotundo. = Sig+num Poncii subdiachoni, filii Poncii de Osor. = Sig+num Guillermi Catalanni. = Sig+num Guillermi, Barchinonensis Episcopi. = Sig+num Poncii scribae, qui hoc scripsit die et anno quo supra.