domingo, 22 de enero de 2023

XVII. Constitutio de pellibus armelinis in ecclesia Illerdensi,

XVII. 

Constitutio de pellibus armelinis (pieles de armiño) in ecclesia Illerdensi, edita die 22 decembris, anno MDXCV. (1595) (Vid. pág. 67).
Ex regest. constitutionum eiusd. anni. 

Cum maxime deceat ecclesiae ministros et praecipue ipsius dignitates et canonicos ea indumenta deferre quae honestos animi mores modestiaeque eandorem ita ostendant, ut exterior corporis habitus ordini honestatique congruat canonicali, et ipsos spetiali quadam vestium nota secernat ab aliis beneficiatis in sacra theologia aut utroque jure doctoribus seu in artibus magistris aut alias in hac Illerdensi nobilissima universitate vel alia quamvis approbata legitime graduatis, quibus hactenus permissum extitit ut tempore hiberno isdem roqueto, capa nigra et capucio pellibus (quae nostro idiomate grisos vocantur) consuto, quibus utuntur dignitates et canonici huius ecclesiae illi quoque indifferenter utuntur. Unde cum rationi plurimum conveniat dignitates et canonicos ab aliis graduatis facile dignosci posse, illosque non dissimili aut diversa cappa nigra uti debere. Propterea considerantes hanc nostram ecclesiam Illerdensem Regum, Marchionum, Ducum et aliorum Principum concursum ac scholarium in florentissima academia degentium frequentia quotidie honorari, ac unam ex totius Hispaniae ecclesiis nobilissimis existere, tum ob statutum jamdiu in ipsa vigens quo disponitur non esse ad canonicatus pro tempore vaccantes admittendos, nisi eos qui vel ex militari genere sint orti, vel doctorali gradu in universitate approbata legitime condecorati: ideo in his capitulis generalibus pro maiori nostrae ecclesiae decore cum benaplacito tamen S. S. Domini nostri Papae, Sanctaeque Sedis Apostolicae statuimus decernimus et ordinamus quod dignitates et canonici nunc et pro tempore existentes praeter roquetum, capam nigram et loco capucii pellibus grisis consuti, capucium ex pellibus armelinis hiberno tempore gestent. Beneficiati vero graduati illi roqueto, capa nigra et capucio qui per constitutiones provinciae Tarrachonensis et alias eisdem permittuntur dicto tempore utantur, non autem capusio ex pellibus armelinis. Quo quidem statuto per me per et infrascriptum notarium ibidem in Capitulo coram dictis dominis capitulantibus et testibus infrascriptis lecto et publicato incontinenti dictum reverendum Capitulum mandavit mihi dicto notario, quatenus de eodem publicum conficerem instrumentum. Acta fuerunt haec Illerdae presentibus ibidem venerabilibus viris dominis Petro Marta et Jacobo Badia, praesbiteris ecclesiae Illerdensis beneficiatis, ad praemissa vocatis pariter et adhibitis.