lunes, 30 de enero de 2023

XXXVI. Venditio cujusdam mansi ab Artallo, Palliarensi Comite facta monasterio Lavascensi, an. MXCI. (1091)

XXXVI.

Venditio cujusdam mansi ab Artallo, Palliarensi Comite facta monasterio Lavascensi, an. MXCI. (1091) (Vid. pág. 116.)

Ex Cartor. monast. Lavascensis, fol. 11. 

Gotica lex jubet et antiqui Patres sancxerunt quatinus vindicio si facta fuerit, per scriptura plenam obtineat firmitatem. Ideoque ego Artallus gratia Dei Comes et uxor mea Eslonza, et Odo frater meus, electus in episcopatum Urgellitana Sede sub sacro nomine Omnipotentis Dei venditores sumus Domino Deo et almae Virgini Mariae monasterium que vocitatur Laviscensis, et tibi Raymundo Preposito et fratribus ibidem servientibus unum capud masum qui fuit Adefonso Ramio qui est condam. Etiam tenet ipsum capud mansum Petrus neptus eius et uxor sua Adalez et filiis eius Guillermu et Raimundus, et est ipsum capud mansum in castro Sasso. Vindo vobis ipsum capud mansum ab integrum, et ipsos homines, qui ibidem sunt vel adveniendi sunt, cum omnia quae habent vel habere debent, vel in antea adcrevere potuerint, excepto quod in ipso castro nullum mansum mihi destruuntur. Et si vultis eos educere ex villa Sasso, et deducere in alio vestro loco, licentiam habeatis ut facere valeatis cum omnia sua ab integrum, excepto hoc quod ipsas suas mansiones non valeant destruere. Hoc totum quod supra scriptum est vindimus vobis ab integrum propter praetium quod inter nos convenit. Id sunt, quadringentos quinquaginta mancusos de auro Valentia ut ad hodiernum diem et tempora firma habeatis potestatem tenendi et possidendi vestram que voluntatem faciendi. Et est manifestum quod si ego Artallus aut uxor mea Eslonza aut frater meus Odo aut filii et filiae nostrae, aut nulla mea posterita, aut nulla subrogata persona qui contra hanc cartam venerit ad inrumpendum non ac valeat vendicare, sed cum Juda traditore in infernum accipiat porcionem, et insuper componat cum omni sua melioracione, sicut lex continet et in antea firma et stabilis permaneat modo vel omnique tempore. Facta ista carta V. idus augusti anno XXXV. Regis Philippi, regnante Aldefunso (Aldefonso, Ildefonso, Alfonso) Rege in Castella et Gallecia, Petro Rege regnante in Aragone et in Papellonam (Pampilona, Pamplona : Navarra), Dompno Artallo supra scripto in Paliares et Dompno Raimundo similiter. = Sig+num Artallo Comite. = Sig+num Eslonza. = Sig+num Dompno Odoni qui istam cartam vendicionis scripturam fieri jussimus, et firmavimus, et testes firmare rogavimus. = Sig+num Raimundo Fulchoni de Gallinario. = Sig+num Petro Fulchone. = Sig+num Bernardus Raimundi de Agromontis. = Sig+num Echardus de Eramontis. = Sig+num Dodo Arnallus de Pervas. = Visores et auditores, Guillermus Arnallus de Pervas et Mironi Guillermo de Ripera et Tedballo de Orcallo, Bernardus Ricolph de Palencia et alii plures. = Baronezo, subdiachonus Sanctae Mariae Tremp scripsit die et anno quae supra. Sig+num Pere Mir de Stopaga. = Sig+num Bertran Guillem. = Ego Odo gratia Dei Urgellensis Episcopus confirmo et laudo hanc cartam et manu propria consigno +.