lunes, 23 de enero de 2023

XXIV. Concessio cimiterii monasterii canonicorum S. Ruphi ab Episcopo Illerdensi facta: an. MCLV. (1155)

XXIV.

Concessio cimiterii monasterii canonicorum S. Ruphi ab Episcopo Illerdensi facta: an. MCLV. (1155) (Vid. pág. 116.)

Ex autogr. in arch. Capit. Illerden. 

In Dei nomine ego Guillermus Dei gratia Ilerdensis Episcopus cum consilio et voluntate fratrum nostrorum Ilerdensium canonicorum dono Deo et ecclesiae Sancti Ruffi illam ecclesiam quae constructa est in illo alodio quod Dominus Comes Barchinonensis eidem Beati Ruffi ecclesiae dedit. Dono etiam cimiterium ad sepeliendos canonicos ipsos et eos qui de mensa eorum fuerint. Concedo etiam ipsis Sancti Ruffi canonicis ut in eodem suo alodio, si quando voluerint, aliam ecclesiam edificent; qua tamen constructa, prima destruatur. Hanc, inquam, donacionem et concessionem facio praedictae ecclesiae Sancti Ruffi communi consilio, sicut dictum est, fratrum nostrorum in manu magistri Guillermi, primi eiusdem ecclesiae Prioris ut eam Sancti Ruffi canonici libere et quiete possideant in perpetuum salva reverentia et dignitate episcopali et clericorum Ilerdensis Sedis, ita scilicet ut Prior eiusdem loci Episcopo Ilerdensi obedientiam promittat, et numquam parrochianos nostros nobis invitis suscipiat, et decimas de laboribus suis tribuat. = Sig+num Guillermi Ilerdensis Episcopi. = Signum + Guillermi Rotensis Prioris. = Sig+num Raimundi Ilerdensis Prioris. = Signum + Guillermi Sacristae.  = Sig+num Bernardi, Capellani Episcopi. = Signum + Petri Gavaldani. = Signum + Petri de Aura, canonicorum Ilerdensis Sedis. = Facta carta anno Incarnationis Domini M.C.L.V. XV. kalendas marci. = Nicholaus Ilerdensis capellanus scripsit et hoc signum + fecit.