martes, 21 de marzo de 2023

L. Codicillum secundum D. Johannis ab Aragonia, Patriarchae Alexandrini, ac Jacobi II., Aragon. Regis filii, an. MCCCXXXIII. (1333)

L.

Codicillum secundum D. Johannis ab Aragonia, Patriarchae Alexandrini, ac Jacobi II., Aragon. Regis filii, an. MCCCXXXIII. (1333) (Vid. pág. 161.)

Ex arch. Cartus. Scalae Dei.

In Dei nomine. Sit omnibus manifestum, quod cum nos Johannes miseratione divina sanctae Alexandrinae Sedis Patriarcha, ac administrator ecclesiae Terraconae, nostrum condiderimus testamentum anno Domini M.CCC. tricesimo, idus marcii, et etiam codicillum unum anno Domini M.CCC. tricesimo primo, pridie kalendas decembris in posse notarii infrascripti; velimusque nunc ipsis testamento et codicillo aliqua addere et detrahere, nostros presentes facimus codicillos. Et attendentes ad religionis puritatem, quae in Cartusiensi ordine observatur, et ad vitae austeritatem, in qua monachi ipsius ordinis vivunt ac vivere sunt astricti, et ad bona spiritualia quae fiunt continue in eodem; et ex hiis ad ipsum ordinem specialem affectionem habentes, et specialiter ad monasterium, quod per progenitores nostros Reges Aragonum bonae memoriae in Terraconen. dioc. de ipso ordine fundatum extitit et donatum, et monasterium Scalae Dei etiam nuncupatum: sperantes indubie ut sola Dei bonitate per hanc scalam scandere ad regna celestia mereamur; ad honorem Dei et beatissimae Virginis Matris ejus, volumus, mandamus ac etiam ordinamus, quod in ipso monasterio Scalae Dei dupplicetur conventus, ita quod duodecim monachis qui ibi sunt et fuerunt etiam ab antiquo, superaddantur alii duodecim monachi, perpetuoque sub uno Priore ibi sint de cetero viginti quatuor monachi, qui ibi semper ad Deum orent pro anima nostra ac parentum nostrorum et omnium fidelium defunctorum, et ibi Deo ad laudem et gloriam sui nominis deserviant in divinis. Volentes et mandantes quod de bonis nostris et ad expensas nostras ab alia parte ecclesiae ipsius monasterii fiat claustrum magnum quod ordo Galileam vocat, simile claustro magno, quod jam ibi est pro monachis ibidem hodie institutis, et duodecim cellae similes cellis duodecim, quae ibi sunt pro duodecim monachis cum omnibus apparatibus earundem. Sic quod duodecim monachi, quos duodecim qui iam sunt in ipso monasterio, ducimus adiungendos, similia claustrum magnum et cellas habeant in omnibus et per omnia illis, quae iam ibi sunt pro monachis ab antiquo in ipso monasterio institutis. Et pro provisione in victu et vestitu dictorum duodecim monachorum legamus dicto monasterio Scalae Dei locum nostrum de Çaydino, dioc. Ilerdensis, quem nos de pecunia nostra emimus cum questia, tena, furnis, molendinis, monetatico et aliis omnibus quae in ipso loco habemus, et habere ac percipere debemus, et quae ad nos melius ex emptione inde facta pertinent in eodem, et cum iuredictione civili et mixto imperio, ac appellationibus super eis quae in ipso loco habemus, et etiam quindecim mille sol. Jaccen., quae nobis per universitatem dicti loci debentur, quae nobis per eos infra tres annos solvenda sunt, videlicet, quolibet dictorum trium annorum in festo Sancti Johannis quinque mille sol.; quae quantitas in emptionem reddituum convertatur ad opus monasterii supra dicti, et pro provisione dictis duodecim monachis una cum praedictis aliis facienda. Quae omnia percipiat, colligat et habeat perpetuo Prior monasterii supra dicti, et provideat dictis duodecim monachis in victu et vestitu, et aliis necessariis, secundum ordinem et regulam eorundem. Et nisi nos in vita nostra fecerimus cellas et claustrum supra dicta, ad haec facienda et complenda, omnia bona nostra specialiter obligamus. Volentes et mandantes quod solutis nostris debitis, et iniuriis restitutis, praedicta, quae supra ordinavimus et fieri mandavimus, sic fiant et habeant complementum, quod per legata, quae in dictis testamento et codicillo fecimus, non possint aliquatenus impediri, nec possit ullatenus aliquid detrahi de eisdem. Et etiam ubi bona nostra non sufficerent ad praemissa et legata facta in dictis testamento et codicillo, et in eisdem etiam ordinata, praedicta in hiis codicilliis contenta fieri integre volumus; ita quod nulla detractio fieret de eisdem, quamvis de praedictis legatis in dictis testamento et codicillo factis esset, eo quod bona non sufficerent, pro rata detractio facienda. Revocantes ex certa scientia omnem ordinationem, legatum et obligationem, quae generaliter vel specialiter fecerimus de dicto loco de Çaydino, et iuribus, quae in, et super ipso habemus et quoquo modo habere debemus.

Mandantes hominibus nostris loci praedicti de Çaydino sub fide et homatgio (: homagio : homenatge; homenaje), quibus nobis sunt astricti, quod Priori qui pro tempore erit in dicto monasterio Scalae Dei homatgium (: homagium; lo mismo que arriba) faciant, et ipsi ut domino suo parcant, et respondeant ac obediant, sicut nobis parere et obedire ac respondere tenentur, eosdem ab omni homatgio et fidelitate, quibus nobis astricti sunt, absolventes. Merum imperium autem et exercitum ac cavalcatam quae in ipso loco habemus, et in hominibus et feminis ibidem habitantibus et habitaturis, legamus illustrissimo Principi domino Alfonso Dei gratia Regi Aragonum, fratri nostro karissimo, et post eum illi ex filiis suis qui eidem succedet in regno, et cuilibet qui Rex fuerit Aragonum post eosdem. Ita quod numquam praedicta, quae eis legamus, possint a corona separari, nec ex aliquo titulo vel causa, in alium transferri seu alienari in perpetuum vel ad tempus, nec ad violarium, seu etiam usumfructum. Et si per ipsum dominum Regem vel filium suum praedictum, seu quoscumque alios succedentes in regno, praedicta, quae eis legamus, et alium transferrentur, seu alienarentur de facto, cum de iure non possent, in perpetuum vel ad tempus, et ad violarium seu etiam usumfructum (quam alienationem seu translationem omnino et in perpetuum, ut supra dictum est, fieri prohibemus) in casu in quo contra nostram praesentem ordinationem fieret quoquo modo, revocamus legatum praedictum quod eis facimus, et praedicta dicto monasterio Scalae Dei legamus; salvo tamen iure et dominio ipsius domini Regis et successorum suorum; ita quod ipsum monasterium haberet et possideret omnia supra dicta. Si autem in causa meri imperii penam corporalem per sententiam vel compositionem converti contingeret in pecuniariam, volumus quod dicto monasterio ipsa pecunia applicetur, et eidem, et non domino Regi seu suis successoribus vel officialibus suis cedat; immo in omni casu in quo recipiatur seu habeatur peccunia pro delicto, semper ipsum monasterium et Prior eiusdem ipsam pecuniam percipiant et habeant integre et complete. Verum quia praedictum locus et omnia supra dicta quae monasterio praedicto legamus, feudum domini Regis existunt, nec sine eius firma, laudatione et approbatione ecclesiae dari possunt, eidem domino Regi, ut fratri nostro karissimo supplicamus, quod ipse ut Princeps catholicus, et ordini praedicto devotus, Dei intuitu et nostri ac pro animae suae remedio et salute, velit hanc nostram ordinationem piam et laudabilem firmare, laudare et etiam approbare, et assensum praebere, quod ipsum monasterium habeat supra dicta pro alodio, vel saltem in feudum ab eo, prout est superius ordinatum, predecessorum suorum vestigiis inhaerendo, qui devoti Deo et dicto ordini praedictum monasterium fundaverunt, et bonis temporalibus dotaverunt honorifice, et suis privilegis muniverunt. Ubi autem praedictus dominus Rex consentire nollet (quod non credimus, nec speramus) quod ipsum monasterium locum praedictum habere pro alodio, cum eis, quae eidem per nos superius sunt legata, vel saltem ab eo in feudum, volumus et mandamus quod locus ipse plus offerenti vendatur per nostros manumissores, et per Priorem dicti monasterii, cum hiis etiam quod superius domino Regi, et filiis suis Aragonum Regibus, et cuilibet in regno succedenti legamus; quod legatum in casu praedicto revocamus, et ea vendi volumus cum aliis supra dictis. Et de pretio quod inde habebitur, emantur redditus per eosdem ad opus monasterii supra dicti: de quibus fiat provisio dictis duodecim monachis, ut est superius ordinatum. Et in casu in quo venditio fieret supra dicta, cupientes totum praetium, quod inde haberetur, converti in emtionem (emptionem pierde la p) reddituum ad opus monasterii supra dicti, ita quod nulla deductio inde fiat, volumus ac etiam ordinamus, quod de quantitate centum sexaginta mille sol. Barchinon., quod nos habemus supra castrum Corbarie, regni Valentiae, (Corbera, reino de Valencia) domino Regi de tertio, quod de dicta renditione sibi competeret, satisfiat; ita quod ipse sibi retinere possit, et de praedicta quantitate deducere id quod sibi competeret pro tertio supra dicto, nisi per ipsum dominum Regem de ipsa quantitate nobis satisfactum tunc temporis extitisset. Et ut monachi ipsius monasterii in sacra theologia possint studere, et ad laudem Dei et gloriam proficere in eadem, legamus eidem monasterio Bibliam nostram glosatam, quae undecim volumina habet, quae semper in ipso monasterio sit, ad servitium monachorum, et nunquam possit alienari modo aliquo, seu extrahi ab eodem. In aliis autem dicta testamentum et codicillum confirmamus, et omnia ordinata in eis rata et firma volumus remanere. In quorum testimonium praesens instrumentum per notarium nostrum subscriptum fieri et publicari iussimus nostro sigillo appendicio roboratum, in quo etiam subscripsimus manu nostra. Acta sunt haec in castro de Alforgia, dioc. Terracon. quarto nonas septembris, anno Domini M.CCC. tertio. Testes inde sunt venerabiles et religiosi frater Raymundus, Prior dicti monasterii Scalae Dei, frater Poncius Carbonelli, ordinis fratrum Minorum (a), Guillelmus Richerii, Archidiaconus Sanctae Engratiae in ecclesia Oscensi, domini Papae capellanus, Jacpertus Folcrandi, Decanus Ilerdensis, et Bernardus de Fonte, canonicus Toletanae ecclesiarum, ad praedicta specialiter evocati.

Nos Johannes, Patriarcha et administrator praefatus, praedicta firmantes subscribimus et sigillum nostrum appendi iussimus.

+ Signum mei Petri Tost, praefati domini Patriarchae scriptoris, eiusque auctoritate notarii publici in civitate, diocesi, et per totam provintiam Terraconensem, qui praedictis una cum praenominatis testibus interfui, haecque scripsi et clausi, sigillumque dicti domini manu propria subscribentis de eius mandato hic apposui (se lee apossui) in testimonium praemissorum.

(a) En: inter viventes hic numeratur anno 1333. Pontius ille Carbonellus, cui Petrus de Alva aliique adjudicarunt Catenam auream, S. Thomae Aquinatis, anno 1274. decedentis. Praeter decretorium hocce argumentum, vide ea de re Nicolaum Antonium in Biblioth. Hisp. vet.