martes, 7 de marzo de 2023

VII. Enecus, prima synodo, M.CCC.LXXXVIII, 1388

VII. 

Enecus (a) in prima synodo per eum celebrata die veneris XVII mensis decembris (b: Alii codd. et recte: aprilis) anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXXVIII. fecit constitutiones sequentes. (Vid. pág. 8.)

(a) Enecus scilicet Valterra, Valentinus, qui ab ecclesia Segobricensi ad Tarraconensem promotum anno 1380, eam non nisi septenio post adipisci potuit, schismate prohibente quod tunc iam in universali Ecclesia grassabatur. Novam sponsam suam rexit ad finem usque vitae suae anno nempe 1407.

Quod omnes beneficiati faciant residentiam in suis beneficiis.

Lacrimosa viduitas quarundam ecclesiarum nostrae dioecesis nostrum propulsavit auditum, et in clamores validos eructando nostrum animum excitavit, quod quamquam de jure comuni et alias omnia beneficia, precipue curata, residentiam requirant personalem, et propter officium detur beneficium; tamen nonnulli eclesiarum rectores et vicarii perpetui ac alii clerici in nostra dioecesi beneficia ecclesiastica obtinentes, vagando hinc et inde per orbem, et ut plurimum in opprobrium ordinis clericalis, et suarum periculum animarum, ecclesias suas dimittunt (c: Al. cod. dimittant), nullis, aut saltem insufficientibus, servitoribus dimissis, qui officium pastoris usurpantes, tamquam mercenarii, solum quae sua sunt quaerunt, et non quae Crucifixi, ex quibus scandala quam plurima in eisdem ecclesis hactenus sunt secuta. Nos vero istorum illicitos motus compescere cupientes, statuimus et praesenti constitutione mandamus, quod omnes clerici in nostris civitate et dioecesi beneficia curata, et alia requirentia residentiam personalem obtinentes, infra unius mensis spatium a die publicationis praesentium (a: Al. cod. praesentis) in antea continue computandum ad ecclesias, in quibus huiusmodi beneficia obtinent, personaliter se conferant, suam ibi personalem residentiam facturi cum continuatione. Contrarium vero facientes tamdiu a perceptione fructuum beneficiorum praedictorum se noverint ese suspensos, quamdiu contumaciter recusaverint dictam facere residentiam, ut tenentur. De quibus fructibus, facto prius beneficiorum servitio per idoneos substitutos de nostri licentia surrogandos, residuum, si supersit, nostro arbitrio distribuendum reservantes. Revocantes prout supra quascumque licentias absentandi per nos aut Vicarios nostros concessas usque in hodiernam diem; et eas concedendi de coetero nobis facultatem reservantes, dictis Vicariis potestatem omnimodam abdicamus. Ab hac ordinatione de gratia spetialiter excipimus canonicos nostrae ecclesiae, qui de licentia nostra in studiis generalibus resident, et laudabiliter vivunt ad adquirendam scientiae incomparabilem margaritam, et familiares nostros, qui una nobiscum pro servitio Dei et Ecclesiae indefesse non desinunt laborare.

Quod obtinentes plura beneficia hostendant dispensationem, vel eligant unum quod maluerint; alia conferenda per Dominum Archiepum.

Cum secundum canonicas sanctiones nullus possit plura beneficia, maxime incompatibilia, absque dispensatione superioris licite retinere, idcirco nos Enecus, Archieps. memoratus mandamus expresse omnibus clericis subditis nostris, curatis et non curatis, duo vel plura beneficia obtinentibus, quatenus infra duorum mensium spatium a die publicationis praesentium in antea continue computandorum, nobis aut Vicario nostro in spiritualibus (b: Al. cod. addit: et temporalibus) generali hostendant dispensationem aut dispensationes, si quas habent, per quas licitum eis existat dicta beneficia simul licite retinere. Et si dispensationis huiusmodi non habuerint, eligant infra dictum tempus unum de dictis beneficiis, quae possident (c: Al. cod. addit: quod maluerint), alium, vel alia per nos personis idoneis conferenda. Alioquin lapso dicto termino si dictas dispensationes, si quas habent, non hostenderint, vel unum de dictis beneficiis non elegerint, ut est dictum, ex tunc nos procedemus ad conferendum dicta beneficia personis idoneis, unico dumtaxat beneficio beneficiato cuilibet dimisso, quod nos maluerimus, seu duxerimus eligendum.

Quod praesbyteri celebrent quater in septimana.

Praeterea negligentiam aliquorum praesbyterorum nostrae dioecesis reprimere cupientes, qui, licet tam injuncto eis officio, quam alias propter beneficia, quorum fructus recipiunt, missas celebrare tenentur, tamen in hoc sunt necgligentes quam plurimum et remissi; cum jam per Constitutiones bonae memoriae praedecessorum nostrorum in hiis sit provisum; idcirco nos Enecus, Archiep. supra dictus praesentis constitutionis serie ordinamus praecipiendo mandantes, quatenus omnes praesbyteri in nostris civitate et dioecesi beneficia ecclesiastica obtinentes saltem quater in septimana devote celebrent cum effectu (a: Al. cod. suas missas) missas; et illi qui beneficia obtinent, et presbyteri non existunt, habita a nobis prius licentia, honestos presbyteros ponant, qui loco eorum dictas misas valeant celebrare, et celebrent cum effectu; ipsis tamen beneficiatis in dictis beneficiis facientibus residentiam personalem; nisi alias ex justis ac rationalibus causis licentiam alicui de praedictis duxerimus concedendam. Contrarium facientes, nisi fuerint infirmitate detenti, poenam duodecim denariorum se noverint pro die qualibet incurrisse. Hoc tamen intelligimus, si beneficium tanti valoris existat, quod computata pro rata, duodecim denarios pro qualibet die valeat; alias diminuatur poena pro rata secundum valorem reddituum beneficii. Quae poena operi retrocabuli (b: Al. cod. retrotabuli) (retablo) Sedis Terracon. aplicetur. Dat. Terrachonae die veneris XVII. mensis aprilis anno a Nat. Dni. MCCCLXXXVIII.