XXXVII.
Eiusdem Alexandri III. rescriptum de exemptione monasterii SS. Crucum ab obedientia Archiep. Tarracon. et Episcopi Barchin. donec lis praedicta finiretur, an. MCLX. (1160) (Vid. pág. 136.)
Ex arch. mon. SS. Crucum.
Alexander Episcopus servus servorum Dei. Dilectis filiis Abbati et fratribus Vallis Laureae salutem et Apostolicam benedictionem. Quoniam super jure parrochiali loci, in quo monasterium vestrum incoepistis, inter venerabiles fratres nostros Terragonen. Archiepiscopum, Apostolicae sedis Legatum, et Barchinonen. Episcopum quaestio est exorta, per Apostolica vobis scripta mandamus quatinus neutri illorum jure parrochiali obedientiam vel reverentiam exhibeatis, donec determinatum fuerit ad quem illorum praescriptus locus debeat de jure spectare. Datum Benevent. IIII. idus septembris (a).
(a) Quamvis breve hoc et praecedens data careat, ad ann. tamen 1160 referimus, quo monasterium SS. Crucum erigi caeptum est, postquam per decennium in Valli Laureae monachi consederant. Quod autem inter Barchin. et Tarracon. Episcopos super iurisdictione eius loci decertaretur, in causa erat situs novae domus SS. Crucum, quae confinium et limes est utriusque dioeceseos. Unde et adhuc sub iudice lis est, monasteriumque illud non vere nullius, sed alicuius non determinatae dioeceseos dicere debemus.