lunes, 20 de marzo de 2023

XLV. Privilegiorum omnium monast. Scalae Dei, ord. Cartusien. confirmatio, an. MCCXVIII.

XLV.

Privilegiorum omnium monast. Scalae Dei, ord. Cartusien. confirmatio, an. MCCXVIII. (Vid. pág. 157.)

Ex arch. ejusd. monast.

Quoniam Deus sanctorum heremicolarum conventu ordinis Cartusiensis, magni Regis Aragonum Ildefonsi foelicis memoriae Avi nostri praecibus, terram Cathaloniae voluit illustrare; cujus conventus monasterium magnificus Pater noster Scalam Dei voluit appellari, Omnipotenti Deo de tanto et tali munere gratias refferentes, ut per hanc scalam ad coelestia scandere valeamus; ad cunctorum notitiam volumus pervenire, quod nos Jacobus Dei gratia Rex Aragonum, Comes Barchinonae et Dominus Montipessulani, attendentes quod hiis, quae ab antecessoribus nostris piissime facta existere dinoscuntur, et robur conferre debemus, et perpetuam addere firmitatem: considerantes etiam quod hii, qui in divino servitio fragrantius perseverant, et vacant diutius operibus Jesu Christi, quanto majores pro Deo labores sustinent et tormenta, tanto a Deo coronis fulgentioribus coronantur; et sibi et amicis suis seu benefactoribus nanciscuntur gaudium sempiternum; quia ad tantum gaudium promerendum cognoscimus nos indignos, de eorum tamen honestis praecibus fiduciam reportantes, ut et actus temporaliter, et mentes nostrae spiritualiter dirigantur, privilegia donationis, et concessionis, libertatis et inmunitatis, confirmationis et donativi, guidatici et commissi, quae a clarae memoria serenissimo Ildephonso, et ab illustrissimo Patre nostro, Regibus Aragonum, praedicto monasterio, venerabilibus Prioribus et fratribus Scalae Dei concessa existere dignoscuntur, sicut ex ipsorum privilegiorum tenore colligitur evidenter, cum hac scriptura valitura perpetuo confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Et praesertim villam Morariae cum universis habitatoribus suis, viris et foeminis, praesentibus et futuris, omnes etiam mansos in terminis Scalae Dei, sive Morariae, jam constructos, aut in posterum construendos; et praecipue mansum Ermengaudi, et mansum etiam Gavaldani cum omnibus pertinentiis suis; licet quaedam ex ipsis extra terminos Scalae Dei aliquantulum extendantur: omnia etiam jura infra terminos Scalae Dei ad nos spectantia, videlicet, fidelitates, homagia, census, proventus, redditus, firmantias, justitias, quaestias, tayllas, demandas, ademprivas, exercitus, cavalcatas, toltas, forcias, monetatica, bovagia, leudas, pedagia, vicinatica; omnes etiam terras, possessiones cultas vel incultas, sed adhuc heremo derelictas, silvas, nemora, montes et colles, plana et ardua, aquas currentes et non currentes, piscationes, venationes, edificia, molendina; et praecipue molendinum Joannis Tornerii, et quaecumque, alia scripta vel non scripta, ad nostram jurisdictionem spectantia infra Scalae Dei terminos concluduntur, venerabili amico nostro magistro Randulpho, Priori Scalae Dei, et universis successoribus suis et fratribus ejusdem monasterii; absque omni retentione et diminutione, prout melius potest intelligi vel exponi, ad utilitatem et commodum Scalae Dei, pro remissione nostrorum peccaminum et praedecessorum nostrorum libenti animo, et voluntate spontanea donamus, concedimus, et praesenti privilegio jure perpetuo confirmamus. Homines autem et foeminas cum eorum servis et rebus omnibus, qui habitaverint infra terminos Scalae Dei, vel ibidem fuerint servientes, non minus quam heremitas, ab omni jugo regiae servitutis inmunes et liberos volumus conservare; videlicet, ab omni quaestia, taylla, paria, hoste et cavalcata, demanda, fortia, sive tolta, necnon ab omni monetatico, portatico, pedagio, bovagio, leuda, vicinatico, penso, sucursu, ademprivo, jure et exactione regali et vicinali, et ab omnibus et singuli consuetudinibus novis et veteribus, statutis et statuendis. Ita tamen quod censum, quae pro iis omnibus promisserint Scalae Dei, et fidelitatem homagii, quam inde fecerint, teneantur fideliter adimplere. Recipimus praeterea monasterium, Priorem, fratres et homines quoslibet Scalae Dei cum omnibus eorum rebus, et substantiis sub nostro speciali guidatico et commisso. Si quis autem contra hanc cartam nostram in aliquo venire praesumpserit iram et indignationem nostram incurrat, et damno et gravamine illatis prius in duplum plenarie restitutis, mille aureorum poena sine aliquo remedio punietur. Datum Illerdae nonis octobris per manum Blaschi, notarii nostri et mandato ejus scripta a Johanne Egidii sub era M.CC.LVI. anno Incarnationis Domini M.CC.XVIII. = Sig+num Jacobi Dei gratia Regis Aragonum, Comitis Barchinonae, et Domini Montis Pessulani. = Hujus rei testes sunt Guillelmus de Cervaria, Guillelmus de Monte Catano, Arnaldus, Vicecomes Castriboni, Raymundus Gaucerandi, Ugo de Mata plana, Bernardus de Centellis, Raymundus de Castro veteri, et Bernardus de Castro episcopali. = Blaschi, Domini Regis notarii ma+nus signum. = Sig+num Joannis Egidii, qui mandato Domini Regis, et Blaschi notarii sui, hanc cartam scripsit loco et die et anno praefixis.