miércoles, 12 de abril de 2023

XIX. Compositio inter Dominum Jacobum, Reg. Aragon. et ecclesiam Maioricensem super perceptione decimarum, anno M.CC.XXXVIII (1238).

XIX.

Compositio inter Dominum Jacobum, Reg. Aragon. et ecclesiam Maioricensem super perceptione decimarum, anno M.CC.XXXVIII (1238). (Vid. pág. 127.)

Ex autogr. in arch. eccl. Maioric.

In Dei nomine. Sit omnibus manifestum presentibus et futuris, quod facta est compositio perpetuo duratura inter Domin. Jacobum Dei gratia Regem Aragonum, Maioricarum et Valencie, Comitem Barchin. et Urgelli, Dominum Montispesulani, et Petrum Infantem Dominum regni Maioricarum, ex una parte, et venerabilem patrem R. Maioricensem Episcopum ex altera sub tali forma et tenore, quod dominus Rex habeat in feudum perpetuum duas partes de decimis iure divino debitis, videlicet, in pane, vino et oleo; in sreliqui (reliquis) autem decimationibus, tam animalium grossorum, et minutorum, quam ovium, lane et casei ac piscium, habeat Dominus Rex totam medietatem. Reliqua vero medietas cedat in partem Maioricen. ecclesiae et Episcopo. Verumptamen hoc subintellecto et addito, quod si Dominus Papa compositionem hic annotatam nolit habere ratam Dominus Rex vel Infans non teneantur ad compositionem istam aliquatenus obligari. Datum apud Valenciam quinto kalendas decembris anno Domini millesimo CC.XXX. octavo. = Huius rei testes sunt B. Barchin. Episcopus: Rodericus de Liçana: Assallitus de Gudal: Artallus de Luna: Eximinus Petri, repositarius Aragonum: P. Petri, Justitia Aragonum. = Sig+num Guillermi, scribae, qui mandato Domini Regis pro Domino Bg. Barchin. Episcopo, cancellario suo hoc scribi fecit loco, die et anno prefixis.