viernes, 14 de abril de 2023

XXX. Domini Sancii Maioricarum Regis ordinatione Judeorum sinagoga,

XXX.

Domini Sancii Maioricarum Regis ordinatione Judeorum sinagoga, quae pridem in honorem S. Fidei dicata extiterat, ipsorum usibus ritibusque denuo deserviat, anno MCCCXXIII (Vid. pág. 183).

Ex orig. in arch. eccl. Maioric.

Noverint universi quod cum nos Sancius Dei gratia Rex Maioricarum, Comes Rossilionis et Ceritaniae et Dominus Montispesulani, ex devotione propter cultum divinum ampliandum, et ex causis legitimis voluerimus et dudum ordinaverimus quod illa domus, quae quondam erat sinaguogua Judeorum in callo civitatis Maioricae reduceretur et constitueretur, ipsis Judeis ex toto, et ritibus eorum inde expulsis in capellam ad honorem Dei et nomen Sanctae Fidei, et ibidem duos perpetuos presbyteros divina celebraturos instituerimus et dotaverimus; advertentes ad tempus quod dicta capella magis idonee et honestius et ad maiorem devotionem staret alibi, ordinavimus et voluimus quod dicta capella mutaretur, et eam mutari iussimus et fecimus satis prope portale vulgo dictum portale Templi civitatis iam dictae. Voluimus tamen quod propter reverenciam divini cultus, qui in dicta prima capella fuerat cultus et celebratus, ipsa capella nec locus eius posset amodo applicari nec reduci ad usum, servicium seu ritum modo aliquo Judeorum, nec etiam Paganorum. 

Immo volumus et praesencialiter consentimus et ordinamus per nos et successores nostros quoscumque, quod dictus locus dictae capellae semper remaneat ad usum, dominium et servitium licitum et honestum Christianorum. Et cum nunc dicta nova capella sit mutata et constructa alibi satis prope dictum portale dictum Templi, et locum nostrum tenens in Maioricis requisiverit instanter venerabilem Guidonem Episcopum Maioricen., de hoc licentiam habentem a Summo Pontifice per privilegium speciale quod det et concedat licentiam divina officia celebrandi in ipsa, idem Episcopus volens prospicere, et etiam providere in futurum, ne dictus locus dictae primae capellae, quae sinaguogua ut praedicitur primitus extitit Judeorum, possit aut valeat in futurum Judeorum usibus, servicio aut ritibus applicari, peciit inde cartam a nobis. Propter quod per nos et successores nostros quoscumque volumus et promitimus bona fide nostra regia, quod locus dictae capellae dimissae nunquam perveniet ad usum, servicium seu ritum Judeorum; immo semper erit et permanebit in usibus. Et in horum omnium fidem et testimonium presentem cartam sigilli nostri appensione iusimus communiri. Quae est data Perpiniani quarto nonas januarii, anno Domini millessimo trecentessimo vicessimo tertio.