Mostrando entradas con la etiqueta 1321. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta 1321. Mostrar todas las entradas

domingo, 26 de febrero de 2023

LVI. Eximini de Luna, brachii B. Theclae translatione, epistola, decretum

LVI.

D. Eximini de Luna, Tarracon. Archiepiscopi de solemni brachii B. Theclae translatione epistola sive decretum, an. MCCCXXI. (1321) (Vid. pág. 203.)

Ex Cartul. eccl. Tarracon.

Eximinus Dei miseratione sanctae Tarraconensis ecclesiae Archiepiscopus. Fidelibus et dilectis universis et singulis juratis et probis hominibus locorum campi Tarraconensis, ad quos praesentes pervenerint, salutem et dilectionem. Significamus vobis quod illustris dominus Rex debet esse in brevi Tarraconae pro offerendis Deo et ecclesiae Tarraconensi reliquiis gloriosissimae Sanctae Theclae Virginis et Prothomartyris, patronae nostrae. Cumque oporteat nos et vos omne debitum reddere in festo, quod fiet ex oblatione praedicta, propterea mittimus ad vos venerabilem Hugonem de Cervellione, operarium Tarraconen. Rogamus vos ut omnes eo affectu in praedictis vos habeatis, ut dictum festum solemniter, et honorifice fieri valeat, sicut decet; credentes dicto operario de his quae vobis dicet ex parte, et vice nostra. Dat. Tarraconae X kal. maii, anno M.CCC.XXI.


ÍNDICE DE LAS COSAS MÁS NOTABLES.

Se omite. Empieza en la página 337 del pdf.

LIV. Litterae Joannis Papae XXII. ad Jacobum II. Regem Aragonum, Joanni, Archiepiscopo Toletano

LIV.

Litterae Joannis Papae XXII. ad Jacobum II. Regem Aragonum pro excusando celo Archiepiscoporum Tarraconensis et Caesaraugust. qui D. Joanni, Archiepiscopo Toletano, eiusque Regis filio vetuerant ne in eorum provinciis crucem portaret, an. M.CCC.XXI. (1321) (Vid. pág. 202.)

Ex arch. reg. Barcin.

Johannes Episcopus servus servorum Dei. Carissimo in Christo filio Jacobo, Regi Aragonum illustri salutem et Apostolicam benedictionem. Serenitati regiae scripsisse meminimus illam paternis exhortationibus depraecando, ut sicut eam distributor bonorum omnium dono prudentiae inter alios mundi Principes illustrarat, in recta ponderans statera judicii, quod dissentio nuper inter venerabiles fratres nostros Johannem Toletanum ex una parte, et Caesaraugustan. ac Terragonen. Archiepiscopos ex altera, occasione portationis crucis per dictum Toletanum in Caesaraugustan. et Terragonen. provintiis suscitata, censenda erat zelo potius, quo ipsi Archiepiscopi ad suarum ecclesiarum jura servanda tenentur, quam cuiquam injuriandi animo processisse, dictorum Caesaraugustan. et Terragonen. processus contra dictum Tholetanum super hiis habitos haberet rationabiliter excusatos; nec propterea regius animus contra dictos Caesaraugustan. et Terragonen. Archiepiscopos turbaretur. Verum, licet supponamus indubie regalem modestiam illa circunspectione vigere, quod animum vovit a cuiusvis inordinati odii calore compescere; quia tamen antiquus pacis emulus illuc nititur maxime virus suos diffundere, quo magis id conspicit divinae maiestatis occulis displicere, ea propter cupientes eius insidiis pro viribus obviare, tuamque magnificentiam contra cuiusvis temptationis odiosae fomitem premunire, celsitudinem regiam rogamus et hortamur attentius praecibus iteratis, quatinus prudenter attendens quod praefati Caesaraugustan. et Terragon. Archiepiscopi honoris tui ac tuorum fuerunt hactenus, sunt adhuc, et esse cupiunt in posterum fervidi zelatores, de quibus celsitudo regia suspicari non debet, quod in tuam quicquam vel tuorum injuriam molirentur, eosdem Archiepiscopos taliter velis pro nostra et Apostolicae Sedis reverentia habere super hiis excusatos, quod a solita celsitudinis tuae benivolentia elongatos se propterea non agnoscant. Datum Avinionae XVIII. kalendas februarii pontificatus nostri anno quinto.