domingo, 26 de febrero de 2023

LV. Jacobi II., Aragonum Regis ad Regem Armeniae epistola, reliquiam, Theclae, 1319

LV.

Jacobi II., Aragonum Regis ad Regem Armeniae epistola petens reliquiam B. Theclae, pro eccl. Tarraconensi, anno MCCCXIX. (1319) (Vid. pág. 203.)

Ex arch. reg. Barchinon. 

Illustri et magnifico Principi, amico nostro charissimo Dei gratia Regi Armeniae Jacobus per eandem gratiam Rex Aragonum prosperum incrementa successum cum salute (a: Vitiata lectio.). Serenitati vestrae praesentium serie notum fiat, noviter ex fide dignorum relatibus ad nostrum pervenisse auditum, quod corpus Beatae Theclae Virginis, seu pars ipsius corporis habetur in partibus regni vestri. Sane cum in civitate Tarraconae infra regni nostri limites situata, metropolitana ecclesia sub ipsius Beatae Theclae titulo sit fundata, cujus fundatio a praedecessoribus nostris initium habuit ab antiquo, anxia nos devotionis cura sollicitat, ut quia praefata metropolitana quae multum honorabilis est, quaeque multa in his partibus antiquitate praefertur, adeo quod ab ejus fundatione citra anni mille ducentum et ultra lapsi sunt, ut certis comperitur scripturis, intitulata est sub praedictae Virginis nomine, aliqua de eis reliquiis in praefata ecclesia haberentur, ex quibus et nostra ac subditorum nostrorum, et cunctorum declinantium ad has partes fidelium erga ipsam Virginem devotio augeretur, fides reformaretur, eique honor et reverentia intentius praeberentur. Et si hoc vigilanter appetimus, devote agimus quod est pium, praedecessorum nostrorum insequentes vestigia, qui pie et devote antefatam metropolitanam ecclesiam sub nomine et honore praefate Virginis fundaverunt. Igitur serenitatem et charam amicitiam vestram praecordiali et intima affectione, prot (prout) charius possumus, depraecamur, quatenus ob honorem et reverentiam Omnipotentis Dei, ac exaltationem et gloriam praedictae Beatae Theclae Virginis, attento quod nedum ad hujusmodi reliquias in his partibus, verum etiam ad totum ipsius Virginis corpus erga partes, ubi tumulatum quiescit, harum partium fidelium incolarum devotio peraugebitur, necnon ob spetialem nostri gratiam velitis et placeat vobis de reliquiis praedictis Beata Virginis aliquam magnam partem transmittere, de qua nedum praefatam metropolitanam, verum etiam alias cathedrales ecclesias ei suffraganeas ornare et aedificare ad honorem et exaltationem Domini nostri et praedictae Beatae Virginis devotionem, in meritum nostri omniumque fidelium valeamus. Et si forte sub districto vestro praefatum corpus seu ejus reliquie non habentur, placeat serenitati vestrae de his procurare habere, taliter ut cum effectu nobis, ut praemittitur, transmittatis credentes, si libet, circa haec his, quae Simon Salzeti, subditus et fidelis noster, lator, praesentium (quem propter hoc ad vestram destinamus praesentiam) duxerit verbaliter referenda. Porro quia hujusmodi sanctuaria non sic possunt honeste per laycos sicut per clericos ministrari; propterea duos clericos presbyteros, viros utique honestae vitae, et conversationis laudabilis praedictae Tarraconensis ecclesiae beneficiatos ad partes vestras una cum dicto Simone providimus destinandos, qui praedictas reliquias sub sigillo vestro devote recipiant, easque honeste tractent, et ad nos deferant simul cum nostro nuntio supra dicto. Ex hoc quippe, et Deo et praedictae Virgini reddetis obsequium et bonorum, quae proinde subsequentur, operum efficiemini participes, nosque id vehementer habebimus placidum, et regratiabimur vobis multum, in agendis, quae vobis placida reputabimus, pro hoc specialibus nos astrictos. Datum Barchinonae. II. nonas septembris, anno Domini M.CCC.XIX. = Bernardus de Fonte mandato regio facto per Praepositum Tarraconae.