Mostrando entradas con la etiqueta Lugduni. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Lugduni. Mostrar todas las entradas

miércoles, 6 de julio de 2022

Tomo 4, apéndice 20, Innocentii IV ad Jacobum I epistola,

XX.

Innocentii IV ad Jacobum I epistola, in qua certiorem cum facit de sibi concesso absolutionis munere.

EX ARCH. EJUSD. MONAST. 

Innocentius episcopus servus servorum Dei. Illustri regi Aragonum spiritum consilii sanioris. Dum secreta cordis nostri sollicitè perscrutamur, dum profunda nostri pectoris perspicuè indagamus, et nos debitores aliis evidenter agnoscimus, et aliorum nos etiam prospicimus creditores. Ab illo autem bono patre familias protinus et instanter à nobis exigitur debitum, qui peregrè proficiscens familiam suam sollicitudini nostri subposuit, cui nullum qui credidit reddere cogimur duplicata; nam qui talentum sibi ad lucrum creditum propter austeritatem domini sub terra posuit, quia illud numulariis tradere metuit, signanter à domo ipsius domini est ejectus. Sed vice versa ecclesiae romanae sublimitas, quae in omnium praesidentium occulis, vel ut specula collocatur, nos, qui sumus ad ejus regimen licet inmeriti, disponente Domino, constituit, amonet, et inducit ut ex hiis quos ex devotione divina et morum honestate praeclarâ dilectionis gratiâ prosequimur ampliori, sollicitam diligentiam et curam pervigilem habeamus; de illis autem potissimè, qui, si quod absit, in praecipicium labuntur nonnulli eorum exemplo ad animarum interitus properarent. Sed subtiliter intuenti mirabilis conditionis utrumque debitum apparebit, cujus haec solutio emolumenta non *minuit debitoris, et solventi non crescit magis in comodo, quam suscipienti proficiat in augmento. Qui, si satisfacimus praeponenti vel diligentis praepositi officium impleamus, aeternae retributionis stipendia quaerimus, dum proficimus in salute. Verum si jussu Dominico nobis loco Christi cujus vices in terris gerimus, redditur, quod est ejus emolumentum solutionis fert, in tantum solventi relinquitur, dum vobis recipientibus non magis commodi et honoris acquiritur, quam vexationis et honeris aggregatur. Ea namque sunt omnia, si vera inspicimus, subjectorum levamina quae sunt honera principatus. Intellecto te igitur in venerabilem fratrem nostrum episcopum Gerundensem instigante humani generis inimico graviter excessisse, cum inter alios mundi principes ecclesia te habuerit spetialem, propter immanitatem excessus non potuimus non dolere, ac in perturbatione tua nequivimus non turbari; et cum mundus agnosceret te regem hactenus virtuosum, dissimulare nequivimus, quin etiam de animae tuae salute curam sollicitam haberemus; cum indubitanter excessus ille dissimulatus inducebat periculum, et reprobatus remedium sempiternum. Propter quod de fratrum nostrorum consilio ad te dilectum filium nostrum Desiderium de ordine minorum, poenitentiarum nostrum, virum honestum, providum, et discretum litteris nostris duximus transmittendum, ut suis exhortationibus, immo nostris, te ad sinum matris ecclesiae reducere procuret. Sed sicut tuarum habebat assertio litterarum, et coram nobis et fratribus nostris ipsius relatio patefecit, recipiens in nuntio transmittente verba coram excellentia proposita gratanti animo recepisti, et tam missus quam mittentis propositum sereni talamis tuae serenitatis oblatum tuis sensibus plurimum placuerunt. De quo gaudemus in Domino, tibi non modicum congaudemus. Et quia cun laeso satisfacere procurasses, ad ulteriores te satisfactionem exponens, corde contrito et humiliato spiritu absolutionis beneficium petivisti, de dictorum consilio venerabilem fratrem nostrum episcopum Camarinensem, et praefatum fratrem Desiderium de ordine minorum, poenitentiarum nostrum transmittimus, qui tibi juxta formam ecclesiae munus absolutionis impendant: sperantes ut sicut fidelitate constans, et dilectione sincerus hactenus extitisti, ecclesiae romanae ac nobis devotè ac fideliter adherendo, tua semper in posterum debeat intentio dirigi, ut divinae majestatis oculis placeas pro operibus pietatis, quia per haec, tibi augmentum dierum dabitur, et perennis corona gloriae conferetur. De gratia quoque ac favore apostolicae sedis et nostro esto secutus, quia devotionis et fidelitatis tuae non sumus immemores, et in animo gerimus tuae sinceritatis affectum in benedictionibus secundum Deum *prosequi benivolentiae spetialis. Dat. Lugduni decimo kalendas Octobris, pontificatus nostri anno quarto.