Mostrando entradas con la etiqueta Pratensem. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Pratensem. Mostrar todas las entradas

miércoles, 29 de junio de 2022

Tomo 4. APÉNDICE DE DOCUMENTOS. I. Historia translationis S. Vincentii

APÉNDICE DE DOCUMENTOS. 

I.

Historia translationis S. Vincentii levitae et mart. ex Hispaniam ad Castrense in Galliam monasterium: auctore Aimoino monacho ord. S. Benedicti. 

EX SANCTORALI MS. ECCL. BARCINON.

Brevis admonitio. 

Licet hoc opusculum in actis SS. post Jac. Brolium Pratensem monach. ediderit Bollandus ad diem XXII Januarii, eumque secutus Mabillonius in actis SS. ord. S. Bened. saec. IV. part. I.; illud tamen denuo cudere decrevimus, quandoquidem ex hispano codice, quod hactenus non licuit, describere potuimus; ex sanctorali nempe antiquo eccl. Barcinon. saeculo XIII, ut conjicimus, compilato; ubi per lectiones distinctum est, prout mos ecclesiastici officii requirebat. Ex quo eruitur, peculiare festum de illam D. Vincentii translatione in hac ecclesiam habitum; et in illam eam opinionem a saec. XIII viguisse semper, praedicti martyris corpus in Galliam non in Lusitaniam delatum fuisse. Quamvis autem hanc Aimonii narrationem Cl. Florezius et Riscus suspectam habeant (Hisp. Sacr. t. VIII. pág. 190. seq. t. XXX. pág. 215.): id tamen in comperto est, Castri asservari S. Vincentii reliquias; quod a pluribus retrò sacculis et miraculorum splendor, et publica scripa testantur (V. Bolland. de reliquiis S. Vinc. § III.) Vitiatam autem inibi lectionem emendavimus saepe, saepius vero retinuimus, ut codici fidem servemus suam, qui in multis accuratior est editis, et locupletior, ut opportunè suis in locis indicabimus. 

Epístola Aymoeni (a) monachi ad dompnum abbatem coeterisque sub eo fratribus. 

(a: Alii códices: epístola Aimoini monachi ad domnum Bernonem abbatem, ceterosque sub eo fratres. Alibi legitur Heimonis.) 

Dignis memoriam sanctis patribus domno abbati Vernoni, coeterisque sub eo fratribus in pago Albiensi, et monasterio (b) beati Benedicti, quod Castrum cognominatur, sub ejus regimine regulari studio Deo comilitantibus, Aymoenus (c) peccator, almi Germani parisiorum (Paris - Saint Germain, san Germán) praesulis monachorum novissimus, praesentem prosperitatem, eternamque in Christo coronam. 

(b) Hoc monasterium S. Germani a Pratis anno Domini DCXLVII Robertus, Anselinus et Daniel, tres viri pii et nobiles construxerunt in pago Albigensi, juxta fluvium Agouti sub regulam S. Benedicti, adjuvante Faustino, strenuo ac praedivite milite, qui monachus factus ecclesiam S. Benedicti a fundamentis magno sumptu aedificavit, et post mortem Roberti secundus monasterii abbas evasit. Eidem loco praefuit anno DCCCLXX Berno abbas undecimus, cui hos libros inscribit Aimoinus. Monasterium in ecclesiam cathedralem erectum est ab Johanne XXII postea a saecularibus canonicis occupatum. Mabill

(c) Hos libros Aimoinus scripsit ex relatione Audaldi monachi, istius translationis adjutoris, cujus ab ore quae dicuntur accipit (ex lib. I. cap. 2.). Anno 888 superstitens fuisse, demonstrat Mabillonius. Obiisse V id. Junii constat ex pervetusto Pratensi Necrologio. Diversus est is ab Aimoino, Francicae historiae scriptore, Floriacensi monacho. 

Vestram, ó amantissimi patres, prudenti, nec non et imitabili simplicitate compertam, non miror, quod libuit sanctitati vestrae mihi modico tantum injungere negotium, quatinus adventum beati levitae, et martyris Christi Vincentii ad vos, ejusdemque adventus supernae admonitionis causam, literis mandando posteris futurisque clericis (d: Edit. Saeculis) sciendum praeberem. In quo etiam illud competenter exigitis (a: Edit. Exigitur), ut grandia paucis elucidem, seu pro vitando fastidio spatiosa brevi sermone contraham, quo omnibus legentibus hoc opus, Christo favente, probetur acceptius. Id quoque quemadmodum de miraculis ejusdem sancti itinere (b: Edit. In itinere, vel penes), ut penes vos multiplici numerositate exhibitis, tantum, ut ejus inventio ejusque ad vos translatio certa dinoscatur, contingam. Sed quoniam me super hoc quamvis indignum, dignanter tamen aggressi estis, fiat domini pía semper voluntas, ipsiusque sancti et egregii testis consequens pro me ac frequens apud eum oratio. Neque facit me tot, tantisque praeceptoribus digna, licet ab immerito, postulantibus inobedientem reperiri: vestra (c: Edit. Vestra quoque pro me) quidquid pro me sanctitate divinam supplicante clementiam: ut quod meritis non praesumo, sanctarum precum sublevatus auxilio, non ego quidem, sed gratia Dei mecum perficere possim. Explicit epístola. = 

INCIPIT PROLOGUS (d: Hic prologus in actis SS., et apud Mabillonium in actis SS. ordinis S. Benedicti extat in principio libri II., quem in locum referendus est).

Ergo quia hactenus quae circa hujus sancti levitae et martyris inventionem, seu corporis repetitionem gesta sunt, fideli stilo Christo duce digessimus: jam (e: Edit. jam nunc) verò quae restant ipsius translationis et gestorum in eam miraculorum brevi, quemadmodum coepimus, tractatu sollicitè videamus. Neque enim effugari lectorem, multomagis verò ad ea, quae dicuntur invitari, oportet, qualiter etsi sermo incultus exasperat, saltim succintus demulceat. Ideoque omne hoc opus in duo etiam dividere voluimus corpora, licet quantitate exigua. Nobisque donari petimus quidquid praetereuntes (a) in hiis excessimus: quod (b) multis pauca eligentes, illa prorsus quae fide hac relatione digna inventa habuimus, eis praesentibus qui viderant attestantibus piis (c) laboribus studio ipso in loco scribere curavimus. (d) Anno octingentesimo quinquagesimo quinto Incarnationis Domini nostri Jesu Christi, regnante ortodoxo francorum príncipe Carolo (* Carolo. Calvo scilicet); Ludovici (e), imperatoris filio, in parte quadam regnorum ipsius, in Aquitaniam scilicet, et monasterio quod vulguari (f) appellatione Conchitas (g) vocitatur (vocatur), Illeberto (h) cuidam monacho visio ostensa est, quam coelitus monstratam sequentia declarabunt. Erat igitur idem vir simplex ultra juvenilem aetatem temporis agens, senex moribus, ac sanctae pacientiae studiis eruditus. Abbatum (i) etiam monasterium, quem praesertim a tempore sui sacerdotii inianter desideraverat, adeptus, talem se totius religionis praebuerat actibus, qui (k) etiam praecedentium hujus vitae patrum sequens vestigia, multis et ipse foret in exemplum. Hic cùm se aliquando post exsolutum vigilia (l) debitum sopori dedisset, vox ei divina sic insonuit dicens: frater, vigilas? 

(a) Edit. Praetereunter. 

(b) Edit. Qui de multis pauca legentes. 

(c) Edit. Pii laboris. 

(d) Edit. Incipit liber primus inventionis, sive translationis B. Vincentii, levitae et martyris, quae celebratur VI. kal. Novembris. 

(e) Edit. Hluduwici. 

(f) Edit. Vulgari. 

(g) Edit. Conkittas. MS. Rip. Okatas. 

(h) Edit HILDEBERTO, et sic deinceps.

(i) Edit. Habitum etiam monasterium.

(k) Edit. Ut etiam.

(l) Edit. Vigiliarum.

cui respondit (a): Domine quid me vis (b) Surge, inquit, vade et egredere Valentiam Hispaniarum; ac perquire extra muros ejusdem civitatis locum sepulturae Vincentii levitae et martyris, cujus corpus ecclesia quae desuper fuit, a paganis ob malignorum civium et circum habitantium pravam conversationem destructa, ibi absque ullo religionis honore nullo (c) excepta matre tellure obstante tegmine ymbre madescit aereo. Nam dignum est, scito, Dominique voluntas, ut dein (d) gloriosus Dei amicus inde diligenter effosus, ad locum transferatur pacis, cultusque legitimi. Quibus edictis (e) mox a conspectu videntis illa coelestis species hujusmodi (f) narrantis unam cum voce subducitur. Qui sopore depulso, et quod viderat vigilanti animo replicans, ad Dei rogandam pronus consurgit clementiam: quatinus per eum cunctorum opifex, quod ostenderat, dignaretur explere. 

LECTIO SECUNDA.

Erat (g) alius in eodem monasterio religiosus satis monachus atque sacerdos et conversus (*), Audaldus nomine, spetiali ei familiaritate connexus, aetate ac vitae moribus pene consimilis, cujus ab ore (**), quae dicuntur, et 

(a) Edit. Respondenti. 

(b) Edit. Quid me vis facere? Surgens, inquit, vade et aggredere &c. 

(c) Edit. Nullo obstante tegmine, imbre medescit aethereo.

(d) Edit. Idem gloriosus. 

(e) Edit. Dictis.

(f) Edit. Hujusmodi visionem narrantis. 

(g) Edit. Erat sane alius in eodem monasterio monachus religiosus, aeque sacerdos.

(*) Conversi dicebantur olim apud monachos, qui ex saeculari vitam ad monasticam convertebantur in adultam aetate. Mabill. 

(**) Hinc aetatem Aimoini licet agnoscere: uti et ex prolog. lib. 2. 

multo etiam ampliora nos in fide accepisse confidimus. Ad hunc primum (a) memoratus compresbyter Illebertus accessit: et quod sibi revelatum fuerat, secretam allocutione detegens eum in hoc multimodis (b) animando socium postulavit: hortatur amicum, praecatur dilectum: Dei sanctique martyris ad futurum solatium repromittit, necnon et pro laboris sudore aeternae repromissionis (c) praemium. Quibus vir devotus attenti pectoris archano receptis, confestim verbis favens sodalis, assensum libentissimè praebuit: praesertim cum idem a quodam nobili Hispaniarum (d) viro, Bera nomine, frequenter audierit, quod ejusdem sancti levitae et martyris corpus ab eodem loco cultoribus desolato facile in quacumque (e) parte a quolibet asportari posset. Convenitque uterque (f) eorum animus ad tot terrarum intervalla percurrenda promtissimus, atque ad praeferenda, si qua etiam afforent, impedimenta paratissimus. Itaque Blandino ejusdem loci abbati, reliquisque fratribus suae voluntatis rem patefaciunt: a quibus hoc agendi, seu perficiendi eos oportebat expetere consilium. Processit sanè omnium qui convenerant, communis in hoc validusque animi ardor: quorum scilicet mentes (g) illustraverat superna, et aequalis spei perfflaverat laetitia. 

LECTIO TERTIA. 

Hoc igitur accepto, ardentibus dumtaxat animis, divino, quod (h) magis fatendum, consultu, paratis omnibus 

(a) Edit. Primus. 

(b) Edit. Multis modis. 

(c) Edit. Recompensationis pollicetur praemium. 

(d) Edit. Hispaniensi viro, BERTA nomine.

(e) Edit. In quamcumque partem. 

(f) Edit. Utriusque animus.

(g) Edit. Mentes virtus illustraverat.

(h) Edit. (Quod est magis fatendum) consulto. 

exeunt cum duobus tantum famulis, hilares procedentes ad locum et opus sibi coelitus intimatum. Gradientibus autem eis, viam (a) hanc festino tramite, ac celebrantibus, Ildebertus carnis incommodo pressus, assumptum iter, quamquam invitus reliquit. Audaldus verò moestus, ac deinde uno solo comite contentus, post (b) quam prolixum est expediri paganorum insidias, pariterque tribulationum variarum pressuras, ducente se Christo, audacter percurrens, tandem aliquando Valentiam superius nominatam civitatem aggreditur. Ubi diebus quatuor in ejus suburbio, a christianis jam poenitus derelicto, anxius dubiusque quid ageret (c) immo pavens, die quinto Zachariam quemdam Maurum apud quem hospitaretur (d) conveniens, sciscitabatur ab eo privatim de re propter quam venerat, et utrum se hunc (e) adjuvare posse, denudatis secretis interrogat. Quo respondente se optimè posse, atque locum ubi pretiosus domini martyr jacebat, ipsiusque monumenti tumbam adhuc integram bene (f) se nosse; eamus, inquit Audaldus, et videamus utrum ne ita est (g) quemadmodum testaris. Quo ajente, quid michi dabis pecuniae, si quod quaeris ostendero? Monachus ait: parum quidem habeo, sed illud (h), vel totum vel certè exinde quantum petieris incunctanter appendam. Unde praedictus Zacharias superno instinctu, sanctique martyris, ut credimus, obtentu moderatus, non amplius quam quadraginta (i) argenteos, solidos videlicet quinque (k) praetium postulavit. 

(a) Edit. Ac viam festino tramite accelerantibus.

(b) Edit. Post multas, quas prolixum esset expedire, paganorum insidias.

(c) Edit. Quid ageret immoratus, quinto die.

(d) Edit. Hospitabatur.

(e). Edit. In hoc adjuvare possit.

(f) Edit. Bene nosse.

(g) Edit. Ita sit.

(h) Edit. Sed illud totum.

(i) MS. Rip. Sexaginta.

(k) Edit. Quinque, postulavit.

Quibus libenter attributis (a) simul ierunt ad locum, ubi matheriorum (b) ecclesiae tantum patebant ruinae, atque ipsius sepulcri situm, ut fuerat incontaminatum, tituloque signatum reperiunt: in quo erat super inscriptum, quòd illic requiesceret sanctus levita et martyr Vincentius; praeclarorumque (c) parentum nomina, patris Eutitii, matris vero Enolae, a quibus orbi agonista talis processerat, eidem epitaphio inter caetera refulgebant inserta. Ergo comperto, seu denotato sarcophago (d) die ad diem adhuc multo demum reversi sunt, glorificante Audaldo Deum, ac benedicente, qui itineris sui cursum (e) ita prosperè direxisset. 

LECTIO QUARTA. 

Proinde dum quies noctis membra (f) humana blanditur, accepto lumine consurgentes, soli secretò revertuntur ad tumulum: inventumque mirae pulchritudinis vas marmoreum undique, ut decebat, studiosè munitum (g), ultro quam credi posset inopinata facilitate ac virtute simul ambo viribus insistentes aperiunt. Quid praeterea admirationis pro incredibili ejus integritate, quidve compunctionis seu lacrymarum, propter videlicet gaudium, ac inexpertam aromaticae suavitatis illic diffusam fragrantiam, memoratus ille monachus, tantique (h) boni repertor, inibi tunc persenserit ineffabile ipso jurejurando attestante habetur. Hoc tamen luce clarius fulget, quod hujusmodi 

(a) Edit. Tributis, 

(b) Edit. Maceriarum. 

(c) Edit. Praeclarorum quoque.

(d) Edit. Sarcophagi loco, die adhuc multo domum reversi sunt. 

(e) Edit. Incursum.

(f) Edit. Membris praesertim humanis.

(g) Edit. Munitum, inopinà facilitate, ultrà quàm dici posset, simul ambo &c.

(h) Edit. Tanti boni. 

signis, veluti quibusdam vocibus promulgatum fuerit, quòd is qui quaerebatur Dei martyr et levita Vincentius esset inventus. Qui extra multiplices, et admirandas suppliciorum (a) eorum injurias ita, ut praelibavimus, integer liberque a putredinis labe repertus (b) quod nullomodo in praeparato sibi ad defferendum (c) sacculo nervis adhuc rigidis componi potuerit, nisi per artus (d) dissolveretur. Quibus cum reverentiam et timore perfunctis, ad officium (e) deportatur, tempusque ac opportunitas exeundi, patriamque revisendi praestolatur in dies. 

LECTIO QUINTA.

Emptis denique palmarum ramis (f), corpusque circumligatis, veluti hujusce rei gratia thesaurus occultaretur acquisitus, tantum tamque venerabile praemium levans, hoc onustus munere (g) hoc quoque locupletatur margarito (*) negotiator ille pauper ditissimus effectus opta 

(a) Edit. Suppliciorum ejus. 

(b) Edit. Repertus est: ut nullo modo.

(c) Edit. Efferendum. 

(d) Edit. Nisi per artus (hoc ipsa cogente necessitate) complicatus dissolveretur. 

(e) Edit. Hospitium. Officium interdum sumitur pro comitatu domesticorum ac famulorum: tum etiam pro loco ubi consistunt ministri augustales: Quaesitus per omnia Officia &c. (Cons. Dufresnii Glossar. v. Officium.)

(f) Edit. Ramis, et circa ipsum corpus ligatis.

(g) Munere, hacque locupletatus margaritam

(*) Margarito. Fortè ad imitationem scriptorum ecclesiasticorum, qui margaritum vocant sacrae eucharistiae particulam, post sacrificium pro infirmis reservatam. 

Quo sensu Fortunatus lib. III. Carm. 23. ad Felicem Bitur. episcopum.

Quam benè juncta decent, sacrati ut corporis agni Margaritum ingens, aurea dona ferant.

Tum etiam cruciculam quae sanguinem et crucis Christi particulam continebat, cujus exemplum ex veteri quodam libello affert Mabillonius Annal. Benedict. t. III. pág. 704.

*gr (Margari*) appellari graecis recentioribus vas in quo margaritum asservatur, docet Franc. Richardus in Relat. de Insulam sanctae Irenes p. 221. Plura in hanc rem è Graecis patribus congessit Leo Allatius De templis graec. recentioribus ep. I. ad Jo. Morin. c. XVII. seq. Margarition etiam ad exprimendum laudis vel amoris affectum, pro margarita in epitaphiis veterum usurpari, observat Montfauconius Antiquit. expl. t. IX, p. 55. de quibus  cons. Dufresne Glossar.  

tum iter, dum tempus videt, resumit. Cui Dominus rursus ostendere volens, quod quaesiti Vincentii levitae et martyris corpus invenerit, sub nocte quadam dum super universos eidemque (a) Audaldo sopor solito vehementior irruisset: subitò fulgur (b) haud dubium quin coelo delapsus, omne replevit quo sanctus inerat habitaculum, quatinus (c) hospes seorsum recubans, nihil aliud quam domum suam., volvente ignis edacitate, ardere putaret. Dumque clamores pavitans quis ignem succendisset, emitteret, Audaldus, veluti itinere (d) fessus, vix somni decussam quiete assurgit, vocesque clamantis hospitis aspiciens (e), rem coelitus administratam ipso perfusus splendore tacitus, timidusque attendit. At ubi in sese (f) recollectus, virtutem recognovit (g) Altissimi: hospitem,utpote gentilitatis ritu ferocem, blando, ne paveat, demulcet afflatu, ignem proculdubio a se accensum fuisse pronuntians. Hoc autem audito, sese ille (h) intra cubiculi sui claustra continuit: nec est permissus dignosque inventus, qui facti miraculi mereretur nosse misterium. Monachus verò orto mane festinè consurgens, quod residebat itineris (i) maturius conficere satagit. 

(a) Edit. Eundemque Audaldum.

(b). Edit. Fulgor.

(c) Edit. Adeo ut hospes. 

(d) Edit. De incinere.

(e) Edit. Accipiens.

(f) Edit. In se.

(g) Edit. Agnovit.

(h) Edit. Ille se intra.

(i) Edit. Itineris conficere.


Unde post aliquot dies Caesaraugustanam (a) civitatem properanter agressus, a quadam Deo devotam mulierculam, prope ipsius urbis moenia domum habente, misericordia hospitandi, utpote (b) peregrinus, illam nocte suscipitur. Quae sollicita dum in occultiore parte suae domus vigilans et tacens quiesceret, animadvertit memoratum monachum ante sancti corpus lucentibus cereis psallentem (c) astare. Itaque pulsato nocturnali tempore signo, ad ecclesiam concita pergit: atque quod viderat, per internuntium episcopo civitatis intimavit. Qui festinans sarcinam sibi unà cum palmis, pudore deposito (d) deportari jussit, monachum autem comprehendi mandavit. Ille verò paullò antè de necessariis viae sumptibus meditans, propter emendos panes, ministro, qui (e) erat mutus, domi relicto, ad forum processerat. Episcopus namque diviso fasce, et quaeque (f) 

inerant universis coram expositis, reperit sanctum intrinsecus latens pignus, sacco diligenter insutum. Quod stupens, nimiumque admirans, et aestimans omnino quod erat planè alicujus sancti martyris corpus, jussit illud auferri, atque in ecclesiam beatae Mariae semper Virginis, quae est mater ecclesiarum ejusdem urbis, veneranter recondi: in qua olim sub Valerio pontífice idem martyr, strenuusque athleta diaconii (g) arcem insignis tenuerat. 

(a) Edit. Caesaraugustam. 

(b) Edit. Ut puta. 

(c) Edit. Psallenter. 

(d) Edit. Pudore sublato.

(e) Edit. Quia erat. 

(f) Edit. Et quaecumque. 

(g) Edit. Archidiaconii 

LECTIO SEXTA.

His itaque (h: Edit. Ita dolo) dolo peractis, Audaldus horum nescius, cum panis edulio domum regreditur: inventoque (i: Edit. Agnitoque (pro dolor !) hoc tristi facto, perculsus), proh dolor! hoc tristi patrato, percusus animi dolore ad eumdem episcopum, nomine seniorem (*), lacrymis plenus accessit, conquerens cum eo de injuste sibi sublato (a) corpúsculo. Et meus, ait, meus fuerat ille propinquus, in partibus Hispaniarum nuper mortuus, ac sepultus. Cujus cadáver inter reliquorum parentum meorum exánimes artus componere malens (b), haec terrarum spatia multis vexatus calamitatibus, Christo propitio, peragrans evici; atque illud (c) parvo exenio (**) dato ex paganorum placatam feritate redemi. Sed, proh nefas! inquit, offendi episcopum crudeliorem ethnicis. Quod enim eorum austeritas humanitùs emollita piè quaerendo (d) concessit; hoc tuam violentiam improbè omnimodis exagitanti (e) rapitur, impudenterque praesumit, et veluti insanus sanctum dicis corpus hominis peccatoris. Tunc episcopus inter haec et alia nimis rabidam (f) permotus ira, monachum teneri praecepit: in exquisita tormentorum genera, virgarumque ei viguores (g) repromittens, nis¡ de (h) quanam civitate vel loco eum furatus esset, seu quo nomine idem sanctus censeretur, exponeret. Quod cum coepisset, ac crudeli (i) 

(*) Seniorem Caesaraugustanum pontificem, rectis vitae moribus praeditum S. Eulogius presbyter Cordubensis praedicat in epistolam ad Willesindum Pampilonensem episcopum. Floruit ad ann. 849. De eo Cl. Risco Hisp. Sacr. t. XXX. pág. 214. seq.    

(a) Edit. Subducto corpúsculo. 

(b) Edit. Satagens. 

(c) Edit. Illud non parvo xenio dato.

(**) Exenio. Exenium, xenium, munus, donum, oblatio, atque adeo, quaevis praestatio vel tributum sub nomine doni: unde exeniare, dona conferre; à graeca voce *gr, hospitale. Utriusque exempla benemulta videsis ap. Dufresne in Glossario. 

(d) Edit. Quaerenti.

(e) Edit. Exagitata rapit. 

(f) Edit. Rapidam permotus iracundiam. 

(g) Edit. Livores. 

(h) Edit. De qua. 

(i) Edit. Crudelius.


carnifice turpiter exercere perstitisset: Audaldus volens nolens et valde diu caesus, ac per testículos tandem suspensus, quasi visus est confiteri, quod ab Hispaniae partibus illum deferret, quodque sanctus Marinus martyr (hoc invento vocabulo) nomen haberet. Sicque, at reliqua transeamus, episcopo praedis (a) nefario invasore partim deluso, cum magno cordis ploratu, fletuque plurimo pulsus, ad proprium locum monachus tristis, verberibusque attritus revertitur. Quod monasterii sui fratres audientes, nec credentes, Audaldum mendacem (b) redarguerunt, nomenque illi gyrovagi (*), imponentes, a se sequestrando, jam (c) etiam ipso sponte exeunte, repellunt: et ubicumque libeat licentiam ei, immo necessitatem tribuunt commorandi. Qui ad coenobium beati Benedicti, Castrum superius cognominatum, usque perveniens, ejusdem congregationis abbati, viro religioso domno Guislaberto (d) coeterisque fratribus ibidem degentibus, omnem sui itineris, sive actus continentiam, qualiterque sibi sancti levitae et martyris (pone maryris) corpus sublatum fuerit, per ordinem explicavit.  

(a) Edit. Sacrae praedae. 

(b) Edit. Mendacii. 

(*) Gyrovagi, qui et circumcelliones, appellati monachi, qui monasteriis suis relictis, per totam vitam vagabantur, in aliorum cellis ternis aut quaternis diebus commorantes, de quibus regula S. Benedicti cap. I. S. Petrus Damian. lib. V. epist. 9. S. Bernardus epist. 68. et alii. In hoc autem vagandi studio alii membra martyrum venditabant, alii fimbrias et philacteria sua magnificabant, sumptus lucrosae egestatis, aut simulatae pietatis exigentes. De his olim Paulinus Poem. ad Cytherium: 

Qualia vagari per mare et terras solent 

Avara mendicabula,   

Qui dejerando monachos se vel 

náufragos 

Nomen casumque venditant.  

Inde gyrovagi dicti sunt presbyteri qui dimissam suam parochiam, errones fiebant; quam vocem latius postea usurpavit Rodericus Tolet. (de reb. Hisp. lib. IV. cap. I.). 

(c) Edit. Jamque ipso etiam. 

(d) Edit. GISLEBERTO. 

Qui nimirum attoniti, et pro hiis quae dicebantur, valde gavisi, Audaldum regulari more prius suscipiunt, ac deinde illi secum quamdiu adviveret (a), habitandi locum concedunt. Simulque deliberant, tempus ad hoc congruum opperientes, quatinus tantum ad se decus quandoque supernam opitulante gratiam transferre satagerent. 

LECTIO SÉPTIMA. 

Exacto denique tempore, annis scilicet octo (b) semis evolutis, ad Caesaraugustam, Salomone sibi familiarissimo Cerdaniensi (*) comite in mandatum (c) fratres ex se mittunt, qui sancti levitae et martyris corpus, procurante hoc ipso Salomone, reciperent, secumque, Christo miserante, deferrent. Salomoni namque (d) jam dudum compertum fuerat; et, ut erat vir prudens atque boni cupidus, ad regem majorem (**) 

(a) Edit. Viveret. 

(b) Edit. Octo et semis. 

(*) Cerdaniensi. Ceretani, Cerretani, vel Cerroetani, Hispaniae citerioris populi, à Mela pretermissi, Straboni, Plinio, Ptolemaeo aliisque veteribus nominati, comprehendebant olim frequentissimas valles, tum comitatus hodierni Ceritaniae (Cerdaña, Cerdanya), tum etiam comitatuum Urgellensis (Urgel, Urgell), Palliarensis (Pallars, Pallás) et Ripacurciensis (Ribagorza, Ripacurcia, Ribagorça), usque ad Sobrarbium (Sobrarbe, Superarbe) et Aynsam (Aínsa), oppida Jaccae (Jaca) contermina. Quare hos populos in Julianos et Augustanos dinstinxerit Plinius, docet Petrus de Marca (Marc. hisp. lib. I. cap. XII.) (Marca hispánica) Nunc sub Catalauniae principatu censentut, ditio vulgo Cerdania aut Cerdaña appellatur. 

(c) Edit. Comite mandante, ex se fratres mittunt. 

(d) Edit. Namque hoc jam dudum. 

(**) Ad regem majorem Cordubensem, Mahomad scilicet, Abderrahmani filium. 

Rex major dicitur, quoniam Corduba erat imperii Maurici sedes, ejusque rex ceteris maurorum in Hispaniam ducibus ea saltem aetate, jura dabat. Mauros hos provinciarum praefectos, regulorum et regum quoque nomine ornatos tunc temporis sequentibus, testatur Sebastianus Salmanticensis; constat etiam ex actis SS. martyrum Nunilonis et Alodiae, quod sequentium aetatum scriptoribus est familiare. 

Cordubensem opportunitate acceptam perrexerat, fingens inter caetera (a) quod apud Caesaraugustanam civitatem parens ipsius vocabulo Sugnarii (b) dum ab Hispaniae partibus deferretur, à Seniore, ejusdem civitatis episcopo violenter sublatus detineretur. 

Ille vero exceptis aliis denariis (c) sponte oblatis, ut corpus reddi juberet solidis centum expostulatis, ad regulum (*) saepe dictae civitatis, nomine Abdilam, cartam facere mandat, imperans ut ipse totidem quoque solidis sumptis. Salomoni comiti propinqui sui Sugnarii corpus restitui praeciperet. Quibus sic expeditis, ac principum animis, taxatam pecuniarum summam, lucratis, episcopus advocatur: et cur tantam in mortuo (d), imperatoriam posthabitam reverentiam, exercuerit iniquitatem, velut reus majestatis, quique etiam nec sibi reveritus fuerit, districtè inquiritur. Quo omnia negante, et quod id non fecerit cum (e) Dei, sanctorumque juramentis crudeliter resistente, Audaldus accedens constanti animo episcopum fortiter convincere parat. Sed illis (f) nimium et absque effectu, 

(a) Edit. Inter reliqua quod apud Caesaraugustam.

(b) MS. Rip. SIGNARIUS: edit. SUGNARIUS. (Sunyer, Suñer

(c) Edit. Donariis.

(*) Ad regulum saepe dictae civitatis. Abdilam hunc, qui et Abdalla, inter Muzam Aben Heacin (Muza; Muça; Hacén, como el Mulhacén), et Aben Alfage regnasse, conjicit Diagus. Num hic Abdiluvar Caesaraugustae rex (rey de Zaragoza, Sarakusta), qui medio saec. IX. floruit? (mediados del siglo 9) an Abaddella, Zimaelis successor, qui dolo Caesaraugustam occupavit anno 881.? (Cons. Risco Hisp. Sacr. t. XXXI. p. 136. 138.) 

(d) Edit. In mortuum.

(e) Edit. Cum multis Dei sanctorumque juramentis affirmante, Audaldus &c.

(f) Edit. Sed illis diu absque effectu, et, ut dicitur, muliebriter altercantibus, postquam episcopus blandis sermonibus invitatus veritatem fateri noluit, proponuntur ei tormenta; ut scilicet ligato pedibus ejus vel collo &c. 


uti dicatur muliebriter altercantibus, postquam diu est conflictus ut confiteretur, blandis  insuper invitationibus provocatus episcopus, ad postremum veluti rebellis tormentis destinatur; eique quod ligato pedibus ejus vel collo fune, per circuitum civitatis traheretur, quodque illusus (a) membratim demum dissiparetur repromittiur, nisi datam veritate, à negandi duritiam sibimet consulens resipisceret. Virtutes namque (S. Vincentii) licet sub nomine sancti Marini, transacto praescripti temporis spatio illic frequenter ostensae, animum illius (b) in tantum martyris amorem pertraxerant. Exterritus tamen hujusmodi minarum horrore, non solum quod gestum est confitetur, verum etiam et quod multis est incognitum, quòd videlicet illud sacrum corpus esset humatum, non sine dolore quidem gemebundus aperit. Qua de re animosiores praedicti qui advenerant monachi, simulque fodiendi viribus sumptis, accedunt ad designatum martyris investigandum sepulcrum. Concertantibus autem eis utpote ad elaborandum instructis, pretiosum reperiunt, elevantque coelestis doni talentum. Cumque unus illorum, Ratbertus (c) nomine, haesitans dubitaret, idem an (d) alius esset, atque loculum aperiendo certis signis Audaldo notis, hoc prius cautè perspici debere contenderet: 

(a) Edit. Et sic illusus, membratim demum dissiparetur. Et quamquam virtutes S. Vincentii, licet sub nomine S. Marini &c. 

(b) Edit. Animum illius in ejus amorem miro modo pertraxissent: minarum tamen horrore exterritus, quod gestum fuerat confitetur, et locum quo illud sacrum corpus erat humatum, non sine dolore ac gemitu aperit. Quò pervenientes monachi qui advenerant, tam pretiosum caelestis doni talentum reperiunt, elevantque. Cumque unus illorum &c.

(c) Edit. RADBERTUS. 

(d) Edit. An is vel alius esset. 

statim pede, quem ad hoc promoverat, infirmatur, plurimum sibi formicante genu cum tibiam. Quo (a) remanente reliqui hoc indicii signo satis certi redditi, corpus tantum procurant inventum atque ad deportandum apte componunt. Tantoque petiti (b) desiderio, atque post paululum in compedis vigore pleniter recuperato, cum hymnis et gratiarum laudibus, prout ratio et loci qualitas dictabat, exeuntes, ad propria redire, domino ducente, disponunt: cui est honor (c) et gloria, virtus et imperium in saecula saeculorum. Amen. 

Hucusque de sancti corporis inventione, seu repetitione: nunc autem quae restant translationis et gestorum in ea miraculorum, sequens libellus cum subjecto excipitur 

(d) prologo. 

LECTIO OCTAVA. 

(e) Siquidem illis ad Ballagarium (Balaguer) (f) oppidum, juxta fluvium (*) Sigarim (Segre) cursim (g) 

(a) Editio. Quo signo reliqui satis certi de reddito corpore, illud ad deportandum aptè componunt. 

(b) Edit. Potiti desiderio, ac post paululum monacho pedis vigore. 

(c) Edit. Honor et potestas. 

(d) Edit. Excipiat. 

(e) Edit. Incipit liber secundus.

(f) Edit. Balagivum. Marca asserit legendum esse Balaguerium, hodie Balaguer. 

(*) Fluvium Sigarim. Hic est Sicoris, fortè et Sicanus dictus veteribus (nunc Segre), qui in Cerretanis (Cerdaña) ortus, ad radices Pyrenaeorum, et in límite Galliae, deinde Juliam Lybicam rigat, uti Cerretaniam et Urgelim. Hinc recipit Nogueram Palearesiam (Noguera pallaresa) dictam, supra Balaguerium, uri Nogueram Ripacurtianam (Noguera ribagorzana) supra Ilerdam (Lérida), ubi Cingae (Cinca) junctus, in Iberum (Ebro) se exonerat ad Mequinentiam Castrum (castillo de Mequinenza, Mequinença). 

(g) Edit. Segarim, cursim pervenientibus, in quadam insulam solo contiguam resederunt. Statimque divulgatum est nobilis levitae et martyris corpus adesse. Tunc conveniunt nonnulli, munera et obsequia pro posse offerentes. Inter quos mulier dudum caeca adducta est, quae humi ante ipsas reliquias postrata, lumen sibi donari poposcit. Et aliquamdiu flens ac in oratione persistens, visum, cunctis qui aderant cernentibus, recepit, et semetipsam qualis venerat, qualisque effecta esset admirans, ajebat.

pervenientibus, unum solummodo, quod ibidem clarius gestum est, explicetur miraculum vere fatendum, quod suscitaret non solum legentis, verum etiam audientis inertiam. 

Sic quod per ejus meritum debilibus varie languentibus largita sunt, universa perstringi conarentur. Prope quam urbem in quandam insulam solo contiguam, gratiam opportune manendi, cùm accessisent, auditum est secretis, quod nobilis levitae et martyris Christi Vincentii corpus illud esset. Conveniunt quidem pauci, et pro posse facultatis voti, seu muneris obsequia laeti ministrant. Inter quos quaedam mulier jamdiu occulis praecaeca cum adducta venisset, statim se ante sancti reliquias humo prosternit, ac magnis fidisque praecibus per beati martyris praeclara suffragia lumen sibi donari poposcit. Quod cum fecisset, atque flens irrogando aliquamdiu perstitisset, mox cernentibus qui aderant universis, surgens ad oratione visum recepit, seque metipsam qualis venerit, qualisque effecta esset admirans, sic ajebat: gratias tibi Deus, tibique sancte martyr, qui me tuae virtutis ubertate dignam duxisti (a). Porro vicini aspicientes eam videntem, quam a multo tempore caecam noverant, simul cum ea gratiarum muneribus. Deoque Sancto martyri oblatis, cum gaudio et mentis alacritate super hanc sibi coelitus visionem exhibitam, reversi sunt. 

(a) Edit. Duxisti. Profecti autem &c. 


LECTIO NONA. 

Profecti autem inde ad Bergam (*) castellum celeri cursu iter dirigunt. 

(*) Ad Bergam. Berga oppidum est ad Rubricatum (Llobregat) amnem, in Catalaunis apud Barcinonem urbem fluentem. Ptolomei aevo notum fuisse, probabile est. De hoc Castro Livius lib. XXIV. Bergitanos fuisse in Lacetania Plinii, docet Petrus de Marca, Marc. hisp. lib. II. cap. XXXIII. § V.

Unde (a: Edit. Ubi) Dominus itidem praestito miraculo, quid meriti, quidve gratiae apud eum sanctus levita et martyr haberet, clementer ostenedit. Nam inter reliquos gratissima ejus munera requirentes, adfuit (b: Adfuit quidam delatus) delatus claudus, toto (c) corpore aegrotus. Is etenim intromisus ad sacrosancta ejus veneranda patrocinia, tunc, quemadmodum contingere in talibus solet, dolore primum invaditur, atque eo valide per membra grassante in pavimento versatus nimis affligitur. Eratque hoc supervenientibus novum caeterisque omnibus visu mirandum. Ait, tamen miserante se Deo, sanctique levitae martyris pii juvaminis auxilio sublevante, directis gressibus paullatim pedum, basibus sese consolidantibus, ambulare coepit, itaut laetitia sospitatis amica comitatus, per se ad suos sanus rediret. Quia vero lucerna non debet abscondi, sed ut luceat super candelabrum poni, jam illic (d) sanctum corpus tanto virtutum fulgore coruscum féretro aptantes, Salomone comite, praevio pacificoque ductore Cerdaniam (e) venerunt. Ibi enim propter occurrentes, et necessariam (f) viam itineris repausationem salubri consideratione aliquantis 

(c) Edit. Totoque corpore aegrotus. Qui coram reliquiis (ut in talibus contingere solet) coepit primum dolore valido affligi, et in pavimento voluntari. Quod astantibus mirum videbatur sed paulo post miserante Deo intercessione beati Vincentii consolidatae sunt bases pedum ejus, et directi gressus: ita ut laetitia sospitatis amica comitatus, per se ad suos sanus rediret.

(d) Edit. Jam illud.

(e) Edit. Cerdaniam usque venerunt. 

(f) Edit. Et necessariam itineris quietem, salubri &c.

perstare decreverunt (a). Intrantesque in quamdam ejusdem provinciae villam, quae (b) priscis cultoribus datum sibi nomen Albis accepit, imposuerunt illud (c) simul cum féretro super altare ecclesiae (d) in beatae Virginis Mariae honore, Christo Domino in eodem loco dicatae. Quo innumera per biduum populorum géminis ex plebe collecta reperti sunt, aliis exemptis, contracti genibus duo, et una debilis mulier, caecus unus, ac febricitantes seu inergumeni (e) ejus sanctis meritis ab omni infirmitatis (f) gravedine liberati. 

Nec audivimus, quod ullus quocumque debilitatis morbo invasus, si fideliter accessit, se vel advenisse vel certè sine remedii medicinam recessisse doluerit. 

LECTIO ALIA. 

Bene (g) igitur per singula mansionum loca patratis miraculis, ut, verbi gratia, in (*) Libiam duobus claudis erectis, et (h) Carcasonam (**) 

(a) Edit. Decreverant. Intrantesque quamdam. 

(b) Edit. Quae à priscis cultoribus nomen Albis accepit. 

(c) Edit. Illud super altare. 

(d) Edit. Ecclesiae beatae Mariae Virginis. Quo innumeram multitudine utriusque sexus per biduum confluente, reperti sunt inter eos, contracti genibus duo. 

(e) Edit. Energumerni.

(f) Edit. Infirmitatum.

(g) MS. Rip. et edit. Paenè igitur. 

(*) In Libiam. Libia seu Livia oppidum perantiquum erat circa Sicoris fontes. Castrum 

hoc Cirritaniae caput vocat Julianus Toletanus in historiam expeditionis Wambae regis adversus Paulum tyrannum (ap. Duchesne t. I. pág. 824.) Libiae finium et Cerritarrensis oppidi meminit et Isidorus Pacensis ad annum DCCXXXI. ubi agit de rebellione Munozii Mauri adversus Abderramanem. Liviae istius frequens mentio est in veteribus actis ac 

praecipuè in praeceptis regiis Ludovici Pii (Ludovico Pío) et Karoli Calvi (Carlos Calvo) (V. Marca hispan. lib. I. cap. XII. § IV. seq.). 

(h) Edit. Et in Carcassona extra urbem.

(**) Carcasona. Vetus et celebris Volcarum Tecto sagum in Galliam Narbonensi urbs, Carcasso Ptolemaeo, Carcassio Procopio, post Carcassona dicta. 


extra videlicet urbem, in ecclesiam, sub ipsius levitae et martyris veneratione Christo sacratam, daemoniacis, infirmisque aliis non paucis curatis jam laeti Castrum quò tendebatur, praecipui patris (a) beati Benedicti monasterium appropinquant. Si (b) qualis

fuerit tantam exceptione dignus, cum crucibus, ac cereis, omnibus (c) congruis ornatibus ille monachorum splendidus apparatus, nec non et devotissimus populi concursus, 

reor superfluum si exponi contendantur (d): praeter quod apparatus decentissimus, populi verò utriusque sexus multitudo inextimabilis fuit. Interea ploratus à multis fundebatur, atque cantilenis sese singultus intermiscens, alternis refractionibus voces psallentium quatiens suffocabat. Martyris itaque corpus servandum venerandumque in ecclesiam almae genitricis Dei Mariae ante ipsius coenobii portam collocaverunt, ob devotam maximè foeminarum frequentiam, quibus monasterii ipsius aditus ex antiquam patrum (e) loci consuetudine denegatur. Disposuerant (f) tamen: quatinus in ejus honore hoc ipsum etiam tempore secundante, extra eundem monasterium non multum quidem 

longe ad eum tumulandum nova exinde et major construeretur basílica, quae communem viris pariterque mulieribus praeberet introitum. Igitur universis rite decenterque compositis, ac miraculorum signis plurimis patefactis, regrediuntur unusquisque per turmas suas. 


(a) Edit. Patris Benedicti. 

(b) Edit. Sed qualis. 

(c) Edit. Omnibusque.  

(d) Edit. Contendatur. Martyris itaque corpus &c. 

(e) Edit. Ejusdem loci. 

(f) Edit. Decreverunt tamen novam basilicam in ejus honorem monasterio vicinam extruere: ad quam utriusque sexus personis devotis liber sit accessus. Sed quoniam fortè poterat &c.


Si quando forte poterat dubitari de tali ejus inventione, sive optata (a) dilatione; illud etiam omnipotens Deus providae suae bonitatis cúmulo in ea exceptione hoc primo facto miraculo roborari non destitit. In villa vero Incellas, a monasterio plusquam tribus distante millibus, hoc constituit inter alia palam praesentibus cunctis miraculum. Foemina namque ibidem adhuc degens, nomine Attrudis, audivit a vicino domus suae quod depósito laneficii opere, ad beati Vincentii obvianda patrocinia aliis occurrentibus, et ipsa quoque festinaret occurrere. Quae recusans, et quod est magis, sub nomine martyris quilibet maurus ethnicus vel hispanus cacinno pleno guarrulae contendens, extimplo omnium privata membrorum officiis contrahitur, ac veluti cadáver miserabiliter in terra (b) consternata; vitam se mox expiraturam terribili voce proclamat. Taliterque divinae virtutis potentiae, sanctique levitae et martyris veram experta praesentiam, menteque prona amicos sive propinquos efflagitabat, quatinus eam, si qua sui eos curam habebat, cito transferrent. Qui celeres ejus petitionis verba complentes, super impositam rotis, ad sancti templum miserandam pertrahunt. Ubi per dies novem aspicientibus multis, eamdem percussionibus (c) 


(a) Edit. Et optata delatione, hoc omnipotens Deus ad cumulum suae bonitatis tali miraculo roborari voluit. In villam Vidcellas, à monasterio tribus dumtaxat millibus distante, femina quaedam ibidem adhuc degens, nomine Aitrudis, à vicino suo admonita est, ut deposito lanificii opere, in occursum susceptionis B. Vincentii martyris cum aliis properaret. Quod illa facere recusans, cum cachinno dixit esse potius corpus cujusdam mauri ethnici, vel hispani, quam martyris. Et extemplo omnium privata &c. 

(b) Edit. In terram consternata, se mox expiraturam terribili voce proclamat: rogatque suos, ut ad sancti templum deferatur. Ubi curru delata, per dies novem &c. 

(c) Edit. Percussionis debilitatem sustinens mansit. 


debilitatem sentiens mansit, atque post alios novem saluti reformata, valens, ut nunc quoque valet, exilivit (a).

Cum verò (b) frequentantibus locum plebibus, sive infirmis variis langoribus oppressis sanitatum medelam exquirentibus, a Cerdaniae partibus quidam prossequentes (c) aut longe a monasterio propriis rebus expoliati, nudi ad sanctum gemebundi flentesque perveniunt. Sed mirum in modum gratia supernae accidit aequitatis, ut qui fuerant praedatores, aliorsum (d) captam praedam fugere temptantes, ad veram (e) sibi profectionem mirabiliter coacti, cum universis quaecumque (f) abstulerant, ad eundem locum festinanter accederent. Qui (g) sese obviantes agnitisque vultibus constanter intuentes, isti timere, illi vero multo amplius admirari coeperunt, et utrum ne ipsi, an certe alii eorum símiles essent, mente dubiam coticentes haesitabant. Tandemque re manifestam, et volentibus in reos humaniter populis consurgere, supplices quinam nuper tulerant zelo vindictae accensi exorant, ne quid mali eis ob Christi, sanctique martyris amorem inferrent. Quod cum donatum, sive etiam difficiliter impetratum fuisset, receptis omnibus, Deum, sanctumque laudantes Vincentium, ad propria singuli repedant; isti de inventis, illi autem de veniam gratis acquisitam jocundi. 

Neque (h) enim hoc silenter praetereundum est, 


(a) Edit. Exivit. 

(b) Edit. Enim vero. 

(c) Edit. Venientes.

(d) Edit. Aliorsum fugere tentantes.

(e) Edit. Adversam sibi profectione.

(f) Edit. Quae abstulerant. 

(g) Edit. Et sese mutuò intuentes spoliatores ac spoliati, isti timere, hi verò multo amplius mirari coeperunt: volentibusque populis in reos consurgere, supplices rogarunt ne quid sibi mali ob Christi sanctique martyris amorem inferrent. Quo impetrato, omnia restituerunt: et Deum sanctumque laudantes &c 

(h) Edit. Nec silentio praetereundum, quod pari admiratione dignum est. Quidem enim ex Camerensi pago &c. 


quod simili quoque admiratione dici potest. Quidam ex Camarensi pago, causam orationis, inclinato jam die adveniens, lanceam suam uni arborum, quae sunt ante memoratae 

basilicae ingressum, servato religionis honore innixam reliquit. Cumque ecclesiam sic exarmatus intrasset (a), seque petitionis effectu propter quod venerat, devotè mancipasset, statim fur dilitiscens conceptam peperit iniquitatem, lanceam tollens, et aufugiens. Qui dum ad domum suam, non longe positam, solitam gavisus nequitiam, cito regredi vellet, semitam arripuit mentis oblivione captus, quae cum ab ejusdem viri tugurium cujus erat hasta, infra triginta ferme leugas (b) jejunio ac itinere per totam noctem fatigatus transposuit (c). Residensque mane ante ipsius domus januam fessus, quoque sitis ardorem pauxillo aquae haustu repelleret, ab ejus uxoris manu inianter postulans supplicavit. Quam mercedis cupida mulier dum obtulisset, arma viri sapiens contemplans recognoscit, atque qualiter sibique sit actum didicit, mirans, et sancti Vincentii virtutem magnam esse protestans, et veniam confitenti tribuit, et lanceam, ipso magnopere quo reciperentur postulante, proprio loco restituit. Latro verò, sensu recepto, ad propriam meritò tali castigatione emendatus recurrit. 

Quoniam de sancti levitae et martyris fabricandae ecclesiae constructione mentionem intulimus (d), 


(a) Edit. Intrasset, et orationi devotè insisteret, fur quidam lanceam ejus raptam aufugit, domum suam non longè positam petens. Sed mente perturbatus, ad ejusdem viri tugurium &c.

(b) MS. Rip. Leucas.

(c) Edit. Devenit. Cumque sitiens paululum aquae peteret, mulier agnitam mariti hastam recipit, et furi reatum suum confitenti pepercit, non sine admiratione virtutis sancti Vincentii, qui peregrini sui injuriam eo modo reparari curavit. Quando quidem de nova S. 

Vincentii levitae &c. 

(d) Edit. Fecimus, congruum est huic loco novum referre miraculum. Ad hanc enim constructionem confluentibus pariter plus quam ducentis viris cum muneribus, praeter mulieres, párvulos et infirmos. Inter quos fuit quidam caecus.  


novum decet inde huic loco inseramus miraculum. Illuc etenim celebri frequentiam confluentibus populis, fuerunt plusquam ducenti viri ac mulieres cum parvulis vel infirmis, qui pari consensu statutam decreverant diem, quando ad beati martyris reliquias simul adessent. Sumptis itaque victualibus et non solum....verum etiam qualiumcumque potuerunt munerum votis, laeto animo ire caeperunt alacres. Inter quos caecus quidem, rebusque paupce, ne in sancti servitio vacuus appareret, lapidem sibi ex itinere à ductore non parvum quidem dari poposcit, atque illum festinè (a) levatum collo supposuit. Cumque a plebis (b) stultitiam redargueretur, eo quod impossibile temptavisset, a conviantibus reprehenderetur: asseruit dicens se ab incepto numquam quiescere, donec munus assumpti lapidis ad sancti viri novi templi structuram deferret. Nec mora (c), 

immo inter haec eadem verba statim caecam occuli diuturnam longinquitate clausi aperiuntur. Unde stupentibus, et quod factum fuerat mirantibus universis hiis qui viderant, ac si ponderis nichil ferret, caeteris velocius ante currit, lapidisque faciens ad manus cimentariorum usque provexit. 



LECTIO.


Vir igitur venerabilis Elisagar (*), Tolosae civitatis episcopus,  



(*) Elisagar. Memorat hunc religiosissimum antistitem Catellius in cathalogo episcoporum Tolosatium (episcopologio, obispos de Toulouse, Tolosa), et Elisagar scribit: MS. Rip. et edit. Helisagar: Galliae Christ. scriptores Helisachar. Adfuit conventui abbatum apud Tolosam habito a Raymundo marchione anno 861.    

(a) Edit. Subitò levatum. 

(b) Edit. A plebe stultitiae argueretur, ut qui rem impossibilem propter pondus attentaret, asseruit se &c. 

(c) Edit. Nec mora, inter haec verba, depulsam caecitate visum recepit. Vir igitur venerabilis &c. 


his (a) virtutibus auditis insignibus, jure pastorali clerum (b) simulque plebem commonens hortatur, ut qui vellent ad sancti martyris orationem secum ire pararent. 

Qui dum decreto tempore (c) discalciatus, forma factus gregi a nono etiam milliario reverenter advenisset, erat praeterea cor illius miraculum videre desiderans, aliquis de turbam utrasque manus habens a nativitate débiles, interfuit. Dei pietatem sanctique martyris virtutem devotam mente sibi subvenire deposcens. Cumque stans oraret, lacrymarumque rivus infusus coelum sursum intenderet, confestim eo prius nimium vociferante, manus quae nunquam apertae fuerant, Dei nutu, sanctique levitae et martyris rogatu 



(a) Edit. His auditis virtutum signis. 

(b) Edit. Clerum populumque hortatus est, ut qui.

(c) Edit. Decreto tempore pastor bonus ovium turmis circumseptus a nono etiam milliario discalceatus, forma factus gregi, reverenter advenisset, quidam eorum digitos utriusque manus ab ipsam nativitate ita contractos et volae haerentes habem, ut numquam explicari seu extendi valerent, post orationes et lacrymas coram sancto martyre fusas, sensit eos solutos, manente tamen vivo cruore è locis quibus prius inhaeserant. Quo viso episcopus et universi qui cum eo erant, in laudes divinas prorumpunt, litanias, hymnos et Te Deum laudamus lacrymosam voce psallentes, ipsasque manus sanguine litas jam gaudio magno deosculantes. Quidam argentum sibi ad aliquod opus necessarium in sinu 

absconderat. Quod inverecundè mulier in latrocinandi arte perita extraxit. Sed manus ejus ipsum argentum continens statim obriguit, ita ut eam nec aperire, nec ad se (cunctis videntibus) reducere valeret. Ipsa verò ad S. Vincentii sacras reliquias confugiens, et ibidem cum fratribus aliisque fidelibus devotè orans, curata est, manuque relaxatam furatum argentum restituit. Alius caecam habens filiam à nativitate, eam medendi &c. 


solvuntur a cunctis digitorum locis, quibus inhaeserant, vivo cruore manante. Quo viso episcopus et qui cum eo erant universi, ipso Christe audi nos, et letanía dicente, 

laudes producunt hymnidicas, Te Deum laudamus, te Dominum confitemur, lacrymosam voce dicentes. Ipsasque manus sanguine lotas, tam episcopus, quam alii gaudio pleni acceptas deosculantur, vero aeterno omnipotenti Deo super hoc et aliis quaecumque viderant vel ibidem gestis audierant magnalibus, gratiarum actionum vota solventes: 

servus Dei nomine monachus et sacerdos qui vidit, huic miraculo testimonium dedit. Potuissemus quoque per singulas virtutes non modo singulae, binae, vel ternae, sed in 

super plura, si voluissemus, videntium ferre testimonia.

Extitit praeterea inter confluentes, qui proprium et sibi necessarium argentum, cujuspiam operis inde negotium exercere cupiens, in sinu detulerat. Huic, quod est pudendum dicere, accessit foemina, et quacumque arte valuit latrocinante minus cautem argenti partem abstraxit. Quod cum sinu peractum nefas abscondere vellet, manus ei, ut erat clausa, unà cum denariis brachio sursum erecto continuatim obriguit, quatinus nec aperire eam cum vellet, nec ad se reducere, cunctis videntibus, posset. Quo publicato 

delicto, omnibus quae acciderant clamosè propalantibus quae in alium commisserat mulier sibi prospiciens, arrepto cursu ad basilicam confugit, in qua sancti levitae et martyris, ut praeposuimus, sacrae interim positae servabantur reliquiae. Illic ergo flexis genibus, et orantibus pro se qui aderant fratribus caeterisque devote fidelibus, Christo miserante, manus obstricta digitis sese relaxantibus apperitur, atque ei qui dispendium incurrerat, in praesentiarum absque ullo diminutionis dampno argentum coelesti clave 

custoditum restituitur. Sic uterque ille a moestitiam, latro autem a poenam immunis gaudens evasit. 


LECTIO. 


Hinc etiam videamus quid insuper et pro absente suo martyre celsa majestas operari per loca disposuerit. Nam quidam etsi operis pauper, fide forsitan locuples, a nativitate caecam habens filiam, eam medendi fretus fiduciam, ad sancti martyris passim divulgata patrocinia adducere statuit. Qui dum monasterium (a) sumpto voto jam festinans appropinquaret, innotuit sibi a dicentibus sanctum deesse Vincentium, eumque alium ad locum ob invisum paganorum timorem sublatum. Ille vero nolens quiescere donec proprio experimento quae dicebantur, adisceret, citato gradu pervenit ad locum. Sed rei veritate compertam, quid miser faceret, quid ageret mente turbatus ignorabat. Tandem vero tristis atque filiae caecitatis plenus amaritudine, in bivio residens ad salubre orationis portum spei anchora tutus novum vertat confugium. Coepitque immensae Domini potentiae subsidium flens implorare, atque quod suam et filiae misereretur orbitatem perseveranter expetere, piumque Vincentii efflagitans auxilium ajebat lugens, et prae cordis anxietate crebrius ingeminabat dicens: miserere, Christe, miserere, o beatissime Vicenti, misere michi misero: misere huic filiae meae (b). Neque soli quaeso inveniamur, quibus misereri indignum judicetur. His lacrymarum vocibus superna, quae non dormitat, ad miserendum excitata clementia, continuo obtinendum magni agonistae precibus, fide parentis (c) posse videndi puellae restituit. 


(a) Edit. Et ad monasterium usque veniens, ubi comperit ipsum sacrum corpus, propter timorem paganorum nortmannorum, ad remotiorem et tutiorem locum transportatum fuisse, crebrius ingemiscens dicebat: miserere &c. 

(b) Edit. Meae. His lacrymarum. 

(c) Edit. Et fide parentis lumen restituit puellae. 

LECTIO. 

Siquidem Normandi (a) quorum libido metu sancti levitae et martyris corpus sublatum recesserat, tunc temporis ex Guaronna (Garona) fluvium a Pipino conductis marcimoniis pariter cum eo ad obsidendam Tolosam attentaverant. Hoc itaque contendentes agonizabant, qualiter urbem caperent, terram autem pede ignisque plaguam vastarent, atque incolas exiciabilis ferri mucrone sanguinis sitibundi perimerent. Unde non solum Tolosanae, sed re vera Albienses omnes ne forte solito illis supervenientes, insperate praeocuparentur grave percussi formidine, huc atque illuc exterriti mortis periculum evadere concertanter diffugiunt. Monachi verò cum pro se, tum insuper magis solliciti et paventes pro sancto, ne in modico perderent quod secum tanto laetabantur acquisisse labore, providi sacrum sumentes corpus ad alium tutiorem locum secedunt. Insistuntque rogantes, quatinus illos in tribulatione praesentis angustiae ejus omnipotens Deus precibus dignaretur adjuvare, cujus victricia membra et¡am post mortem pelago immersa, ne ponti voragine absorberentur, potenti dexteram gubernavit. Denique Normandi post aliquos dies in vanum exacto simul cum conductore innani obsidione fugati recedunt. 

(a) Ed¡t. Nortmannis autem, qui ad obsidendam Tolosam venerant, abscedentibus, monachi sanctum revehunt corpus; dignisque eo in loco, ubi prius fuerat, officiis venerandum reponunt. 

Non ut conati fuerant, excepta in circuitu facta praeda, Dei miseratione sanctique levitae et martyris rogatione repulsi se praevaluisse stomacho laesi dolentesque 

discedunt. Monasterii verò fratres mox ut se fama securitate perlata est, obviantibus sibi fidelibus, sanctum reverenter corpus dignisque eo in loco ubi prius fuerat, officiis venerandum reponunt.

Rursus puella quaedam a nativitate caeca, indubitanter credens interventu sibi (a) tanti martyris suffragio (f. sorori) praecepit supplicans ut se quantotius ad eundem festina perduceret. Quae dum simul euntes incederent, ejus simili modo a referente veri Athletae praesentiam abesse cognoscunt. Tunc gemis sevientes glaciali austeritate territae, atque longioris viae cursum quo sanctus abierat, per áspera juga montium explere non valentes, quae inerat sororem hortatur quatinus ex eam quam secum tulerant ceram, candelas studiosa produceret, easque saltem ad locum, quo sanctum corpus dum iret, ad modicum pausatum substiterat, pro se ponentes deferret. Audierat locum miraculis celebrem, ita ut etiam animalia sensu (b) carentia illum contingentes debilia rederentur. Quod cum fecissent, atque se illic ambae gementes (c) solo humiliter adhaerentes prostravissent, fusam prece quae lucis nescia venerat mulier, exultans coepit (d) dicere se clare quaeque aderant cuncta videre. 

(a) Edit. Interventu tanti martyris se posse lumen recipere, sororem rogavit, ut ad eum quanto cyus perduceretur. Quae dum simul incederent, audierunt in terram procul remotam delatum fuisse. Ad quam propter rigorem hyemis et áspera juga mentium non valentes pervenire; caeca sororem suam hortata est, ut ex ceram quam secum tulerant, candelas conficeret, easque saltem ad locum, quo sanctum corpus in itinere ad modicum pausarat, deferret. 

(b) Edit. Ratione carentia.

(c) Edit. Gementes prostravissent. 

(d) Edit. Coepit clamare se clarè videre. In eodem Albiensi pago fuit quidam piscator, nomine Ubidandus, qui cùm videret socios suos piscatum pergentes, in praefato loco causa venerationis morari, eos increpabat dicens &c. 

Itaque Dei, sancti levitae et martyris pietate, novam solis numquam viderat claritatem, experta, si bimetipsi in redeundo jam manu sororis dimissam, tramitis gradum laeta providit, fuitque hoc affinibusque universis cum admiratione stupendum, necnon et cum nimiam gratulatione colendum. 

LECTIO. 

In eodem igitur Albiensi pago non solum nomine verum etiam piscationis actu Ubidandus incola notus, cùm videret socios, piscatum pergens, eumdem locum causam venerationis solemniter adire, cur semetipsos primum ac se deinde ab agendo retardarent officio, quaestu mordaci increpabat dicens: vellem, inquit, arbores hujus silvae universas adoraretis, qui omnium plateas viarum indiscretam consideratione oratorii religione sacratis. Cumque haec et alia cordis rancore permotus, amaricatis nimium verbis profunderet (a), illico petulans os ejus in aurem sursum convertitur, atque (b) monstruosus quam dici possit a suo loco tranformatur. Sociis vero pro eo quod factum fuerat non solum stupentibus verum etiam procul ab eo fugientibus, elevans miser se prorsus inania locutum poenitet, ac quibuscumque valet latratibus, se criminis reum, beatum autem sanctum Vincentium sanctitate fatetur eximium: curritque jam nullo monente, atque locum toto extensus corpore pronus adorat, contumeliosum se voce confusa blasphemumque inculpans. Deinde surgens ad ecclesiam in qua sancti levitae et martyris corpus excolebatur, velociter perrexit; eamque ita celebrem singulis horis diei vel noctis, donec sanaretur frequentavit (c), quemadmodum dignum sibique necessarium esse perceperat. 

(a) Suppl. ex MS. Rip. 

(b) Edit. Atque ultra quàm dici potest, monstruosum efficitur. Tuncque poenitens ad praedictum locum cucurrit, totoque extensus corpore se contumeliosum et blasphemum 

fuisse fatetur. Deinde ad ecclesiam &c.

(c) Edit. Frequentavit. Hac itaque luce. 


LECTIO NONA. 


Hac itaque mirabilium luce longe lateque diffusam, etiam a nativitate addacti caeci illuminabantur; surdis et mutis sensus officia reddebantur, claudi curabantur, energumeni daemonibus fugatis mundabantur, necnon et aliarum infirmitatum quacumque molestiam aggravati praesentes, absentesque sani efficiebantur. Unde paupercula quaedam ex (a) multo tempore luminum a sui vissione praeventa, dum in vehendo alieno uteretur adminiculo, a quibus sociabatur tedio desidis atque fessis in viam deseritur. 


(a) Edit. A multo tempore luminibus privata, cùm ad S. martyrem duceretur; in medio itinere a ductoribus taedio et labore fessis derelicta, rogavit quemdam adstantium, ut saltim candelas (suae orbitatis munuscula) ante S. martyris altare accensas offerret. Qui dum manu extentam eas accipere vult, ab ipsa muliere videntur; recollectoque brachio, jam non ductorem nec earum latorem quaerit, sed hilaris et de die in diem clarius videns iter coeptum, etiam plerosque ante vertens, perficit, et tandem ad sepulcrum B. Vincentii pervenit. Ubi candelis ardentibus, non per alium, sed per se oblatis, plenam oculorum aciem recepit. Huic simile est miraculum in Rotenensi pago, qui vulgo Rodinigus appellatur, patratum. Quidam contractus &c. 


Quae se omnimodis et cui a nemine miseretur abdicata intelligens, tantum petiit candelas, suae orbitatis munuscula, a quovis illorum illuc perferri, atque ante sancti martyris altare lucernas accendi. Hoc dum illorum unus manum extendens perficere vellet, ecce mulier candelas quas porrigebat, aspicit, atque recolecto brachio, gressuque diffuso, iter quod coeperat, plerosque ante vadens continuat. Sicque cum proficiscentibus gradiens, atque quotidie paulatim semper clarius videns, per seipsam cum gratiarum actione ad sancti levitae et martyris tumulum plaudenti animo currens pervenit. Ubi gratiam divinae claritatis et larguam sancti levitae et martyris intercessione post aliquantulum ampliore videndi munere donata, tali medicinae collirio cum suis hilaris remeavit. 


ALIA LECTIO.


Ex simili proventu addatur huic texto consimile miraculum. Arotensi (*) namque pago, qui vulgo Rodinigus appellatur, quidam contractus genibus cum (a) adduceretur, eis a quibus juvabatur, pigritiae vel laboris fatigatione addictis, solus itineris medio, humano destitutus auxilio, plorans relinquitur. 

(*) Edit. Rotenensi. Ruteni seu Rhuteni populi sunt Galliae in parte orientali Aquitaniae, ubi postea Rutenensis provincia (la Rovergue) inter Gabalos ad ortum, Arvernos ad boream, Cadurcos ad occasum, et Heleuteros ad austrum. Urbs eorum praecipua olim Segodunum, vulgò nunc Rutena, gallicé Rodez appellatur, ad Veronium fluvium. Ejus episcopus Bituricensi metropolitae subest. 

(a) Edit. Cùm ad S. Vincentium adduceretur, a suis ductoribus ignavis, pigris et inhumanis, in medio itineris solus et plorans derelictus est. Sed quia &c. 


Sed quia Dominus de quacumque necessitatis angustiam ad se clamantium preces misericorditer exaudire non cessat, extimplo (b: Edit. Extemplo) miseratur miserum, ac coelesti perfusum medicamine jacentem debilem facit erectum (c): qui proprii conaminis annisu levatus incipit mirabili modo, non pedetentim quidem, sed gradatim post terga euntium sequi, relinquentium currere per se, ad sanctum de incolumitatis dono gavisus pertingere 

satagens. Cumque venisset, attoniti qui se paulo praecesserant, quique solo juvante absque pietatis respectu dimiserant, mirari coeperunt, et an idem esset eundem incunctanter coeperunt inquirere. Ipse verò et se idem esse contestabatur, et laudans gratulabatur non eorum adjutoriis, sed almi martyris Christi Vincentii meritis gloriossisimè  

se sanatum esse. Illi autem facti miraculi considerato misterio, seipsos accusare vehementerque redarguere coeperunt, cur coelestis remedii beneficio dignum ita pigri inclementesque deseruerint, nec se utique arbitrati sunt dignos, qui tantam mercede remunerationis invenirentur accepti. 

 

(c) Edit. Erectum: adeo ut magnis passibus gradiens, suos desertores mox assequeretur. Illi autem tanto miraculo attoniti, se ipsos accusare, vehementerque redarguere coeperunt, quod coelestis remedii beneficio dignum, ita pigri inclementesque deseruissent. Consuetudo, ut meminimus, praefatae congregationis fuit, ut foeminae omnes ab ingressu monasterii arcerentur. Id circo &c. 


LECTIO. 


Mos est, ut meminimus, ex antiquam consuetudine praefatae congregationis foeminas omnes ab ipsius loci ingressu quiescere. Idcircò ejusdem coenobii fratres (a), ne idem sexus illuc sedule confluens, si a sancti martyris arceretur praesentiam, scandalum repulsionis pateretur, hoc prudenter consilio decreverant quatenus, ut praemissum est, beati levitae et martyris corpus in supradictam poneretur Dei genitricis basilicam, donec venientibus satis fieret mulieribus. At vero defluxo tempore, et hujusmodi conventu per dies cessante, intulerunt illum (b), 


(a) Edit. Fratres prudenter providerant ut corpus B. Vincentii levitae et martyris in basilicam Dei genitricis Mariae poneretur, ad quam liber erat mulierum accessus. At verò successu temporis conventu hujusmodi per dies cessante. 

(b) Edit. Illud in seniorem monasterii &c. 


cùm visum fuerit, ab officii congruentiam maximè in seniorem monasterii ecclesiam, atque retrò altare beati Benedicti, donec ejus templum consumaretur (a) honorifice 

collocantes, deposuerunt. Post hac mulier ab annis plurimis coeca (b) adveniens, ut audivit quid actum erat, lacrymosis vocibus adeo deflens ingemuit, se omnium miserrimam esse mulierem inclamitans, quae sola tanti medici diligentiam invenitur aliena: sed inde sedato spem sibi salutis in hoc ipsum ad postremum mulier concepit, si quocumque modo, vel contumeliose rejicienda, locum quo sanctus jacebat, vel impudens attemptaret. Ducente denique se previo, ecclesiae lumini jam pedem inchoaret inferre, quidam transiens omnimoda communicatione prohibens vetuit, ne ullo modo quod nulli licebat foeminarum praesumeret. Inveniamque repulit atque retrorsum moestam abire coegit. Quae suspirans, ac ad coelum, inde fiduciam habens, occulos mentis erigens, sancti martyris sibi provenire supplex orabat solatium, sicque inter lacrymarum flumina veluti eandem coecitatem explorans, videndo recessit, atque semina plorationis cum exultatione metens, provido gressu gaudendo repedavit. 

(a) Edit. Consumaretur posuerunt. 

(b) Edit. Caeca conata est usque ad locum quo sanctus jacebat, ingredi: sed quidam obvians hanc repulit, atque retrorsum moestam abire coegit. Quae suspirans, ac ad coelum oculos mentis erigens, sancti martyris sibi provenire supplex orabat solatium. 

Sicque inter lacrymarum flumina caecitatem expulit. In quodam loco &c. 

LECTIO. 

In quodam loco eidem coenobio adjacenti, qui Vulgari (c: Edit. Waldarii Cella) Cella nuncupatur, hoc memorandum floruit (d: Edit. Enituit) magnae virtutis preconium. Secus (a) enim ipsius loci confinio, multo exercitus agmine casu influente, qui ibidem degebant fratres, Ermengaudum (Armengol) Albiae comitem adiunt, orantes ut sata condaminae (*) quae in latere ipsius cellulae s¡ta habebatur, ab hostium invasione equorumque depastione, suam tutelam servando protegeret. Prata (b) namque illis in partibus, aut nulla, aut certè inveniuntur rarissimè. 

(a) Edit. Secus etenim ipsum locum diffusis militum copiis monachi Ermengaudum Albiae comitem adierunt, orantes ut ab hostium invasione equorumque depastione eorum sata protegeret. 

(*) Condaminae. Edit. Mabillonii condiminae. Condamina, condimina vel condomina, scriptoribus infimae latinitatis, quasi Condominium à jure unius domini dicta est, vel ut alii volunt, quasi campus domini, à voce occitanam camp aut con (campus). Actam consecrat. eccl. Urgellensis ann. 819. (ex chartular. ejusd. eccl.) Condotamus etiam con daminam propè hortum S. Mariae, et aliam contiguam con daminam, et hortum praefatae condaminae adhaerentem. Donatio Avae comitissae Barcin. (condesa de Barcelona, Ava) ad monast. Cuxanense ann. 941. (ex chartul. ejusd. monast.) Tradimus ad jam dictum monasterium...hortos duos cum arboribus, condaminas tres. Eadem notione usi sunt vocibus contaminea, contaminia, contamina, condoma, conduma, de quibus videsis Gloss. Dufresne.  

(b) Edit. Nam in illis partibus per pauca extant prata. Qui quatuor pallas ecclesiae S. Vincentii a pauperibus mulierculis oblatas praecipit assumi, et totidem baculis seu perticis alligari, atque in circuitu florentis agri affiigi, quatenus eo signo a messis direptione hostes temperarent. Sed unus eorum tale signum despiciens, pallam unam cum báculo in terram excussit, et ab equo, quem in ipsa sata inducere nitebatur, versis calcibus in fronte percussus, spititum exhalavit. 

Qui praecepit ex palliis sancto Vincentio a pauperculis mulieribus anteriore tempore oblatis, quatuor totidem virgis alligari, sicque in circuitu jam florentis agri pariter cum ipsis affigi, quatinus eo signo a messis direptione hostes temperare deberent. Non tamen defuit super quem virtus animis et salubris castigatio exhiberetur coeteris. Denique hostium unus vissis virgulis palliisque (*) desuper positis, quasi admirans, quidnam hoc fore vellet, conquisivit. Sed cognito quod tali signo seges illa beati levitae et martyris Vincentii tueretur, excusso pede, virgam leviter impulit, atque quod gestum fuerat, superbiam turgidus, despectui habens, pallam unam simul cum virgam praesumptuosus satelles in terram excussit, statimque veritatis examine id prosequutum est, quod dignum rationis memoriam praedicandum in futuro servetur. Equus verò, quem perversam mentis obstinatione satis inducere laborabat, perseveranti reluctatione, asinam illam immitando Balaam, simili ferè modo prohibitus restitit, ac se pronuntiante ut iret, versis calcibus in frontem percussit, ita ut luminibus occulorum primum evulsis, mox spiritum exhalaret. Quo audito, nec non et admirandam proclamatione per hostes diffamato, timor universos invadit, evidensque Dei judicium sanctique martyris meritum ubique evidens praedicatur a cunctis. 

(*) Palliisque. Palliam vel pallam (palio), mappam interpretantur Breulius et Bollandus; vel quae altari substernitur, quam frontale alii vocant; vel quae sacra Christi munera contegit, quam corporale appellant statuta synodalia Guidonis episc. Helen. (concil. Hisp. t. III. Hanc verò pallam contra incendia deferri solere, que madmodum hic adversus hostium direptionem, testantur idem Aimoinus in Miraculis S. Benedicti lib. I. cap. IX. (Act. SS. ord. S. Bened. saec. IV. p. II. p. 365.) Rupertus abbas in opusc. De incendio tuitiensi, Rodulphus Glabrus Historiae lib. V. cap. I. ubi pallam chrismale appellat. Cons. consuetud. cluniacens. lib. II. cap. XXX. Fortè hic pallam vel pallium, velum illud intelligit, quo sanctorum et honoratorum tegebantur sepulchra. Palla sepulchri S. Martini apud Gregorium Turonensem (Hist. Franc. I. V. c. 48.) Pallia lectorum apud Eutropium (lib. IX.) Moris hujus meminit S. Hieronymus in Vita S. Pauli erem. et epist. XXV. cap. I. 

LECTIO. 

Nec (a) minus extimo recolendum quod vix videtur comparabile factum. Dompnus igitur Albericus, monachus, pro suam reverentia tali appellatione condignus, dum cum alio secum fratre, Elías nomine, in pagum perrexisset Impuriensem, atque ibidem in villam suae obedientiae, quae Garriculas nuncupatur, immoraretur, hostes supervenientes eundem pagum et villam, nemini parcentes, sed universa crudeliter depopulantes invadunt. Ventum est ergo ad equos praefati domini Alberici monachi auferendos, quos nullus potuit quin tollerentur precibus obtineri. Iterumque unus ex eis qui valentior videbatur, supplex accedens, expostulat, quatinus sibi vel unus equus ex omnibus relinqueretur. Qui dum superbiae contumax, nec ad justi viri humiliter petentis verba dignaretur respicere, confestim eodem in loco dignum ultionis incurrit supplicium. Equus namque illi antepositus suus proprius, divino stimulatus judicio vindex affuit, calcibusque in nudo capite percussum mortaliter stravit. Quo facto iniquitatis socii (b) praesentes absentesque ad animo usque perterriti, non solum equos, verum etiam quidquid in 

(a) Edit. Huic facto propemodum simile est quod sequitur. “Nam domno Alberico monacho cum frater Helia in pagum Impuriensem profecto, atque in villa suae obedientiae, Garricula nuncupa ta, commorante, supervenerunt hostes qui pagum villam que, nemini parcentes, depopulati sunt. Quin etiam equos ipsius Alberici abduxerunt, nec impetrare potuit ut saltem unus, quem robustiorem noverat, redderetur. Sed ipsemet equus qui postulabatur, quasi vindex duplicis injuriae, raptus, inquam, et justae repetitionis, raptorem calcibus in nudo capite percussum, morti tradidit. Quo facto &c. 

(b) Edit. Socii perterriti. 

eadem villam rapuerant, relinquentes, aufugiunt (a), nec prorsus jacentem socium levare conantur. Monachi verò cadáver adhuc spirans tollentes, post aliquantulos dies supremum ei humanitatis impendunt officium, Deum magnificè collaudantes, sanctique levitae et martyris victoriale nomen gloriosè benedicentes. 

(a) Edit. Aufugerunt. Sequens exemplum de muto et surdo curato finem im ponet. Georgius quidam vir illustris, servum mutum et surdum habuit: qui cùm ad sepulcrum S. Vincentii levitae et martyris duceretur, nec amplius a monasterio quam duodecim ferme millibus distaret, coepit loqui, loquentesque absque impedimento audire. Tunc comites rogavit ut eum cito ad locum, ob referendas sancto martyri grates perducerent. Quod et fecerunt, ad gloriam et laudem Dei et &c.

Siquidem adnichilatis precibus adjuraverat eum idem memorabilis vir dompnus Albericus monachus, per virtutem et reverentiam nominis ejusdem sancti martyris, ne ullo modo equos contingeret. 

Quia longum est cuncta perstringere, et non fortè videamur fastidiosa potiùs legentibus, quàm delectabilia appossuise, hac subjectam similis sancto evangelio sententiam finem libellus accipiat: Georgius quidam vir illuster hoc ipse certum referebat, quod a nobis meritò praeclarum adjudicatur. Aiebat quippe, quod omnes quoque ad fines ejus bene noverant, servu scilicet se habuisse debilem a nativitate surdum et mutum. Qui dum a saepe dicti sancti levitae et martyris Christi dulcis memoriae beati Vincentii duceretur auxilio, in viam positus jam non amplius a monasterio quam duodecim ferme millibus distans, eodem proculdubio dígito, eodemque divinitatis sputo, quo ille evangelicus quondam surdus et mutus mederi promeruit, attrectatus; mox evidenter cum quibus ibat exorsus est loqui de itineris spatio, quod ejus prolixitate gravarentur, pectoris etiam reseratis occulis gemens indoluit. Unde illis mirabiliter stupentibus, atque de spatio viae quantum adhuc superesset eum docentibus, rogant jam loquentem quatinus an eorum insuper verba sentiret, responsis ediceret. At ille congruam satis et manifestam ratione se quoque audire confirmans, monet sollicitè quatinus eum citius ad locum ob referendas sancto martyri grates, ea quae coeperant humanitatis gratiam, perducerent. Quod et fecerunt ad gloriam et laudem Dei et Domini nostri Jesu Christi qui sanctos suos ita mirabili potentiam ubique triumphat (a). Cui honor, virtus et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen. 

Ejusdem Aimoini Carmen de eadem S. Vincentii translatione (b). 

Levitarum praecipuo domno Teodoro (c), juxta consonam sui nominis ethimologiam, Deum gerenti, Aymoenus (d) comminister salutem dicit. 

Laudabili caritati vestrae, mi dulcissime Teodgere, frequenti studio circa mei curam satagenti, in omnibus parere devotus existens, inclino me tuus camelus spontè, ad injunctum michi abs te onus ferendum. Rem sirquidem novam et pro sui brevitate mirandam, prosaico, opere expleto, me vestra dilectio de adventu beati levitae Vincentii et martyris Christi coegit (e), 

(a) Edit. Triumphare facit: cujus honor et imperium.  

(b) Edit. addit: Praefatio ad Theotgerum monachum. 

(c) Edit. Theotgero. 

(d) Edit. Aimoinus. 

(e) Edit. Facere cogit. 

geminos scilicet rursus libellos; quos singulos tricennis modo versibus claudam, per denos etiam positis in unoquoque capitulis. Unde consultiùs eligo veluti recens scriptor videri, quam me vestro amori, michi melle dulciori, quavis occasione ullo modo absentari. 

Bis quadrigentis, decies quinisque volutis, 

Quatuor inque supercyclis à praesule Christo,

Virgineo semperque sacro de germine nato, 

Audaldus fuerat tali de nomine gnotus (a)

In Castro monachus, communi lege probatus,

Atque sacer sancti gestans Aaronis honorem.

Hic uno comite assumpto perpes (b) amara 

Plura; sed in dulces convertens cuncta sapores,

Institit audacter, quandoque Valentia civem

Quo se susciperet, peregrino functus agone.

Quid (c) faceret Maurus (d) Zachariae culminis hospes, 

Denudat secreta sui jam pectoris olli:

Esset quoque (e) Dei levitae martyris atque

Vincentii (f) Spaniam solo delapsus amore:

Hinc precibus blandis animum mentemque relambens,

Mercatur Maurum cupidi nimis (g) argenti.

Denique surgentes monumenti septa requirunt: 

Quae manifesta nitent titulo hoc: Vincentius (h) in isto

Martyr (i) et levita jacet fundatus honore.

Nomina namque genus signabant scriptura parentum.

His igitur causis signorum nocte revisis, 

Viris (k) admissis fodiunt (simul) (l) tumbamque recludunt 

Educunt (m) corpus sacrum, famulante lucernâ, 

(a) Edit. Notus. (b) Edit. Perpessus.  (c) Edit. Quod. (d) Edit. Mauri. (e) Edit. Quodque. 

(f) Edlt. Vincenti Hispanias. (g) Edit. Numis. (h) Edit. Vincentius istic.  (i) Edit. Martyrii levita. (k) Edit. Viribus. (l) In edit. deest simul. (m) Edit. Educuntque sacrum corpus. 

Indices (a) coelesti facti dulcedine veri,

Qui (b) super exercens aromata cuncta subibat.

Cumque ligaturis expletis his opus esset, 

Utitur Audaldus sutâ sindone collula (c).

Inde domum laeti redeunt lucentibus astris,

Audaldo expectante diem patriamque (d) petenti,

Quod hilaris fecit, nactus post tempus amicum. 

Caesar in Augustâ Senioris fraude relicto (e) 

Omissis nec non aliis, ob dicere longum,

Ad castrum, bellam patris cellam Benedicti,

Pervenit (f) Christi martyr levitaque sanctus,

Cujus in adventu fuerint quae gaudia, nullus

Ora gerens centum poterit depromere verbis.

A monachis pulchra serie susceptio qualis

Extiterit, solus qui testis novit Jesus:

Aptis aurifluis. ornatibus undique fussis

Gemmivomo ad coelos usque inradiante virore (g).

Tunc risisse fuit mulier, cui talia factus (h)

Et sibi (i) corpus levitae credere nolens;

Esse magis Maurum contendens fortè putentem;

Protinus in terram membris prostrata caducis

Contrahitur, vitae sublata spe fugientis.

Sed sancto deducta, fide nascente, medetur;

Et pedis (k) plaustro veniens, curata recessit.

Primitus hoc signo tantâ virtute patrato,

Post quaeque (l) numerus nescit, sunt plura secuta. 


(a) Edit. Indice. (b) Edit. Quae super excrescens.(c) Edit. Cucullâ. (cogulla) 

(d) Edit. Patriam repetendi. (e) Edit. Relicta. (f) Edit. Perveniat. 

(g) Hic versus deest in nostro cod. (h) Edit. Fastus. (i) Edit. Et sancti. (k) Edit. Pedibus. 

(l) Edit. Post quoque, quae numerus.


Prosaico nec non partim sermone notata. 

Jamque (a) monasterii ante fores genitricis in aulâ

Ista sub inmenso gerebantur munere Christi,

Dum fieret sanctum (b) templum proprio sub honore;

Quo placidus demum migraret jure sepulchrum (c),

Masculus atque simul veniens quod foemina adiret.

In tanta (d) placuit de fluxa temporis urna,

Inde lavare sacrum corpus, dignèque locari

Post altare pii sancti (e) patris Benedicti: 

Quo meriti pleno cultu veneratur honoris,

Assiduis signis virtutum rite corruscans.

Praestante rege regum et domino dominorum Jesuchristo, bono, et benigno Salvatore mundi: qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat (f) per infinita saecula saeculorum. Amen. 

(a) Edit. Namque. 

(b) Edict. Sancto. 

(c) Edit. Sepultum. 

(d) Edit. Interea.

(e) Edit. Patris sancti. 

(f) Edit. Regnat Deus.