Mostrando entradas con la etiqueta Yspaniae. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Yspaniae. Mostrar todas las entradas

sábado, 24 de diciembre de 2022

XXXVII. Pascalis II. Papae litterae de limitibus episcopatus Barbastrensis an. MC. (1100)

XXXVII.

Pascalis II. Papae litterae de limitibus episcopatus Barbastrensis an. MC. (1100) (Vid. pág. 127.)

Ex arch. eccl. Roten. 

Paschalis Episcopus servus servorum Dei dilecto fratri Poncio Barbastrensi Episcopo eiusque successoribus canonice promovendis in perpetuum. Egregias quondam episcopalis dignitatis urbes in Yspania claruisse egregiorum qui in ipsis refulserunt Pontificum sive Martirum scripta et monumenta testantur. Postea vero per multos annos Yspaniae maiorem partem a Mauris vel Hismaelitis invasam atque possesam, et ipsa parrochialium divisionum abolitio manifestat, et nostrorum temporum memoria non ignorat. Sane quia in diebus nostris Omnipotenti Deo placuit urbes nonnullas Maurorum tirannidi eripere, et per gloriosos Reges sanctae memoriae Sancium, seu eius filium Petrum ad Christianae fidei gloriam revocare, oportunum utique ducimus episcopales in eisdem urbibus aut earum finibus cathedras reparare, et parrochialibus divisionibus nova dispensacione prospicere. Igitur supra dicti Aragonensium Regis Petri postulacionibus annuentes juxta praedecessoris nostri Papae Urbani decretum apud Barbastrum episcopalem Sedem manere statuimus. Servatis nimirum antiquis terminis quos praedecessores tui dum apud Rotam episcopatus antiqui depopulata et ablata parrochia foverentur inconcussa stabilitate possederunt, et sicut in Episcoporum Raimundi videlicet et Garsiae consensu egregiae memoriae praefatus Sancius Rex distribuisse cognoscitur. Omnes igitur eiusdem Barbastrae terminos cum oppido Alchezare vel fines ad Illerdae diocesim pertinentes qui in Christianorum redacti sunt vel fuerint potestatem, tuae tuorumque successorum dispositioni episcopali jure subjacere praecipimus, salva in omnibus Apostolicae Sedis auctoritate. Porro decimas Sarracenorum de terris tuo episcopatui adiacentibus quas a Regibus et Principibus impetrasti vel impetraveris, sicut hodie tenes et possides, ita tibi ac tuis successoribus confirmamus. De coetero omnes tui episcopatus ecclesiae secundum canonum instituciones in tua ac successorum tuorum potestate et ordinacione consistant: in quibus nominatim ecclesiam de Almanara, ecclesias de Montesono, ecclesias de Calasanz, ecclesiam de Chalamera cum universis terminis et adiacenciis suis ponimus. Ecclesias autem quas fraternitas tua cum clericorum tuorum consilio vel favore monasteriis concessit, nos quoque concedimus et praesenti decreto firmamus. Canonicam sane regularium clericorum quam apud Rotam antecessor tuus R. Episcopus instituit, et tu institueri quamdiu annuente Domino regulariter vixerint, ab omnium infestacione hominum liberam esse, et quaeque illis a tua benignitate collata sunt vel in posterum fuerint, integra permanere decernimus. Similiter abbaciam Sanctae Mariae Alaonis quae tam a Regibus quam Episcopis statuta est in alodium Sancti Vincencii de Rota liberam permanere sanccimus, set neque Lavascensem ecclesiam tibi subtrahendam aut tuis successoribus quorumlibet infestacione permittimus, quin tibi tuisque successoribus illic quod canonici juris est in postero conservetur. Quicquid preterea in futurum praestante Domino Barbastrensis ecclesia jure poterit adipisci, tibi tuisque successoribus ratum semper integrumque permaneat. Decernimus ergo ut nulli hominum liceat eandem ecclesiam temere perturbare aut eius possesiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexacionibus fatigare; set omnia integra conserventur tam tuis quam successorum tuorum clericorumque ac pauperum usibus profutura. Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona hanc nostrae constitucionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove comonita, si non satisfaccione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ulcioni subjaceat. Cunctis autem eidem ecclesiae jura servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant Amen. Scriptum per manum Petri Notarii regionarii et scrinarii sacri Palacii. Ego Paschalis Episcopus catholicae Ecclesiae. Datum Laterani per manum Johannis Sanctae Romanae ecclesiae Diachoni Cardinalis VI. kalendas maii, indiccione VIII. Incarnationis Dominicae anno M.C. pontificatus autem Domini Paschalis secundi anno...

martes, 13 de diciembre de 2022

II. Officium in festo Sancti Caroli Magni Imperatoris et Confessoris.

II.

IV kalend. februarii.

Officium in festo Sancti Caroli Magni Imperatoris et Confessoris. (Vid. pág. 10.)

Ex Breviar. eccl. Gerund. ms. anno 1339.

Ad primos Vesp. super Psalm. 1.a tantum Aña. Regali natus de stirpe, Deoque probatus Karolus illicite sprevit contagia vitae. Psal. feriales. = Capit. Non est inventus. = R). Te secutus miles. = Ymnus. Iste confessor. = V). Amavit. = Ad Mag. Aña. O spes afflictis, timor hostibus, hostia victis, regula virtutis, juris via, forma salutis, Karole servorum pia suscipe vota tuorum. Oro. Deus qui superhabundanti faecunditate bonitatis tuae Beatum Karolum Magnum, Imperatorem et Confessorem tuum deposito carnis velamine beatae inmortalitatis trabea sublimasti, concede nobis supplicibus tuis, ut quem ad laudem et gloriam nominis tui honore imperii exaltasti in terris pium ac perpetuum intercessorem habere mereamur in coelis. Per. = Comemor. de Sta. Agnete, et de Sta. Maria. = Ad Matut. Invitat. Confessorum Regem. = Ymn. Jhesu redempt. = In Noct. Aña. Beatus vir cum sequent. et suis Psalm. et V). de Comun. Confessor. = Lect. I. Cupiens Sanctus Karolus Magnus Beati Jacobi Apostoli monitis obedire, disposuit ire versus Yspaniam, et eam catholice fidei subiugare. Capta vero civitate Narbona et munita, in qua Yspania inchoatur, perveniens ad terram Rossilionis quae est principium Cathaloniae, Christi auxilium et Beatae Virginis Mariae humiliter imploravit. = R). Euge serve. = Lect. II. Oratione vero completa intendens in coelum vidit Beatam Mariam Christum eius filium defferentem. Vidit etiam Beatos Jacobum et Andream manentes unum a dextris et alium a sinistris. Quos cum inspiceret Sanctus Karolus stupens in splendoribus percepit Beatam Virginem sic loquentem: Ne paveas Christi miles Karole, brachium et deffensor Ecclesiae, quoniam nos tecum in bello erimus et liberabimus te cum victoria et salute. = R). Qui me confessus. = Lect. III. Sed cum montes transieris Pireneos obsidebis civitatem Gerundae, et eam licet cum laboribus obtinebis. In qua ad mei honorem et reverentiam edificabis ecclesiam Cathedralem. Benedicam tibi et diriguam te super omnes milites huius mundi et habebis Sanctum Jacobum nepotem meum directorem et tocius Yspaniae protectorem. Quibus dictis disparuit visio premonstrata. = R). Sancte Karole. = Lect. IIII. tunc Sanctus Karolus in Domino confortatus suum exercitum animavit. Et cum in fervore spiritus exercitum infidelium invassiset, ceperunt terga vertere et totis viribus fugere, non valentes resistere Cristianis. Finaliter obtenta victoria in campo qui dicitur Nulet edificavit ecclesiam sub invocatione Beati Andreae Apostoli, in qua nunc religiosorum monasterium est constructum. Captis insuper castris et villis Valispirii et Rossilionis, et ad locum qui dicitur Saclusa Sanctus Karolus devenisset, scivit Regem Marcilium intus fuisse inclusum. Ideo ex tunc Saclusa vocatur, qui Mons acutus antea vocabatur. = R). Sanctus Karolus. = Lect. V. Infidelibus tandem inde fugatis pervenit ad montis verticem qui vocatur Albarras. Postea nominatus est Malpartus, ubi invenit resistentiam ne transiret. Tunc Sanctus Karolus aciem divisit per partes: unam per collum de Panisas, ubi ad honorem Sancti Martini ecclesiam fabricavit: aliam vero partem per abruta montium destinavit. Sarraceni vero divisam aciem intuentes, ceperunt fugere versus civitatem Gerundae, timentes ne capti, in medio remanerent inclusi. = R). Sanctissime Confessor Christi Karole. = Lect. VI. Quod audiens Sanctus Karolus destruxit omnia fortalicia de quibus Christianis transeuntibus periculum imminebat. Qui persequendo impios, versus Gerundam arripuit viam suam, et perveniens ad locum de Ramis in honorem Sancti Juliani ecclesiam edificavit, rotulandus etiam capellam Sanctae Teclae Virginis in eisdem terminis ordinavit. Beatus vero Turpinus, Remensis Archiepiscopus altare Sancti Vincentii ibidem exaltavit. = R). Ecce homo. = Lect. VII. Nemo lucernam accendit. = R). O quam admirabilis vir. = Lect. VIII. Tunc Sanctus Karolus devote consurgens ivit versus vallem Hostalesii, et egressus de loco qui dicitur Sent Madir, exivit obviam Sarracenis, de quibus obtinuit victoriam et honorem. Et propter hoc ibidem constituit monasterium monachorum construendo altare maius sub invocatione Virginis gloriosae. Sed quia locus ille Sarracenis fuit amarus, ideo Sancta Maria de Amer ex tunc fuit ab incolis nominatus. = R). Beatus Karolus. = Lect. IX. Recedens inde Sanctus Karolus rediit ad montem de Barufa, qui est juxta vallem Tenebrosam, et obsedit civitatem Gerundae. Quam nequivit tunc capere, licet eam multis vicibus debellasset. Contigit tamen quadam die veneris hora completorii, coeli facie clarescente, crucem magnam et rubeam lumine undique adornatam super mesquitam civitatis Gerundae, ubi nunc edificata est ecclesia Cathedralis, per quatuor horas cunctis videntibus permansisse, gutas etiam sanguinis cecidisse. = R). Te secutus miles iste et acceptus tibi Christe, comparatus Heliseo, opus egit dignum Deo. V). Qui dum orat, languor cedit, mors fugatur, vita redit. = R). Comparatus. Gloria. = Te Deum. = V). ante Laud. Non est inventus. = In Laud. Aña. Precinctus fortitudine et potitus victoria donavit sanctitudine Rex Karolus in gloria. Psal. Dnus. regn. cum reliq. = Aña. Jubilemus Altissimo in atleta sanctissimo cui missa per spiritum cerva duxit exercitum. = Aña. In deserto dum devias et disponis excubias tibi Deus aparuit ales fidem exhibuit. = Aña. Passionis Dominicae veneratur miracula Regem virtutis celice benedixit in secula. = Aña. In cithara et timpano laudes dicamus Domino qui culpae missit regiae quartam latricem veniae. = Capit. et reliqua omnia de Comun. Confesor.

Sigue el III