Mostrando entradas con la etiqueta baptismum. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta baptismum. Mostrar todas las entradas

lunes, 24 de abril de 2023

APÉNDICE DE DOCUMENTOS. I. Statutum domini Antonii de Galiana, Episcopi Maioricen.,

APÉNDICE DE DOCUMENTOS.

I.

Statutum domini Antonii de Galiana, Episcopi Maioricen., super baptismo Judeorum ante tertium diem conversionis ipsorum ad fidem non perficiendo, anno MCCCLXXIII. (Vid. pág. 13)

Ex lib. comuni cur. episc. Maioric. de an. 1364 ad 1374.

In nomine Domini. Amen. Sacrorum canonum institutis liquido constat nemini Judeo vel Pagano ad credendum vim inferre. Cui enim vult Deus miseretur et quos vult indurat. Non enim tales inviti sunt salvandi, sed volentes ut integra sit forma iustitie; et ante dies viginti ad baptismi purgationem non admittantur, infra quos cathecumini ad sacri fontis renovationem concurrat, et ad simbolum Apostolorum spiritualiter doceantur. Contra quorum canonum sententiam nonnulli curati subito Judeos, Paganos ad sanctum baptismum admitant, decipientes verbum quo cavetur quod nulli cito manum imponas. Super quibus Judeorum aljamae Maioricen. crebra fuimus supplicatione pulsati pro observantia sacrorum canonum praedictorum. Nos igitur Antonius, miseratione divina Episcopus Maioricen., cupientes iusta petentibus assensum non denegare, et quod consuetudinis ususque longevi non sit vilis auctoritas, fecimus diligenter inquiri: et testimonio rectorum, vicariorum et aliorum curatorum, iuratorum concordantiam fuit compertum, quod Judeis pro sacro baptismo suscipiendo ad ecclesiam confugientibus, ante tres dies infra quos in articulis fidei catholicae instruebantur, dictum baptismi sacramentum non conferebatur: recogitantes si iracundiae, ebrietatis vel alterius criminis metu forsitan essent inducti seu provocati; quibus tribus diebus elapsis ad sacri fontis renovationem admitebantur in devotione perseverantes. Quamobrem attendentes consuetudinem legum optimam interpretem fore, praesenti constitutione irrefragabiliter perpetuo servatura ordinando mandamus quod nullus Judeus ad sanctum baptisma admitatur nisi post lapsum trium dierum, forma narrationis praedictae plenius observata. Et si quisquam curatorum, seu eorum loca tenentium, aut alius presbiter contrarium attemptare presumpserit, penas decem librarum fabricae ecclesiae Maioricen. aplicandarum, et excommunicationis incurrere volumus ipso facto. Datum Maiorice sub maioris nostri sigilli appensione, die prima mensis junii, anno a Nativitate Domini millesimo CCC.LXX tercio.

viernes, 14 de abril de 2023

XXXI. Litterae domini Philipi de Maiorica, tutoris domini Jacobi III. Maioricarum Regis,

XXXI.

Litterae domini Philipi de Maiorica, tutoris domini Jacobi III. Maioricarum Regis, super Judeis ad baptismum non cogendis, ac servorum filiis ab eodem lavacro non arcendis, an. MCCCXXVII. (Vid. pág. 184.)

Ex reg. eiusd. an. in arch. reg. Maioric.

Philipus de Maiorica, ecclesiae S. Martini Turonensis Thesaurarius, patruus atque tutor domini Regis Maioricarum illustris, nobili et dilecto Arnaldo de Cardaylhaco, locum tenenti Maioricarum, salutem et dilectionem. Mandamus vobis ex causa quatinus nullum Judeum vel Judeam, minorem septem annis vel maiorem septennio invitum vel nolentem ad babtismum venire permitatis in Maioricis per quemquam capi vel rapi, ut illud sic raptum babticet vel faciat babtizari; imo recepta hac littera ad vos vocetis Juratos Maioricae et consiliarios eorundem, et exprimatis eis praedicta: ipsis nichilominus iniungendo quod per capita ministeriorum hoc significent gentibus et faciant significari sine scandalo et tumultu quocumque. Rursum mandamus vobis, ut visis praesentibus, ad vos vocetis Vicarios reverendi in Christo Patris domini Episcopi Maioricensi, et cum eorum licentia ac praesentibus ipsis vocetis et habeatis ibidem omnes tam religiosos quam alios qui audiunt confessiones, et potestatem habent audendi easdem, et roguando illis dicatis, quod ipsi in confessionibus, quas audient, confitentes moneant et inducant viis et modis licitis quibuscumque, et sine violentia et opressione quacunque quod ob reverentiam Dei et animarum suarum et captivorum suorum salutem, gratis permitant et sustineant babtizari pueros captivos, et alios quos habent, absque praeiudicio iuris eorundem quod habent in captivis eisdem: cui iuri per ipsum babtismum et servituti ipsis dominis praeiudicium nullum fiat. Datum Perpiniani tertio nonas marcii, anno Domini M.CCC.XXVII.