Mostrando entradas con la etiqueta statutum. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta statutum. Mostrar todas las entradas

lunes, 24 de abril de 2023

APÉNDICE DE DOCUMENTOS. I. Statutum domini Antonii de Galiana, Episcopi Maioricen.,

APÉNDICE DE DOCUMENTOS.

I.

Statutum domini Antonii de Galiana, Episcopi Maioricen., super baptismo Judeorum ante tertium diem conversionis ipsorum ad fidem non perficiendo, anno MCCCLXXIII. (Vid. pág. 13)

Ex lib. comuni cur. episc. Maioric. de an. 1364 ad 1374.

In nomine Domini. Amen. Sacrorum canonum institutis liquido constat nemini Judeo vel Pagano ad credendum vim inferre. Cui enim vult Deus miseretur et quos vult indurat. Non enim tales inviti sunt salvandi, sed volentes ut integra sit forma iustitie; et ante dies viginti ad baptismi purgationem non admittantur, infra quos cathecumini ad sacri fontis renovationem concurrat, et ad simbolum Apostolorum spiritualiter doceantur. Contra quorum canonum sententiam nonnulli curati subito Judeos, Paganos ad sanctum baptismum admitant, decipientes verbum quo cavetur quod nulli cito manum imponas. Super quibus Judeorum aljamae Maioricen. crebra fuimus supplicatione pulsati pro observantia sacrorum canonum praedictorum. Nos igitur Antonius, miseratione divina Episcopus Maioricen., cupientes iusta petentibus assensum non denegare, et quod consuetudinis ususque longevi non sit vilis auctoritas, fecimus diligenter inquiri: et testimonio rectorum, vicariorum et aliorum curatorum, iuratorum concordantiam fuit compertum, quod Judeis pro sacro baptismo suscipiendo ad ecclesiam confugientibus, ante tres dies infra quos in articulis fidei catholicae instruebantur, dictum baptismi sacramentum non conferebatur: recogitantes si iracundiae, ebrietatis vel alterius criminis metu forsitan essent inducti seu provocati; quibus tribus diebus elapsis ad sacri fontis renovationem admitebantur in devotione perseverantes. Quamobrem attendentes consuetudinem legum optimam interpretem fore, praesenti constitutione irrefragabiliter perpetuo servatura ordinando mandamus quod nullus Judeus ad sanctum baptisma admitatur nisi post lapsum trium dierum, forma narrationis praedictae plenius observata. Et si quisquam curatorum, seu eorum loca tenentium, aut alius presbiter contrarium attemptare presumpserit, penas decem librarum fabricae ecclesiae Maioricen. aplicandarum, et excommunicationis incurrere volumus ipso facto.
Datum Maiorice sub maioris nostri sigilli appensione, die prima mensis junii, anno a Nativitate Domini millesimo CCC.LXX tercio.

sábado, 8 de octubre de 2022

XVI. Statutum de numero Canonicorum ecclesiae Urgellensis, anno MCLXIII.

XVI.

Statutum de numero Canonicorum ecclesiae Urgellensis, anno MCLXIII. (Vid. pág. 56).

Ex arch. episc. Urgell.

Anno Dominicae Incarnacionis M.C.LXIII... CC. prima, Indictione XI temporibus venerabilis B. Roggeri Urgellensis episcopi convenientes in capitulo tam ipse Reverendus Pontifex quam eciam universi eiusdem Sedis Canonici, ut utilitatibus Urgellensis ecclesiae Deo inspirante sollicite providerent, post multa de quibus se tunc occasio pruebuerat hinc et inde collata, ad evitandam bonorum canonicae diminucionem, quae tunc temporis imminere videbatur, et reformandum nobilissimum eiusdem ecclesia statum a Sanctis Patribus institutum, de mandato et voluntate praedicti Episcopi, indemnitatem et fidelitatem canonicae eiusdem Sedis, tactis sacrosanctis Evangeliis unanimiter juravere, ac propriis subscripcionibus sicut in Sacramentali continetur, comuniter firmavere, idemque faciendum posteris transmisere: statuentes et in virtute prestiti jurisjurandi invicem promitentes, ac perpetuo firmum et immutabile fore censentes, ut nullus unquam eorum qui in eadem ecclesia canonicati fuerint antea prebendam accipere presumat, nec aliquis Prepositorum canonicalem cibum e¡ tradere audeat, donec de indemnitate et fidelitate canonice sacramentum publice prebeat. Si vero contra hoc facere presumserint, prebendarius suscepti beneficii indignus judicetur, et Prepositus ecclesiastico honore privetur. Sanctorum eciam precedencium Patrum vestigiis inherentes, eorumque saluberrima statuta sequentes, constituere, et eodem jurejurando concorditer firmavere, ut in eadem Urgellensi Ecclesia perpetuo certus numerus Canonicorum abeatur; videlicet, quadraginta quinque, exceptis vicinarum Sedium et Monasteriorum Canonicis; nec unquam usque in finem mundi aliqua racione prefixum excederet numerum, neque aliquis a die illo in eadem ecclesia possit canonicari, donec presentes ad prefatum numerum sint redacti. Si forte, quod absit, aliquo tempore contra hoc presumtum fuerit, in irritum deducatur, et omnes eiusdem Ecclesiae Clerici qui hoc fecerint a minimo usque ad maximum perjurii notam incurrant, et perpetim infames eficiantur. Statuerunt insuper, et sub eiusdem sacramentii virtute alterutro condixere, ut siquis aliquo tempore Domnum Episcopum vel Canonicos de adipiscendo canonicali cibo interrogaverit, nullatenus quid inde facturit sint, ei respondeant, vel assensum aliquem perficiendi ei prebeant nisi in festivitate Pascali. Quod si fecerint rei perjurii arguantur. Si vero aliquis Canonicorum vel Prepossitorum contra tenoren (tenorem) prestiti jurisjurandi aliquid commissise suspectus abitus fuerit, requisitus a fratribus in capitulo secundum quod justicia dictaverit canonicae satisfaciat. Quod si facere contemserit beneficio ecclesiastico privetur. = Sig+num Bernardi Rogerii Urgellensis Episcopi. Sig+num Guillermi Sacristae. = Sig+num Berengarii Archidiachoni. = Sig+num A. Archidiaconi. = Sig+num R. Archidiaconi. = Sig+num P. Archidiaconi. = Sig+num R. Archidiaconi. = Sig+num G. Prioris. = Sig+num Willelmi Cantoris. = Sig+num G. Magistri Scolarum. = Sig+num Alexandri. = Sig+num G. de Taus. = Sig+num A. de Sancto Stephano. = Sig+num P. Girberti. = Sig+num R. Operarii. = Sig+num Mir de Osass. = Sig+num Magistri Johannis. = Sig+num P. de Bredes. = Sig+num P. de Comba. = Sig+num G. de Caboriu. = Sig+num R. Guillermi. = Sig+num B. de Faia. = Sig+num P. de Nocholo, = Sig+num P. de Sancto Michaele. = Sig+num P. de Vilanova. = Sig+num A. Capellani. = Sig+num R. Girberti. = Sig+num B. Castelioni. = Sig+num G. de Alb. = Sig+num R. de Portela. = Sig+num R. Dage. Sig+num P. Danauga. = Sig+num Johannis. = Sig+num Montanarii. = Sig+num B. de Abela. = Sig+num P. de Enveg. = Sig+num R. de Gurb.= Sig+num W. Succentoris. = Sig+num Boneti. = Sig+num B. de Ril. = Sig+num H. de Sancta Fed.

jueves, 4 de agosto de 2022

VI. Statutum de unico rectore cuilibet ecclesiae praeficiendo in diocesi Vicensi, anno M.CC.LXVII.

VI. 

Statutum de unico rectore cuilibet ecclesiae praeficiendo in diocesi Vicensi, anno M.CC.LXVII. (V. pág. 43.)

Ex arch. eccl. Vicens. 

Noverint universi, quod nos Raimundus Dei gratia Vicensis episcopus, habito diligenti tractatu cum capitulo nostro, videntes et attendentes quod aliquae ecclesiae nostrae diócesis habent quaelibet earum duos hebdomadarios, sive duos rectores, et diabolo instigante vix inter duos ipsos rectores inveniatur concordia in caritate fundata, immo pluribus de causis semper discordia inter eos inveniat novitates, propter quas insurgunt plurima scandala, non tantum inter eos, sed inter súbditos parochianos, atque alios: attendentes nichilominus quod una ecclesia unius debeat esse sacerdotis: volentes etiam removere praedicta scandala plurimorum: communiter unâ cum capitulo nostro statuimus, ut quaelibet ecclesia de cetero unum habeat tantum rectorem, et de coetero nullus admitatur praesentatus ad rectoriam unius ecclesiae, nisi unus. Volumus tamen et ordinamus, ad hoc ut divinus cultus propter hoc non minuatur, quod ille, qui fuerit rector, tot teneat presbyteros, et servitores in eadem ecclesia in suo officio, quot usque nunc consueverint ibi esse, et debuerint. Et ut huic instrumento fides plenior habeatur, ipsum sigilli nostri, et capituli Vicensis munimine fecimus roborari. Quod est factum III. Idus Aprilis, anno Domini M.CC.LX. septimo.

Entradas más vistas